Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论忍耐 §14-15

出于上帝之爱的真正忍耐与对世俗的渴望

第 6 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了不义之人的虚假忍耐源自对世界的渴望,仅凭人类意志便已足够;而义人的真正忍耐则源自上帝借着圣灵浇灌的爱,且不可或缺上帝的帮助。他进一步引用使徒保罗的话,强调上帝的爱才是使信徒能够忍受一切苦难的真实忍耐源泉。

§14Qui haec dicunt, non intellegunt et quemque iniquorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda duriorem, quanto in eo maior est cupiditas mundi, et quemque iustorum tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem.
那些说这些话的人并不明白:不义之人中的每一个人,其内心对世俗的渴望越大,他就越顽固地忍受任何恶事;而义人中的每一个人,其内心对上帝的爱越大,他就越坚强地忍受任何恶事。
quanto in eo maior est caritas dei. sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio uoluntatis, progressum ex iucunditate uoluptatis, firmamentum ex uinculo consuetudinis; caritas autem dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis.
但是,对世俗的渴望始于意志的自由选择,发展于享乐的甜美,巩固于习惯的束缚;而上帝的爱则被浇灌在我们的心里,这绝非出于我们自己,而是借着赐给我们的圣灵。
proinde ab illo est patientia iustorum, per quem diffunditur caritas eorum.
因此,义人的忍耐来自那一位,他们的爱也是借着祂而被浇灌的。
quam caritatem laudans atque commendans apostolus inter cetera eius bona dixit eam et cuncta sufferre.
使徒赞美并推荐这一种爱,在它的其他美德中,他说它也包容一切。
caritas, inquit, magnanima est, et paulo post ait: omnia tolerat.
他说:“爱是宽容的”,随后又说:“凡事包容”。
quanto ergo maior est in sanctis caritas dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto maior est in peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo, quod concupiscitur, omnia tolerantur.
因此,圣徒心中对上帝的爱越大,就越能为所爱者忍受一切;而罪人心中对世俗的渴望越大,就越能为所渴望者忍受一切。
ac per hoc inde est patientia uera iustorum, unde est in eis caritas dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi.
由此,义人的真忍耐,源于他们心中对上帝之爱的同一源泉;而不义之人的假忍耐,则源于他们心中对世俗渴望的同一源泉。
propter quod dicit Iohannes apostolus: nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt.
为此,使徒约翰说:“不要爱世界,及世界上的事。
si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in ipso, quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi: quae non est ex patre, sed ex mundo est.
人若爱世界,爱父的心就不在他里面了。 因为凡世界上的事,就像肉体的私欲,眼目的私欲,并今生的骄傲,都不是从父来的,乃是从世界来的。
haec igitur concupiscentia, quae non est ex patre, sed ex mundo, quando fuerit in homine uehementior et ardentior, tanto fit quisque pro eo, quod concupiscit, omnium molestiarum dolorumque patientior.
”因此,这种并非来自父而是来自世界的私欲,一旦在人里面变得更加猛烈和炽热,每一个人就会为了自己所渴求的事物,而对一切麻烦和痛苦变得更加忍耐。
idcirco, sicut supra diximus, non est ista patientia desursum descendens; patientia uero piorum desursum est descendens a patre luminum.
所以,正如我们上面所说,那种忍耐不是从上头降下来的;但虔敬者的忍耐则是从众光之父那里从上头降下来的。
itaque illa terrena est, ista caelestis, illa animalis, ista spiritalis, illa diabolica, ista deifica, quoniam concupiscentia, qua fit, ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex mundo est; caritas autem, qua fit, ut recte uiuentes omnia fortiter patiantur, ex deo est.
因此,前者是地上的,后者是天上的;前者是肉体的,后者是属灵的;前者是魔鬼般的,后者是属神的。 因为,那使罪人在犯罪时顽固地忍受一切的私欲是来自世界的;而那使正当生活者勇敢地忍受一切的爱则是来自上帝的。
et ideo illi falsae patientiae potest sine adiutorio dei uoluntas humana sufficere tanto durior, quanto cupidior, et eo tolerabilius mala sustinens, quo ipsa fit peior; huic autem, quae uera patientia est, ideo uoluntas humana, nisi desuper adiuta et inflammata, non sufficit, quia spiritus sanctus est ignis eius, quo nisi accensa diligat inpassibile bonum, ferre non potest quod patitur malum.
所以,对于那种虚假的忍耐,人类的意志在没有上帝帮助的情况下也足以应对,其欲望越深就越顽固,且其自身越变越坏,就越能忍受恶事;然而,对于这作为真忍耐的后者,人类的意志除非从上头得到帮助和燃点,否则是不够用的,因为圣灵是它的火焰,除非被这火焰点燃去爱那不受苦的至善,否则它就无法承受自己所遭受的痛苦。
§15Sicut enim diuina testantur eloquia, deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet, et deus in illo manet.
因为正如神圣的话语所证实的,“上帝就是爱,住在爱里面的,就住在上帝里面,上帝也住在他里面。
quisquis ergo contendit haberi posse dei caritatem sine dei adiutorio, quid aliud contendit nisi haberi deum posse sine deo? quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? exultans ergo apud apostolum uera, pia fidelisque patientia dicit ore sanctorum: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an augustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oues uictimae.
”因此,无论是谁,若声称无需上帝的帮助就能拥有上帝的爱,这与声称无需上帝就能拥有上帝又有什么两样呢? 可是哪个基督徒会说出这种连疯子都不敢说的话呢? 因此,那在使徒身上欢欣鼓舞的、真实、虔敬且忠实的忍耐,借着圣徒之口说道:“谁能使我们与基督的爱隔绝呢? 难道是患难吗? 是困苦吗? 是逼迫吗? 是饥饿吗? 是赤身露体吗? 是危险吗? 是刀剑吗? 如经上所记:‘我们为你终日被杀,人看我们如将宰的羊。
sed in his omnibus superuincimus per eum, qui delexit. nos; non ergo per nos, sed per eum, qui dilexit nos.
’”然而,在这一切事上,我们借着那爱我们的已经得胜有余了;因此,不是借着我们自己,而是借着那爱我们的。
deinde sequitur et adiungit: certus sum enim, quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro.
接着他继续补充道:“因为我深信,无论是死,是生,是天使,是掌权的,是现在的,是将来的,是高处的,是低处的,是别的被造之物,都不能叫我们与上帝的爱隔绝,这爱是在我们的主基督耶稣里的。
haec est illa caritas dei, quae diffunditur in cordibus nostris, non ex nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis; malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex patre, sicut dicit apostolus Iohannes, sed ex mundo est.
”这就是那被浇灌在我们的心里,非出于我们自己、而是借着赐给我们的圣灵的上帝之爱;而恶人的私欲,由于它而在他们里面产生了虚假的忍耐,正如使徒约翰所说,并不是从父来的,而是从世界来的。

