§12Quod autem dicunt reliqui eorum cultores etiam suorum quibusdam libris haec praecognita contineri, quamquam ex rebus inpletis conficta putanda sint, quae in eorum templis tam longo antea tempore populis eorum, si uera essent, innotescere debuerunt, sicut nostra non solum in ecclesiis nostris, uerum etiam — quod ad grauius testimonium contra omnes inimicos ualet — in iudaeorum synagogis antiquissima et notissima recitantur: tamen nec ipsa ista, quae ab eis uix raro et clanculo proferuntur, mouere nos debent, si cuiquam daemonum extortum est id prodere cultoribus suis, quod didicerat ex eloquiis prophetarum uel ex oraculis angelorum, quod cur non fieret, cum et ista non sit oppugnatio, sed adtestatio ueritatis? illud enim, quod solum ab eis flagitandum est, nec umquam antea protulerunt nec umquam postea nisi forte confictum proferre conabuntur, aliquid deos suos per uates suos contra deum Israhel ausos fuisse praedicere aut dicere.
至于他们其余的崇拜者所说的,在他们自己的某些书籍中也包含着这些预知的事,尽管这些事应当被认为是在事情成就之后捏造出来的——如果它们是真的,那么在很久以前就应该在他们的神庙中让他们的民众知晓,就像我们极其古老且著名的经文不仅在我们的教堂里,而且——这对于反对一切敌人具有更有力的见证作用——在犹太人的会堂中被宣读一样——然而,即使是这些极少且秘密地被他们拿出来的东西,也不应该动摇我们,即使某个恶魔被强迫向它的崇拜者泄露它从先知的话语或天使的启示中所学到的东西。 而且,为什么这不会发生呢,因为这非但不是对真理的攻击,反而是对真理的见证? 因为唯一应该向他们要求的事,他们以前从未拿出过,以后也绝不会试图拿出(除非或许是捏造的),即:他们的神明曾敢于通过自己的预言家,针对以色列的神预测或说过任何话。
de quo deo doctissimi eorum auctores, qui omnia illa legere ac nosse potuerunt, magis quaesierunt, quis deus esset quam deum negare potuerunt.
关于这位神,他们中最博学、能够阅读并知晓所有这些著作的作家们,更多的是在探求祂是哪位神,而不是能够否定祂是神。
porro autem deus iste, quem nullus eorum negare ausus est uerum deum, qui et si negaret, non solum subiaceret debitis poenis, uerum etiam certis conuinceretur effectis: iste ergo deus, quem nemo, ut dixi, illorum negare ausus est uerum deum, illos falsos esse deos et omnino deserendos eorumque templa et simulacra euertenda per suos uates, hoc est prophetas, aperta denuntiatione praedixit, aperta potestate praecepit, aperta ueritate conpleuit.
此外,这位他们谁也不敢否定其为真神的上帝—— 即使有人否定,不仅要承受应得的惩罚,还会被确凿的事实所说服——因此,正如我所说,他们中无人敢否定其为真神的这位上帝,曾通过自己的预言家(即先知),以公开的宣告预言了那些是假神、应当被完全抛弃、其神庙和偶像应当被摧毁,以公开的权力命令了此事,并以公开的真理成就了此事。
unde quis usque adeo desipiat, qui non eum potius colendum eligat, quem coli non prohibent, quos colebat? quem procul dubio cum colere coeperit, illos utique non est culturas, quos prohibet coli quem colit.
因此,有谁会愚蠢到不愿选择崇拜祂,而他以前所崇拜的那些神明并不禁止崇拜祂呢? 毫无疑问,当他开始崇拜祂时,他绝不会再去崇拜那些被他所崇拜的祂禁止崇拜的神明。
§13Quod autem ipsum essent culturae gentes exterminatis diis falsis, quos antea colebant, a prophetis eius esse praedictum paulo ante commemoraui et nunc repeto.
至于在他们先前所崇拜的假神被消灭之后,列国将要崇拜祂自己,正如我刚才所提到的,这是祂的先知们所预言的,我现在予以重申。
praeualebit, inquit, dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium.
