Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论两个灵魂 §1-2

反思摩尼教与灵魂的神圣起源

第 1 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者在重回天主教会后反思了昔日在摩尼教中的悲惨,通过论述一切生命与灵魂皆源于神(基督)以及理智相较于肉体感觉的优越性,从而驳斥了摩尼教的教义矛盾。

§1Opitulante dei misericordia disruptis et derelictis Manichaeorum laqueis tandem catholicae gremio restitutum libet considerare nunc saltem ac deplorare illam miseriam meam.
在神慈悲的帮助下,摩尼教徒的网罗已被攻破并被抛弃,我终于重回天主教会的怀抱,如今我至少渴望能反思并哀悼我那过去的悲惨。
multa enim erant, quae facere debui, ne tam facile ac diebus paucis religionis uerissimae semina mihi a pueritia salubriter insita errore uel fraude falsorum fallaciumue hominum effossa ex animo pellerentur.
因为有许多事情是我本该做的,免得那自幼便健康地根植于我心中的最真实宗教的种子,因着虚伪和欺诈之人的谬误或欺骗,如此轻易且在数日之内便从心中被掘出并驱逐。
nam primo animarum illa duo genera, quibus ita singulas naturas propriasque tribuerunt, ut alterum de ipsa dei esse substantia, alterius uero deum ne conditorem quidem uelint accipi.
因为首先,关于那两种灵魂,他们为其分配了如此截然不同的特有自然,以至于他们要让其中一种被接受为出自神自身之实体,而关于另一种,他们甚至不愿让神被接受为它的创造者。
si mecum sobrie diligenterque considerassem mente in deum subplici et pia, fortasse mihi satagenti adparuisset nullam esse qualemlibet uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat: quod nihil aliud quam summum et solum et uerum deum possumus confiteri.
如果我怀着对神虔诚且恳求的心,在自己心中冷静而勤勉地思考过,也许对于挣扎中的我会显明:没有任何一种生命,不因其本身是生命且在它是生命的范围内,而不属于那至高的生命之源与原理;而对于这一原理,我们只能承认它不是别的事物,正是那至高、唯一且真实的生命(神)。
quapropter illas animas, quae a Manichaeis uocantur malae, aut carere uita et animas non esse neque quicquam uelle seu nolle. adpetere uel fugere, aut si uiuerent, ut et animae esse possent et aliquid tale agere, quale illi opinarentur nullo modo eas nisi uita uiuere; ac si Christum dixisse constaret, ut constat: ego sum uita. nihil esse causae, cur non omnes animas, cum animae nisi uiuendo esse non possint. per Christum, id est per uitam creatas et conditas fateremur.
因此,那些被摩尼教徒称为恶的灵魂,要么缺少生命而非灵魂,既无所求也无所不求,既不追求也不逃避;或者如果它们活着,以至于它们既能是灵魂且能行出那些人所设想的某种活动,它们也绝不可能不靠生命而活着;而且如果基督曾说过(正如它确实确凿的那样):“我就是生命”,那就没有任何理由,我们不承认所有的灵魂——既然灵魂若不活着便无法存在——都是通过基督,即通过生命而被创造和建立的。
§2Quod si tempore illo quaestionem de ipsa uita et de participatione uitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset — quae profecto magna est et multum serenae disputationis inter doctissimos indigens — illud dispicere fortasse ualuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime adparet omne, quod scire et nosse dicimur aut sensu corporis aut intellegentia nos habere conprehensum.
但如果在那时,我的思考无法承受和负担关于生命本身以及对生命的分享(参与)的问题——这确实是一个重大问题,极需在极有学识者之间进行大量温和的讨论 ——也许我本能够看清那一对任何不怀党派偏私而善加省察自身的人都极其显然地显明的事实:我们被称为所知道和认识的一切事物,我们要么通过身体的感觉,要么通过理智来掌握和理解。
sensus autem corporis etiam uulgo quinque numerari: uisum, auditum, odoratum.
而身体的感觉在俗世中也被数作五种:视觉、听觉、嗅觉、味觉和触觉。
gustatum atque tactum: quibus omnibus intellegentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi non uel ingratus inpiusque concederet? quo constituto atque firmato illud consequi, ut cuncta, quae tactu et uisu uel quolibet alio modo corporaliter sentirentur.
对于所有这些,理智远远地且高高地超越并胜过它们,除了解怨和不敬的人之外,谁能不承认我这一点呢?
tanto essent inferiora his, quae intellegendo adsequeremur. quanto ipsos sensus intellegentiae cedere uideremus.
