Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论魔鬼的占卜 §1-4

关于塞拉皮斯神庙毁灭预言的讨论缘起

第 1 段,共 8 段 · 拉丁语

内容简介

在八日祭期间,基督徒弟兄们就亚历山大塞拉皮斯神庙毁灭的恶魔预言展开讨论,并探讨了神为何允许邪恶和异教崇拜发生的问题。

§1Quodam die in diebus sanctis octauarum, cum mane apud me fuissent multi fratres laici christiani et in loco solito consedissemus, ortus est sermo de religione christiana aduersus praesumptionem et tamquam miram et magnam scientiam paganorum: quem recordatum atque conpletum litteris mandandum putaui non expressis personis contradicentium, quamuis christiani essent et magis contradicendo quaerere uiderentur, quid paganis responderi oporteret.
在八日祭圣期的某一天,早晨许多身为基督徒平信徒的弟兄们来到我这里,我们坐在往常的地方,便兴起了一场关于基督教信仰的讨论,以针对异教徒的傲慢,以及他们那仿佛奇妙而伟大的知识。 我记下了这段讨论并予以整理,认为应当将其付诸文字,但不指明反对者的具体身份,尽管他们是基督徒,且看起来更像是通过反驳的方式来探求应当如何回答异教徒。
cum ergo de diuinatione daemonum quaereretur et affirmaretur praedixisse nescio quem euersionem templi Serapis, quae in Alexandria facta est, respondi non esse mirandum, si istam euersionem templis et simulacris suis inminere daemones et scire et praedicere potuerunt sicut alia multa, quantum eis nosse et praenuntiare permittitur.
因此,当有人提出关于恶魔预言的问题,并断言某人曾预言了在亚历山大发生的塞拉皮斯神庙的毁灭时,我回答说,如果恶魔能够预知并预言这种毁灭正临近它们的神庙和偶像,这并不值得惊奇,就像其他许多事情一样,只要是在允许它们知晓和预告的范围之内。
§2Et cum mihi referretur: non ergo sunt malae diuinationes huius modi nec deo displicent — alioquin omnipotens et iustus ista fieri non permitteret, si mala et iniusta essent — respondi non ideo haec uideri iusta debere, quod ea fieri permittit omnipotentissimus et iustissimus deus; nam et alia multa manifestissime iniuste fieri, sicut homicidia, adulteria, furta, rapinas et cetera huius modi: quae quamuis iusto deo eo quod iniusta sint sine dubitatione displiceant, idem tamen omnipotens ea fieri certa iudicii sui ratione permittit non utique inpune, sed ad eorum damnationem, a quibus fiunt quae displicent iusto.
当有人向我反驳道:“那么,这种预言就不是邪恶的,也不让神不悦——否则,如果它们是邪恶和不公的,全能且公义的神绝不会允许这些事情发生。 ”——我回答说,不能仅仅因为最全能、最公义的神允许这些事情发生,就认为它们是公义的;因为显然还有许多其他事情也是不公地发生的,比如谋杀、通奸、偷盗、抢劫以及其他诸如此类的事。 这些事情虽然因为其不公而毫无疑问地让公义的神不悦,但同一位全能的神却根据其审判的确定道理,允许它们发生,这绝非是要免除惩罚,而是为了定那些做出让公义之神不悦之事的人的罪。
§3Et cum e contrario diceretur non quidem esse dubitandum, quod omnipotens et iustus sit deus, sed haec humana peccata, quae contra societatem hominum fierent, non eum curare, dum fierent ■— propterea posse fieri: quae utique fieri non possent, si omnipotens non siuisset;
相反地,有人说:“固然不容置疑神是全能且公义的,但这些针对人类社会的凡人罪恶,神在它们发生时并不予以过问——正因如此它们才得以发生,而如果全能者不许可,它们绝不可能发生。
illa uero, quae ad ipsum religionis cultum pertineant, nullo modo ab eo credendum esse contemni.
然而,对于那些关乎宗教崇拜本身的事,绝不能相信会被神所轻忽。
ac per hoc fieri non potuisse, nisi ei placuissent.
因此,除非这些事得到了祂的喜悦,否则绝不可能发生。
et ideo mala ea putari non oportere — ad hoc quoque respondi: nunc ergo ei displicent, cum templa et simulacra euertuntur et illa gentium sacrificia, si facta fuerint. puniuntur.
因而,不应当认为它们是邪恶的。 ”——对此我也回答说:“那么,现在当神庙和偶像被推倒,且外邦人的那些祭祀若被举行就要受到惩罚时,它们便让神不悦了。
sicut enim dicitur non ea fieri potuisse, nisi deo placuissent, et ideo bona putanda, quoniam iusto placent, ita dici potest non ea prohiberi, euerti, puniri potuisse, nisi deo displicerent;
因为,正如人们说除非得到神的喜悦否则这些事不可能发生,并因其取悦公义之神而认为它们是善的;同样也可以说,除非让神不悦,否则这些事不可能被禁止、推倒和惩罚。
ac per hoc si tunc ideo recte fiebant, quia iusto deo placere hinc ostendebantur, quod ab illo fieri sinebantur, ideo nunc inique fiunt, quia deo displicere hinc ostenduntur, quod ea uel iubet uel permittit euerti.
因此,如果当时它们因为被神许可发生从而显示出取悦了公义之神,因而被正当地行出来;那么现在它们则是被不公地行出来,因为神或命令或允许它们被推倒,从而显示出它们让神不悦。
§4Contra hoc dictum est iniusta quidem esse nunc ista, non tamen mala, et ideo iniusta, quia contra leges, quibus prohibentur, fiunt, ideo autem non mala, quia, si mala essent, numquam deo utique placuissent;
” 对此,有人反驳说:“现在这些事固然是不公的,但并非是邪恶的。 说它们不公,是因为它们违反了禁止它们的法律而发生;而说它们不邪恶,是因为如果它们是邪恶的,就绝不会曾取悦于神。
porro si numquam placuissent, numquam facta essent illo non sinente, qui omnia potest et qui talia non contemneret, quando tam magna sunt, ut contra ipsam religionem, qua deus colitur, fierent, si male fierent.
此外,如果它们从未取悦于神,那么在无所不能且不会轻忽如此大事的神不许可下,它们绝不会发生。 因为如果是以邪恶的方式行出来,那么它们就是针对神所受崇拜的宗教本身而发生的。
hic ego, si propterea, inquam, mala non sunt, quia deo placere hinc probantur, quod ea fieri sinit omnipotens, quomodo erit bonum, quod fieri prohibentur et euertuntur? si autem hoc bonum non est, quod euertuntur, quae deo placent, hoc fieri non sineret omnipotens, quia et hoc contra religionem fit, qua colitur deus, si ea, quae deo placent, ab hominibus euertuntur.
” 对此我说道:“如果说它们之所以不是邪恶的,是因为全能者许可其发生从而证明它们取悦了神,那么它们被禁止发生并被推倒,又怎么会是善的呢? 而如果被推倒——这被推倒的乃是取悦神的事物——并不是善,那么全能者绝不会允许这事发生。 因为如果取悦神的事物被人类推倒,这也同样是违背了神所受崇拜的宗教。
si autem hoc, cum male fiat, permittit omnipotens, non ideo putanda sunt illa bona, quod ea fieri permisit omnipotens.
但如果全能者允许这事在以邪恶的方式行出来时发生,那么就不能仅仅因为全能者允许了其发生,而认为那些事物是善的。 ”