词汇与语法注释

  1. 17tanto ... quanto — 表示比例和相关关系的副词。从句中的 `quanto`(越是……)与主句A.C.I.结构中的 `tanto`(就越是……)相呼应,表明忍耐的强度与渴望或爱的大小成正比。
  2. 17ad quaecumque mala perferenda — 由介词 `ad` 引导的动形容词(gerundive)结构,其中 `perferenda` 与中性复数宾格名词 `mala` 一致。在此处用作表示目的或适用范围,修饰比较级 `duriorem` 和 `fortiorem`,意为“在忍受任何恶事上”。
  3. 17per quem diffunditur — 关系代名词 `quem`(阳性单数宾格)的先行词是前文的 `illo`(来自祂),而这又指向更前一句中的 `spiritum sanctum`(圣灵)。因此,此句意为“他们的爱正是通过那一位(圣灵)被浇灌的”。
  4. 17quo nisi accensa diligat — 关系代词夺格 `quo` 指代前文的 `ignis`(火焰,即圣灵),用作工具夺格(“借着这火”)。完成分词 `accensa`(阴性单数主格)与省略的主语 `uoluntas humana`(人类意志)相一致。`diligat` 为现在时虚拟语气,在 `nisi` 的作用下表示假设性条件(“除非被它点燃去爱……”)。整个结构表示“若不借着这火被点燃去爱那不受苦的至善,就无法承受所受的痛苦”。

引用这一段

奥古斯丁, 论忍耐 §14-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056b.humanitext-lat1:14-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。