§3Sed de corpore interim taceo; de anima conqueror, de spontaneo et uiuido motu, de actu, de uita, de inmortalitate, denique conqueror, quod aliquam rem ista omnia sine dei bonitate habere posse miserrimus credidi, quod quanta essent, neglegenter adtendi: hoc mihi gemendum ac deflendum puto.
但对于身体我姑且保持沉默;我所哀叹的是关于灵魂,关于其自发且生机勃勃的运动、关于其活动、关于其生命、关于其不死,最后我哀叹:我这最悲惨的人,竟曾相信任何事物在没有神的善意下也能拥有这所有的一切,并且我粗心地忽视了它们是多么伟大:我认为这是我应当呻吟和痛哭的。
uoluerem mecum haec, loquerer mecum, deferrem ad illos; quae uis esset intellegendi, quam nihil esset in homine.
我本会在心中反复思考这些,对自己说话,并将它们呈献给那些人;我本会提出理解的力量是什么,而在人之中没有任何我们可以与这一卓越性相媲美的事物。
quod huic excellentiae possemus conferre, proponerem. ubi mihi hoc homines, si modo essent homines, concessissent, quaererem, utrum his oculis uidere id est intellegere; ubi negauissent, colligerem primo longe esse sensui oculorum istorum intellegentiam mentis anteponendam; deinde subiungerem, id quod re meliore perciperemus, necessario melius iudicandum.
当人们——如果他们还算得上是人的话——向我承认了这一点,我本会询问:用这些眼睛看见是否就是理解;当他们予以否定时,我本会首先推论出,精神的理智应当远远优先于这些眼睛的感觉;接着我本会补充说,我们通过更优越的事物所感知到的东西,必然也应当被判断为更优越。
quis hoc non daret? ergo pergerem quaerere animam illam, quam malam dicerent, oculisne sentiretur istis. an mente intellegeretur.
谁能不承认这一点呢? 因此,我本会继续询问,那被他们称为恶的灵魂,是通过这些眼睛被感知,还是通过精神被理解。
mente faterentur.
他们会承认是通过精神。
quibus omnibus inter nos conuenientibus atque firmatis. quid conficeretur ostenderem, animam illam scilicet. quam execrarentur. luce ista, quam uenerarentur, esse meliorem, quandoquidem illa intellectu mentis. haec sensu corporis innotescit.
在我们之间对这一切达成一致并予以确立之后,我本会展示出得出的结论:即他们所诅咒的那灵魂,显然比他们所崇拜的那光更为优越,因为前者通过精神的理智而被认知,后者通过身体的感觉而被认知。
hic uero haererent fortasse ducemque rationem sequi recusarent: tanta est uis ueternosarum opinionum et diu defensae atque creditae falsitatis.
但在这里,他们也许确实会止步不前,拒绝跟随理性这一向导:深重陈旧的偏见以及长期被捍卫和相信的虚妄,其力量是如此巨大。
sed ego instarem magis haerentibus. non aspere. non pueriliter, non peruicaciter; repeterem quae concessa sunt, et quam essent concedenda, monstrarem.
但我本会向犹豫不决的他们施加更多压力,不粗暴、不幼稚、不固执;我本会重复已经承认的事,并展示它们是如何应当被承认的。
hortarer ut in commune consulerent; uiderent certe. quid nobis negandum esset: utrum intellectum istis carneis luminibus praeferendum, an excellentius esse, quod animi excellentia quam quod debili sensu corporis cognoscitur, falsum putarent; an illas animas, quas alienigenas crederent. tantum intellegendo. id est ipsa animi excellentia sciri posse nollent fateri: an solem ac lunam non nisi istis oculis notos fieri uellent abnuere.
我本会劝告他们共同商议;他们确实会看清,我们应当否定什么:他们是否认为以下是虚假的,即理智应当优先于这些肉体的眼睛,或者用灵魂的卓越性所认识的东西比用身体微弱的感觉所认识的东西更卓越;或者他们是否不愿承认,那些被他们认为是异己的灵魂,只能通过理解,即通过灵魂本身的卓越性才能被认识;或者他们是否想要否认,太阳和月亮只能通过这些眼睛才被我们所认识。
quod si nihil horum nisi absurdissime atque inpudentissime negari posse animum aduerterent, suaderem non eos oportere dubitare istam lucem, quam colendam praedicarent, esse anima illa uiliorem, quam fugiendam monerent.
如果他们注意到,除非极其荒谬和厚颜无耻,否则这些事没有一件是可以被否定的,我本会说服他们:他们不应当怀疑,那被他们宣称为应当崇拜的光,比那被他们警告应当逃避的灵魂更为低劣。
§4Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam muscae animam huic luci praestare censerem, responderem: etiam.
而在此处,如果他们因困惑而问我,是否认为连一只苍蝇的灵魂也胜过这光,我本会回答:是的。
nec me terreret musca quod parua est, sed quod uiua firmaret.
