§11Audiant ergo sancti de scripturis sanctis praecepta patientiae: fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem; deprime cor tuum et sustine, ut crescat in nouissimis tua uita.
因此,圣徒当从圣经中聆听忍耐的诫命:“我儿,你若来侍奉上帝,当守正义与敬畏,并使你的心灵准备应对诱惑;要克制你的心并要忍耐,好使你的生命在末后增长。
omne quod tibi superuenerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis.
凡临到你的一切,你都要接受,在痛苦中忍耐,在你的谦卑中保持忍耐;因为金银在火中受试炼,而可接纳的人则在屈辱的炉中受试炼。
et in alio loco legitur: fili, ne deficias in disciplina domini neque fatigeris cum ab illo increparis; quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.
”在另一处也读到:“我儿,不要在主管教时灰心,也不要在被祂责备时疲倦;因为主所爱的,祂必管教,凡祂接纳的儿子,祂必鞭打。
quod hic positum est \'filium quem recipit,\' hoc in supra dicto testimonio est: homines receptibiles.
”此处所写的“祂接纳的儿子”,与上述证言中的“可接纳的人”是同一个意思。
hoc enim iustum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur, fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo, ibi contra iustitiam facientes, hic pro iustitia patientes.
因为这是公正的:我们这些因对享乐的顽固渴望而从乐园最初的幸福中被逐出的人,应当通过对苦难的谦卑忍耐而被重新接纳;通过作恶我们成为逃亡者,通过受苦我们成为归回者;在那里(乐园)我们违背正义而行,在这里(现世)我们为正义而忍受。
§12Sed uera patientia, quae huius est nomine digna uirtutis, quaerendum est unde sumatur.
但是,那配得上这美德之名的真忍耐,必须探寻其源于何处。
sunt enim, qui eam tribuant uiribus uoluntatis humanae.
因为有些人将其归因于人类意志的力量。
non quas habent ex diuino adiutorio, sed quas ex libero arbitrio.
并非他们从神圣援助中获得的力量,而是他们从自由意志中获得的力量。
error autem iste superbus est; eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in psalmo: obprobrium eis qui abundant et despectio superbis, non est ergo ista patientia pauperum, quae non perit in aeternum.
然而,这一错误是高傲的;因为这是属于那些“富足之人”的错误,关于他们,诗篇中说道:“对富足之人的羞辱,对骄傲之人的蔑视。 ”因此,这不是那永远不会灭亡的“穷人的忍耐”。
hic enim pauperes ab illo eam diuite accipiunt, cui dicitur: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
因为在这里,穷人是从那一位“富足者”那里接受这忍耐的,对那一位说道:“你是我的上帝,因为你不需要我的美物。
a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen eius et petendo, quaerendo, pulsando dicit: deus meus, eripe me de manu peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui.
”一切美好的赏赐和一切完美的恩赐都来自祂,困苦和贫穷的人向祂呼求,赞美祂的名,并通过祈求、寻找、扣门说道:“我的上帝,求你救我脱离罪人的手,脱离违背律法者和不义之人的手。
quoniam tu es patientia mea, domine, spes mea a iuuentute mea.
因为主啊,你是我的忍耐,是我幼年以来的盼望。
isti autem, qui abundant et egere ad dominum dedignantur, ne ab illo accipiant ueram patientiam, de sua falsa gloriantes consilium inopis uolunt confundere, quoniam dominus spes eius est, nec adtendunt, cum homines sunt et suae, id est humanae uoluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere. quod scriptum est: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.
”而这些人,他们既富足,又轻视在主面前成为贫穷,以免从祂那里接受真的忍耐,他们夸耀自己虚假的忍耐,企图挫败穷人的谋算,因为主是他的盼望;他们作为人,当他们把这么多归功于自己的、即人类的意志时,却没有注意到,自己正陷入那所写的:“每一个把盼望寄托在人身上的人都是可咒诅的。
unde etiamsi eis contingat, ut aliqua dura et aspera, uel ne displiceant hominibus uel ne grauiora patiantur uel sibi placendo et amando praesumptionem suam eadem ipsa superbissima uoluntate sustineant, hoc illis dicendum est de patientia, quod de sapientia beatus Iacobus apostolus dicit: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.
”因此,即使他们碰巧以这同样极度高傲的意志去忍受某些艰难困苦,或为了不讨人嫌,或为了免受更重的痛苦,或为了取悦和爱护自己而支持自己的狂妄,关于他们的忍耐,也必须对他们说出福者使徒雅各指着智慧所说的话:“这智慧不是从上头降下来的,而是地上的、属肉体的、魔鬼般的。
cor enim non sit superborum falsa patientia, sicut superborum est falsa sapientia? a quo est autem uera sapientia, ab illo est et uera patientia.
”因为,难道傲慢之人的虚假忍耐,不就像傲慢之人的虚假智慧一样吗? 然而真智慧源于何人,真忍耐也源于那同一人。
huic enim cantat ille spiritu pauper: deo subiecta est anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea.
实际上,那位灵里贫穷的人向祂歌唱道:“我的心灵顺服上帝,因为我的忍耐源于祂。
§13Sed respondent et loquuntur dicentes: sicut uoluntas hominis sine ullo dei adiutorio uiribus liberi arbitrii tam multa grauia et horrenda perfert, siue in animo siue in corpore, ut mortalis uitae huius et peccatorum delectatione perfruatur, cur non eodem modo eadem ipsa uoluntas hominis eisdem uiribus liberi arbitrii non ad hoc expectans se diuinitus adiuuari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens quidquid laboris uel doloris ingeritur, pro iustitia et uita aeterna patientissime sustinet? an uero, inquiunt, idonea est iniquorum uoluntas deo non adiuuante, ut se ipsi in cruciatibus pro iniquitate et, antequam ab aliis crucientur, exerceant;
” 但是他们回答并说话,说道:“既然人的意志无需上帝的任何援助,凭着自由意志的力量,就能在心灵或肉体上承受如此多重大而可怕的事,以便尽情享受这必死生命和罪恶的快乐,那么为什么人的这同一个意志,凭着这同样的自由意志的力量,不期待在此时得到神圣的援助,而是凭着其自然的可能而自足,为着正义和永生,极有忍耐地承受强加于他的任何劳苦或痛苦呢?
idonea est uoluntas moras uitae huius amantium, ut deo non adiuuante inter atrocissima et longa tormenta in mendacio perseuerent, ne sua facinora confitentes iubeantur occidi, et non est idonea iustorum uoluntas, nisi eis uires desuper suggerantur, quaslibet poenas uel ipsius decore iustitiae uel aeternae uitae amore perferre?
难道,”他们说,“在没有上帝援助的情况下,不义之人的意志,就足以为了自己的不义而自投于折磨之中,并在被他人折磨之前自我折磨;那些热爱这生命之苟延残喘者的意志,在没有上帝援助的情况下,就足以在最残酷、最长久的拷问中坚持谎言,以免因承认罪行而被下令处死;而义人的意志,除非从上头赐予他们力量,否则就不足以为了正义本身的华美或对永生的爱,而承受任何刑罚吗? ”