词汇与语法注释

  1. ¦5¦quem recordatum — 关系代名词 `quem` 为阳性单数,以其前文的 `sermo`(讨论)为先行词。紧随其后的完成分词 `recordatum` 和 `conpletum` 修饰它,并与 `mandandum [esse] putaui`(我认为应当付诸文字)构成带完成分词与动形词的并列结构。
  2. ¦p.600¦non ideo haec uideri iusta debere, quod — 这是接在 `respondi` 之后的带对格的不定式结构(`haec uideri iusta debere`)。关联结构 `ideo... quod...` 表达了否定的原因,意为“不能因为……就认为这些事是公义的”。
  3. ¦15¦dum fierent — 连词 `dum`(当……之时)后接虚拟式未完成过去时 `fierent`,是因为它处于间接引语(`cum... diceretur`)的从属从句中,反映了辩论对手的主观主张。
  4. ¦10¦quando tam magna sunt, ut... fierent, si male fierent — 在表示原因的 `quando` 从句中,嵌套了一个由 `ut` 引导的结果从句(使用虚拟式未完成过去时 `fierent`),后者又包含一个条件从句 `si male fierent`(“如果是以邪恶的方式行出来”)。整体构成了一个复杂的嵌套结构。

引用这一段

奥古斯丁, 论魔鬼的占卜 §1-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa038a.humanitext-lat1:1-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。