Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论对死者的关怀 §10-11

殉教者的坚忍、遗体受损与埋葬的真意

第 6 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者赞美殉教者战胜了对肉体的执着并忍受了酷刑,阐明遗体受损并不会损害其灵魂或复活。作者驳斥了未获埋葬者无法渡过冥河的异教迷信,指出对死者施以埋葬的怜悯实际上源于生者本能的情感与同情心。

§10Hunc affectum martyres Christi certantes pro ueritate uicerunt.
基督的殉教者们为了真理而战,战胜了这种情感。
nec mirum quia contempserunt, quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci.
这并不奇怪,因为那些在活着时无法被他们所感受到的酷刑所征服的人,自然也轻视了在死后将无法感受到的事情。
poterat utique deus. qui leonem prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit adtingere et fecit de peremptore custodem, poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes, quibus fuerant proiecta, prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saeuitiam, ne cadauera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici uarietati temptationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae inmanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret, postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret.
当然,上帝曾不许狮子继续碰触它自己所杀的先知的尸体,并使杀害者变成了守护者——我再说一次,上帝本可以阻止那些被扔给遗体的狗去接近祂那些被杀之人的遗体;祂本也可以用无数种方式威慑那些人本身的残忍,使他们不敢焚烧尸体,不敢撒落骨灰。 但是,在多重多样的考验中,这一试验也不应当缺失,免得那为了肉身的安全而不向迫害的残忍低头的信仰告白的坚忍,却为了坟墓的体面而战栗;最后,免得对复活的信仰会惧怕肉身的消灭。
debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione feruentes huius quoque testes fierent ueritatis, in qua didicerant eos, a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent, quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni uita carente nec aliquid sentire posset, qui inde migrauit, nec aliquid inde perdere, qui creauit.
因此,这些事也必须被允许发生,以便即使在这些如此恐怖的先例之后,在基督的告白中充满热忱的殉教者们也能成为这一真理的见证人。 在这一真理中,他们学到了:那些杀害他们肉体的人,此后便无能为力,因为无论他们对死去的尸体做什么,实际上都是无济于事的,因为在失去一切生命的肉体中,那已经离去的人无法感受到任何东西,而那创造了肉体的人也不会从中失去任何东西。
sed inter haec, quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres non ea metuentes magna fortitudine paterentur, tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus iusta persoluere nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia, crudelium custodum uigiliae permittebant.
但是,在对被杀者的尸体所做的这些事情中,虽然殉教者们毫不畏惧地以极大的坚忍忍受着,然而在兄弟们中间却有着极大的悲哀,因为他们没有任何权力为圣徒的葬礼尽其应尽之礼,也无法暗中偷运走任何东西,正如同一历史所见证的那样,残酷守卫们的警戒并不允许这样做。
ita cum illos, qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossuum, in dispersione cinerum miseria nulla contingeret, istos tamen, qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat, quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant et, ubi iam illorum nulla erat passio, erat istorum misera conpassio.
因此,当那些被杀害的人在肢体被撕裂、骨头被焚烧、骨灰被撒落中没有遭遇任何苦难时,那些无法埋葬他们任何遗体的人却被极大的怜悯所折磨,因为他们自己在某种程度上,代替那完全没有感觉的死者感受到了痛苦,并且在前者已不再有痛苦的地方,有着后者悲痛的同感。
§11Secundum istam quam dixi miseram conpassionem laudantur illi et a rege Dauid benedicuntur, qui Saulis et Ionathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt.
按照我所说的这种悲痛的同感,那些对扫罗和约拿单的枯骨施以埋葬之怜悯的人,受到了大卫王的赞美和祝福。
quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus: an forte reuocandum est in opinionem, quod infernum fluuium insepulti non poterant transmeare? absit hoc a fide christiana: alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis ueritas dixit: nolite timere eos, qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si eis tanta mala facere potuerunt, quibus inpedirentur ad loca exoptata transire.
毕竟,对毫无感觉的死者施加的是何种怜悯呢? 难道我们或许应该重新召回那种观点,即未被埋葬的人无法渡过冥河? 愿这远离基督徒的信仰! 否则,对于如此众多的、遗体无法被埋葬的殉教者来说,境遇就太糟糕了,而且真理对他们所说的: “不要怕那些杀了身体以后不能再做什么的”,也就成了虚假之言,如果他们能对殉教者施加如此大的恶行,以至于阻碍他们前往所渴望的地方。
sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura nec aliquid, si exhibeatur infidelibus, prodest, cur ergo illi, qui Saulem et eius filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo umquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi uolunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere, dum ipsi sentiunt?
但因为这毫无疑问是极其虚假的,且拒绝给信徒的尸体施以葬礼对他们毫无损害,而如果施给不信者也毫无益处,那么为什么那些埋葬了扫罗及其儿子的人,会被说成是施予了怜悯,并因此受到虔诚国王的祝福呢? 这无非是因为怜悯者的心灵得到了善意的触动,因为他们在别人的尸体上为那些——由于任何人都决不恨恶自己肉身的情感——不希望在自己死后发生在自己身上的事情而感到痛心;并且,在自己将无法感觉到的时候,他们渴望施予自己的事情,他们却在自己还能感觉到的时候,用心施予那些毫无感觉的他人。

词汇与语法注释

  1. p.637qui non potuerunt eis, quos uiuentes sentiebant, cruciatibus uinci — 此处存在语序倒装(hyperbaton),关系代词 `quos` 的先行词是位于关系从句之后的 `cruciatibus`。`uiuentes` 作为从句主语(殉教者们)的谓语性形容词,意为“在活着的时候”。
  2. p.638sicut eadem testatur historia, crudelium custodum uigiliae permittebant — 动词 `permittebant` 承接了前句否定连词(`nec... nec...`)的力量,在语意上实际上表示“不准许”。在拉丁语的连接性结构中,前句的否定影响到了这个说明句。
  3. p.639nisi quia — 作为对前文疑问句 `cur ergo...` 的回答。`nisi` 与 `quia` 结合,表示强烈的肯定或限定,意为“无非是因为……”或“除了因为……之外别无其他原因”。

引用这一段

奥古斯丁, 论对死者的关怀 §10-11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037c.humanitext-lat1:10-11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。