此点既已确立并巩固,随之而来的便是,一切通过触觉、视觉或任何其他方式在身体上被感觉到的事物,其低于我们通过理解所达到的事物的程度,正等同于我们看到感觉本身屈从于理智的程度。
quamobrem cum omnis uita et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat, sol autem iste atque luna omnisque lux. quae mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis uero et bono deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id praedicare pertinere ad deum, quod per corpus intuemur, quod uero non solum animo. sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intellegentia caperemus, id est uitam, qualiscumque illa diceretur. tamen uitam eodem deo: auctore priuandam et uiduandam putare.
因此,既然所有的生命,并因之所有的灵魂,都不能被身体的任何感觉所感知,而只能被理智所感知,而那太阳、月亮以及在这凡人眼中所看见的所有光芒,甚至连摩尼教徒自己都说应当归功于那真实和仁慈的神:那么,宣称我们通过身体所直观到的事物属于神,却认为那不仅用灵魂,而且要用灵魂的最高之处即心灵和理智才能领会的事物——即生命,无论它被说成是怎样的生命——却要被剥夺并免除同一位神作为其创造者,这便是极大的疯狂。
num enim quid sit uiuere quamque secretum ab omni corporis sensu quamque omnino incorporeum, si me ipsum inuocato deo interrogarem, respondere non possim? aut non illi quoque fateantur non solum uiuere illas, quas detestantur animas, sed etiam inmortaliter uiuere? quodque a Christo dictum est: dimitte mortuos sepelire mortuos suos, non de omnino non uiuentibus, sed de peccantibus dictum, quae inmortalis animae sola mors est scribente Paulo: mortua est uidua, quae in deliciis uiuit;
因为如果我祈求神并问自己什么是活着,以及它是如何隐秘于身体的一切感觉,并且是如何完全无形,难道我不能回答吗? 或者他们难道不同意,那些被他们憎恶的灵魂不仅活着,而且还具有不死性地活着吗? 基督所说的那句:“让死人埋葬他们的死人”,并不是指完全不活着的人,而是指在犯罪的人,这正如保罗所写:那在宴乐中活着的寡妇是死的;这是不死灵魂的唯一死亡。
simul enim et mortuam esse dixit et uiuere.
因为他同时说她既是死的,又是活着的。
quare non ego quanto decoloratius uiuat peccatrix anima, sed illud ipsum tantum, quod uiuit adtenderem.
因此,我为什么不应该去关注罪恶的灵魂活着这一事实本身,而不是去关注它活得多么黯淡无光呢?
quod si percipere nisi intellegendo non possem, credo, ueniret in mentem tanto esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus oculos, praeferendam, quanto intellegentiam ipsis oculis praeferremus.
而如果我除了通过理解之外无法感知这一点,我相信我的脑海中就会想到,任何一个灵魂相比于我们通过这些眼睛所感受到的光,其应当被优先选择的程度,正等同于我们优先选择理智胜过眼睛本身。
Lucem autem illam illi quoque a patre Christi esse confirmant: egone tandem, quod ab eo esset quaecumque anima, dubitarem? ego uero non modo de anima, sed de quouis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino ne tum quidem homo scilicet illius inperitiae atque illius aetatis ambigerem, si forma quid esset quidue formatum, quid species et quid indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque cogitarem.
而他们也证实那光是来自基督之父的:难道我最终还会怀疑任何灵魂都是来自于祂的吗? 事实上,我不仅对于灵魂,甚至对于任何身体,它是否来自于祂,即便在当时作为那个缺乏经验且处于那个年龄的人,我也绝不会有任何怀疑,如果我能虔诚且谨慎地思考形式是什么,被成形者是什么,外貌是什么,以及披上外貌者是什么,进而思考这些事物中哪一个是哪一个的原因。

词汇与语法注释

  1. 1restitutum — 被动完成分词阳性单数宾格,修饰在非人称动词 `libet` 后面被省略的第一人称单数宾格代词 `me`(该代词作为后续不定式短语的逻辑主语)。
  2. 1animarum illa duo genera — 处于破格(anacoluthon)状态(主格或宾格),与后续句子中的主要动词没有直接的语法联系,起到了引入摩尼教“两种灵魂”学说的主题呈示作用。
  3. 2tanto essent inferiora his... quanto — 使用表示度量差异的夺格的关联句式 `tanto... quanto...`(越……就越……),表明一种比例关系:肉体感觉到的事物低于理智事物的程度,正等同于感觉本身屈从于理智的程度。
  4. 2quin ab ipso esset — 这是一个带有未完成过去时虚拟语气 `esset` 的 `quin` 从句,由含否定的怀疑动词 `non... ambigerem`(我不怀疑)引导,意为“(我不怀疑)它是出自于祂”。

引用这一段

奥古斯丁, 论两个灵魂 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040.humanitext-lat1:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。