苍蝇因为微小并不会让我畏缩,相反,因为它活着会使我更加坚定。
quaeritur enim, quid illa membra tam exigua uegetet, quid huc atque illuc pro naturali adpetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moueat, aut quid uolantis pennulas moderetur ac uibret.
因为要问的是,是什么使那如此微小的肢体产生活力,是什么根据自然本能将那如此微小的躯体导向各处,是什么让它奔跑的脚爪规律地移动,或者是什么控制并振动它飞行的翅膀。
quod qualecumque est, bene considerantibus in tam paruo tam magnum eminet, ut cuiuis fulgori praestringenti oculos praeferatur.
无论那是怎样的东西,对于善加思考的人来说,在如此微小的事物中显现出如此伟大的力量,以至于它比任何令人目眩的强光更值得被优先选择。
Certe quod nemo dubitat, quicquid id est, intellegibile est, quod omni sensibili et ob hoc huic etiam luci diuinis legibus antecellit.
当然,正如无人怀疑的那样,无论那是什么,它都是理智可理解的,根据神圣的法则,它超越了一切感官可感知的事物,并因此也超越了这光。
quid enim cogitatione percipimus, quaeso, si hoc non percipimus aliud esse mente intellegere, aliud sentire per corpus et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate distare ideoque non posse intellegibilia sensibilibus non praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur?
请问,如果我们在思考中不能感知这一点,即用心灵去理解是一回事,通过身体去感觉是另一回事,且前者比后者具有无可比拟的高贵性,因而理智可理解的事物不能不优先于感觉可感知的事物(因为理智本身就如此优先于感觉),那么我们在思考中究竟能感知到什么呢?
§5Hinc illud etiam fortasse cognoscerem, quod consequens esse manifestum est, cum iniustitia et intemperantia ceteraque animi uitia non sentiantur, sed intellegantur: quomodo fiat, ut etiam ista, quae detestamur et damnanda censemus, tamen quoniam intellegibilia sunt, anteire hanc lucem queant, cum in suo genere ista laudanda sit.
由此我也许本会认识到,那显然是顺理成章的事,因为不义、放荡以及魂的其他恶德,不能被感觉,只能被理智理解:如何会使得即使是这些我们所憎恶并认为应该受到谴责的事物,然而因为它们是理智可理解的,却能够超越这光,尽管在其自身的类别中这光是应当受到赞美的。
suggeritur enim animo bene se deo subicienti primo non omne, quod laudamus. omni. quod uituperamus. esse anteponendum.
因为对于一个良好地顺从于神的精神,首先会被提示到,并非我们所赞美的一切事物都必须优先于我们所责备的一切事物。
neque enim quia laudo purgatissimum plumbum. ob hoc illud uituperando auro pluris aestimo.
因为,不能因为我赞美了极其纯净的铅,就因此将它看得比受责备的金子更有价值。
in suo enim genere quidque considerandum est.
因为每一件事物都应当在其自身的类别中被考虑。
inprobo iurisconsultum multas leges ignorantem, sed eum tamen probatissimo sutori sic praefero, ut ne comparandum quidem putem.
我谴责一个对许多法律无知的法律家,但我仍然将他优先于极其称职的鞋匠,以至于我认为他们甚至无法相比。
at istum laudo, quod suae artis peritissimus sit; illum autem. quod suam professionem minus inpleat, iure reprehendo.
但我赞美后者,因为他在自己的手艺中极其熟练;而我合理地指责前者,因为他未能很好地尽到自己的职责。
ex quo reperire deberem lucem istam, quod in genere proprio perfecta esset. iure laudari; tamen quia sensibilium rerum numero includitur, quod genus intellegibilium generi cedat necesse est, infra iniustas et intemperantes animas, quoniam sunt intellegibiles, esse deputandam, quamuis istas non iniuria damnatione dignissimas iudicemus.
由此我应当发现,那光由于在其自身类别中是完美的,因而合理地受到赞美;然而,由于它被包含在感觉可感知事物的数量中(这一类别必然屈从于理智可理解事物的类别),它应当被置于不义和放荡的灵魂之下,因为那些灵魂是理智可理解的,尽管我们非不公地判定它们最配受谴责。
quaerimus namque in his quod concilietur deo, non quod isti fulgori praeferatur.
因为我们在这些灵魂中寻找的是与神和好的东西,而不是优先于那耀眼光芒的东西。
quapropter quisquis hoc lumen ex deo esse contenderet, non repugnarem, sed magis animas dicerem, uitiosas etiam, non in quantum uitiosae. sed in quantum animae sunt, deum sibi esse creatorem fateri oportere.
因此,无论谁主张这光是来自于神的,我本不会反驳,相反,我本会说灵魂——即使是堕落的灵魂——不因其堕落,而是因其是灵魂,就应当承认神是它们的创造者。