他说:“主必向他们显为可畏,并要毁灭地上一切的外邦神,列国的海岛也必各在自己的地方敬拜祂。
neque solae insulae, sed ita omnes gentes, ut etiam omnes insulae gentium, quandoquidem alibi non insulas nominat, sed uniuersum orbem terrarum dicens: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
”不仅是海岛,所有的列国也是如此,甚至包括列国的一切海岛,因为在另一个地方,他没有提到海岛,而是对整个世界说:“地极的万国都必想念并归向主,列国的万族也必在祂面前敬拜;因为国度是主的,祂必统治列国。
haec autem per Christum fuisse conplenda et aliis pluribus testimoniis et in eodem ipso psalmo, unde hoc commemoraui, satis adparet.
”而这些事是要通过基督来成就的,这不仅从其他好几个见证中,而且在我也引用了此话的同一篇诗篇中,都显得足够明显。
cum enim paulo superius futuram passionem suam per prophetam ipse loqueretur dicens: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me.
因为在稍早的地方,祂自己通过先知谈到了祂未来的受难,说道:“他们扎了我的手和我的脚,他们数了我的骨头;而他们却盯着看,并注视着我。
diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestimentum meum miserunt sortem, paulo post infert illud, quod posui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et cetera.
他们分了我的外衣,又为我的衣服抽签。 ”在此之后不久,祂便接上了我所引用的那句话:“地极的万国都必想念并归向主”云云。
quamquam et illud testimonium, quod prius adhibui, ubi dictum est: praeualebit dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae, in eo, quod positum est \'praeualebit\', satis ostenditur etiam hoc praenuntiatum, quod pagani prius oppugnaturi essent ecclesiam nomenque christianum, quantum ualerent, persecuturi, ut, si fieri posset, de terra omnino deleretur.
尽管在我最初引用的那个见证中,即在所说的“主必向他们显为可畏,并要毁灭地上一切的外邦神”里,从其中所用的“显为可畏”一词中,也足够显示出这也曾被预言过,即异教徒首先会攻击教会,并竭力迫害基督之名,以便可能的话,将其从地上完全消灭。
et quia eos patientia martyrum et magnitudine miraculorum et consequente fide populorum erat superaturus, ideo sic dictum est: praeualebit dominus aduersus eos.
由于祂将通过殉道者的忍耐、神迹的伟大以及随之而来的民众的信仰来战胜他们,因此才这样说:“主必战胜他们。
non enim diceretur: praeualebit aduersus eos, nisi oppugnando illi resisterent.
”因为若不是他们通过进攻来抵抗,就不会说“祂必战胜他们”。
unde et in psalmo ita prophetatum est: ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius.
因此,在诗篇中也是这样预言的:“外邦为什么争闹? 万民为什么谋算虚妄的事? 世上的君王一齐起来,臣宰一同商议,要敌挡主并敌挡祂的受膏者(基督)。
et paulo post dicit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
”在此之后不久,他说:“主对我说:你是我的儿子,我今日生了你;你求我,我就将列国赐你为基业,将地极赐你为产业。
ecce unde dictum est et in alio psalmo, quod superius interposui: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae.
”看啊,这就是在另一篇诗篇中所说的——即我上面插入的那句:“地极的万国都必想念并归向主”。
his atque huius modi propheticis documentis praedictum ostenditur, quod uidemus inpleri per Christum, futurum fuisse, ut deus Israhel, quem unum uerum deum intellegimus, non in una ipsa gente, quae appellata est Israhel, sed in omnibus gentibus coleretur et omnes falsos deos gentium et a templis eorum et a cordibus cultorum suorum amoliretur.
通过这些以及诸如此类的先知性文献,表明了我们所看见通过基督成就的事正是预言要发生的:即我们所理解的唯一真神——以色列的神,不仅在被称为以色列的这一个民族中,而且在所有的列国中都被崇拜,并且祂必将列国一切的假神既从它们的神庙中,也从它们崇拜者的心中清除出去。