Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论魔鬼的占卜 §11

恶魔塞拉皮斯预言神庙毁灭的真相

第 6 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

作者分析了恶魔塞拉皮斯在神庙毁灭前夕进行预测的原因,指出恶魔们此前要么因怀疑圣经预言而保持沉默,要么因害怕失去信徒而予以隐瞒,直至神的预言即将成就时,它们才为了炫耀自身的预知能力而宣告此事。

§11Quid ergo mirum, si iam inminente templorum et simulacrorum euersione, quam prophetae dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinitatem recedens uel fugiens commendaret? Fugantur enim isti uel etiam iussis superioribus conligati abstrahuntur et alienantur a locis suis, ut de rebus, quibus dominabantur quibusque colebantur, fiat uoluntas dei, qui hoc tanto ante per omnes gentes futurum esse praedixit et, ut per suos fideles fieret, imperauit.
那么,当至高神的先知们在很久以前就已经预言过的神庙和偶像的毁灭已经迫在眉睫时,恶魔塞拉皮斯向它的某位崇拜者泄露了这件近在眼前的事,以便它在离去或逃跑时,以此推荐它那所谓的“神性”,这又有什么好奇怪的呢? 因为这些恶魔要么被驱逐,要么在更高级的命令约束下被强行带走,并从它们的地方被隔离,以便在它们所统治和被崇拜的事物上,实现神的意志;神在很久以前就预言了这件事将在万民中发生,并命令通过祂的信徒来实现。
cur autem hoc non sineretur daemon praedicere.
但是,既然恶魔已经预知这件对自己迫在眉睫的事,为什么不被允许去预测呢?
cum sibi iam praenosceret inminere, cum haec praedictio et prophetis adtestaretur, a quibus sunt ista conscripta, et prudentibus daretur intellegi, quam uigilanter esset daemonum cauenda fallacia cultusque fugiendus? qui cum ante per tam longum tempus in templis suis haec futura tacuissent, quae per prophetas praedicta ignorare non possent, posteaquam adpropinquare coeperunt, uoluerunt ea quasi praedicere, ne ignari uictique putarentur.
因为这种预测既可以为写下这些话的先知们作证,又可以让贤明之人明白,应该何等警惕地防范恶魔的欺骗并避开对它们的崇拜。 它们在以前如此长的时间里在自己的神庙中对这些未来的事情保持沉默——由于先知们已经预言过,它们不可能不知道这些事——而在这些事开始临近之后,它们却想表现得好像在预测它们一样,以免被认为是无知且被击败的。
cum igitur tam longe ante praedictum esset atque conscriptum, ut alia interim taceam, illud, quod Sophonias propheta dicit: praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium, aut non credebant ista sibi euentura, qui in templis gentium colebantur, et haec ideo per suos uates ac fanaticos frequentare noluerunt — sicut eorum poeta Iunonem inducit non omni modo credentem, quae de Turni morte Iuppiter dixerat: Iuno autem ab istis potestas aeria praedicatur, quae apud Virgilium sic loquitur: " nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror.
因此,既然在很久以前就已经预言并记录了下来——暂且不提其他的事,比如先知西番雅所说的:“主必向他们显为可畏,因为祂要毁灭地上一切的外邦神,列国的海岛也必各在自己的地方敬拜祂”—— 要么那些在外邦神庙中受崇拜的恶魔不相信这些事情会发生在外邦人身上,因此不愿通过它们的先知和狂热者在神庙里频频传播这些事——就像它们的诗人笔下的朱诺,她并不完全相信朱庇特关于图尔努斯之死所说的话:朱诺被他们宣称为气状的权能,她在维吉尔的诗中这样说道: "如今无辜者面临着沉重的结局,否则我就是虚妄之人,不怀真理。
quod ut o potius formidine falsa ludar et in Melius tua, qui potes, orsa reflectas! — " aut ergo ista sibi, quae per prophetas praedicta nouerant, posse accidere daemones, hoc est potestates aeriae, dubitabant et propterea praedicationem eorum celebrare noluerunt — et hinc intellegendum est quales sint — aut, cum ea uentura certissime scirent, ideo per sua templa tacuerunt, ne iam tunc inciperent ab hominibus intellegentibus deseri atque contemni, quod de templorum et simulacrorum suorum futura euersione eis prophetis adtestarentur, qui eos coli prohibebant.
噢,但愿我宁愿被虚假的恐惧所愚弄,而你能将你已开始的计划引向更好的方向,你是能够做到的! —— "要么恶魔们,即这些气状的权能,怀疑先知们所预言的这些事情是否真的会发生在自己身上,因此不愿宣扬它们的预言——由此我们也可以明白它们是怎样的货色——要么,在它们最确定这些事情将会来临时,它们因而在自己的神庙里保持沉默,以免那时就已经开始被聪明人抛弃和鄙视,因为它们对自己的神庙和偶像将要毁灭的预测,是在为那些禁止崇拜它们的先知们作证。
nunc uero, posteaquam tempus aduenit, quo conplerentur uaticinia prophetarum dei unius, qui istos falsos deos dicit et.
但如今,当独一神的先知们的预言到了成就的时候——这位神称它们为假神,并极其严厉地命令不可崇拜它们——为什么它们自己不也被允许预测这已成就的事呢?
ne colantur, uehementissime praecipit, cur non hoc etiam ipsi completum praedicere sinerentur, unde clarius adpareret eos haec antea uel minime credidisse uel suis cultoribus enuntiare timuisse, in fine autem, tamquam nihil amplius habentes quod agerent, etiam ibi uoluisse suam ostendere diuinationem, ubi iam produntur diu simulasse diuinitatem?
由此可以更清楚地看出,它们以前要么根本不相信这些事,要么害怕向它们的崇拜者公布,而在最后,仿佛再也没有别的事可做一样,即使在它们被揭露长期假冒神性的事情上,也想要展示它们预知未来的能力。

词汇与语法注释

  1. p.611Quid ergo mirum, si — 反问句,意为“如果……又有什么好奇怪的呢”。条件从句 `si ... prodidit` 以条件的形式呈现了一个实际发生的事实(恶魔塞拉皮斯的预言),其基础是对事实的承认,而非单纯的假设。
  2. 10daretur intellegi — 无人称被动表达 `daretur` 与被动不定式 `intellegi` 相结合的结构。意为“(使贤明之人)得以理解”,即“使他们能够明白”。
  3. 15ut alia interim taceam — 使用现在时虚拟语气 `taceam` 的目的 ut 从句,用作惯用的插入语(“暂且不提其他的事”),以防止说话者偏离主题。它独立于主句起作用。
  4. p.612quod ut o potius formidine falsa ludar — 引用自维吉尔的《埃涅阿斯纪》10.631。`quod` 是句首的关系代词,起连接作用,`ut` 用作表示愿望的语气词(类似于 `utinam`),引导虚拟语气 `ludar`。表达了强烈的愿望:“噢,但愿我宁愿被……所愚弄”。
  5. p.613unde clarius adpareret — 由关系副词 `unde`(由此,自那处)引导的从句,其中未完成过去时虚拟语气 `adpareret` 与主句的过去时序(未完成过去时虚拟语气 `sinerentur`)相呼应。它带有结果或目的的色彩,译为“由此可以更清楚地看出”。

引用这一段

奥古斯丁, 论魔鬼的占卜 §11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.humanitext-lat1:11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。