Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论魔鬼的占卜 §14-retractationes

基督教的智慧致异教衰退及在再考录中的修正

第 8 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁指出基督教的“愚拙”正是真正的智慧并使异教徒人数减少,后半部分则根据《再考录》修正了关于恶灵如何读取人类思想的旧有主张。

§14Eant nunc isti et adhuc contra christianam religionem, contra uerum dei cultum uanitates pristinas defensitare audeant, ut cum strepitu pereant.
让他们现在去吧,并且至今还敢于反对基督宗教、反对对上帝的真崇拜来维护他们以前的虚妄,好让他们在喧嚣中灭亡。
nam et hoc de illis praedictum est in Psalmis dicente propheta: sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem.
因为关于他们,这也是在诗篇中通过先知所说而被预言的:“你坐在宝座上,按公义审判。
increpasti gentes, et periit inpius; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
你斥责外邦,恶人就灭亡;你涂抹他们的名,直到永远及世世代代。
inimici defecerunt frameae in finem, et ciuitates eorum destruxisti: periit memoria eorum cum strepitu.
仇敌的刀剑永远穷尽,你拆毁了他们的城邑:他们的记忆随喧嚣而消逝。
et dominus in aeternum manet.
唯有主存到永远。
necesse est ergo, ut inpleantur haec omnia; nec quod adhuc audent ipsi pauci, qui remanserunt, uaniloquas suas ostentare doctrinas et christianos tamquam inperitissimos inridere, moueri debemus, dum in eis inpleri ea, quae praedicta sunt, uideamus.
”因此,所有这些事必须要成就;我们也无需因那些剩下的人(虽然人数稀少)至今仍敢于夸耀他们虚妄的教义、嘲笑基督徒为极其愚昧而动摇,只要我们看见在他们身上成就了那些预言的事。
ipsa quippe uelut inperitiae stultitia christianorum, quae humilibus et sanctis eiusque diligenter studiosis adparet excelsa et sola uera sapientia, ipsa, inquam, uelut stultitia christianorum eos ad istam paucitatem redigit, quoniam, sicut dicit apostolus, stultam fecit deus sapientiam huius mundi.
因为正是基督徒所谓的愚昧无知,——这在谦卑和圣洁之人以及勤奋研究者看来是崇高且唯一的真智慧,——我说,正是基督徒所谓的愚昧,将他们贬低到如此稀少的人数,因为正如使徒所说,“上帝使这世上的智慧变成了愚拙”。
deinde subiungit rem mirabilem, si quis intellegat, et ita sequitur: nam quoniam in dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes; quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis et Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam; quoniam quod stultum est dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est dei, fortius est hominibus.
接着他附上了一件奇妙的事,如果有谁能理解的话,以下便是:“因为既然世人凭自己的智慧,在上帝的智慧中不认识上帝,上帝就乐意用人所当作愚拙的道理拯救那些信的人;犹太人是要神迹,希腊人是求智慧,我们却是传钉十字架的基督,在犹太人为绊脚石,在外邦人为愚拙,但在那蒙召的,无论是犹太人、希腊人,基督总为上帝的能力,上帝的智慧;因上帝的愚拙总比人智慧,上帝的软弱总比人强壮。
inrideant ergo, quantum possunt, tamquam inperitiam et stultitiam nostram et iactent doctrinam et sapientiam suam.
”因此,让他们尽其所能,嘲笑我们的无知和愚拙,并夸耀他们的学说和智慧吧。
illud scio, quod isti inrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt priore anno.
我知道的是,这些嘲笑我们的人,今年比去年更少了。
ex quo enim fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania aduersus dominum et aduersus Christum eius, quando ab eis fundebatur sanguis sanctorum et uastabatur ecclesia, usque ad hoc tempus et deinceps cotidie minuuntur.
因为自从外邦争闹,万民谋算虚妄的事来抵挡主并抵挡祂的受膏者,当圣徒的血被他们流出、教会遭到荒废之时起,直到如今以及此后,他们每天都在减少。
nos autem aduersus eorum obprobria et superbas inrisiones fortissimos reddunt oracula dei nostri, quae de hac quoque re uidemus et gaudemus inpleri.
至于我们,面对他们的侮辱和高傲的嘲笑,我们上帝的圣谕使我们变得极其坚强,我们看见这些圣谕在这一层面上也得以成就,并为此欢喜。
sic enim loquitur propheta: audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est; obprobrium hominum nolite metuere, et detractatione eorum ne superemini, nec quod uos spernant, magni duxeritis.
因为先知这样说:“知道公义、我律法在心中的民哪,要听我言;不要怕人的辱骂,也不要因他们的毁谤而胆怯,也不要将他们的藐视看作大事。
sicut enim uestimentum ita per tempus absumentur et sicut lana a tinea comedentur, iustitia autem mea in aeternum manet.
因为他们要像衣服被时间吞噬,像羊毛被虫子咬坏,唯有我的公义永远长存。
legant tamen haec nostra, si dignantur.
”然而,如果他们不吝赐教,让他们读一读我们的这些著作吧。
cum ad nos contradictiones eorum peruenerint, quantum dominus adiuuat, respondebimus.
当他们的反对意见传到我们这里时,只要主赐予帮助,我们必将予以回应。
§retractationesLOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De diuinatione daemonum pag. 608, 3-5. Retract. II 30. In eius autem quodam loco, ubi dixi daemones aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere, rem dixi occultissimam audaciore asseueratione quam debui.
LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De diuinatione daemonum pag. 608, 3-5. Retract. II 30. 在其中的某个地方,我曾说过,当某些迹象从心灵表现在身体上时,恶灵能极其轻易地完全查明人们甚至不仅是用声音表达、而且是在思想中构想的意图。 我说了一件极其隐秘的事,其断言比我应当做的更为大胆。
nam peruenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est; sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inueniri.
因为,通过一些经验,已经查明这些事确实会传到恶灵的知觉中;但是,究竟是从思考者的身体中给出了一些它们能感知到而我们却无法察觉的迹象,还是它们通过另一种精神性的力量知道了这些事,这即便不是人类完全无法探明的,也是极难探明的。

词汇与语法注释

  1. 14Eant ... audeant — 虚拟式现在时 eant 和 audeant 属于祈使/让步用法(“让他们去吧”、“让他们敢于维护”),表达了对异教拥护者的反驳与决别。
  2. 14nec quod adhuc audent... moueri debemus — 主句为 nec moueri debemus(我们也不应动摇)。引导因果从句的连词 quod(因为)将 audent 及其后内容联系起来,修饰主句,解释我们不应受动摇的原因。
  3. retractationesaudaciore asseueratione quam debui — 比较级形容词 audaciore 由于缺乏明确的比较对象,具有绝对比较级的色彩,意为“过于大胆的”或“比应当的更为大胆的”,并由 quam debui(比我应当做的)作了进一步补充和加强。

引用这一段

奥古斯丁, 论魔鬼的占卜 §14-retractationes. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.humanitext-lat1:14-retractationes

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。