§5Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus.
然而,死者的,尤其是义人及信徒的遗体,绝非因此就可以被轻视和抛弃,因为灵曾圣洁地将它们作为工具和器皿用于一切善行。
si enim paterna uestis et anulus ac si quid huius modi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus.
因为,如果父母的衣服和指轮,以及任何此类物品,对于后代来说,因着对父母更大的爱而越发显得珍贵,那么绝不能以任何方式轻视肉体本身,因为我们穿戴它,无疑比穿戴任何衣服都更为亲密和紧密。
haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent.
因为这些不仅不是外在的装饰或辅助,而是属于人本性自身的一部分。
unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique, cum uiuerent, de sepeliendis uel etiam transferendis suis corporibus filiis mandauerunt.
因此,古代义人的葬礼也曾以尽责的虔敬得到照料,丧礼得以举行,埋葬得以备妥;而他们自己活着的时候,也曾就其遗体的埋葬、甚至移送向子孙们托付。
et Tobis sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur.
而且托比特因埋葬死者而在天使的见证下被称赞为赢得了上帝的宠爱。
ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat. quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit.
主自己也即将在第三日复活,祂称赞并推荐称赞那虔敬妇人的善行,即她将珍贵的香油浇在祂的肢体上,并为了祂的埋葬而做了这事。
et laudabiliter commemorantur in euangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt.
而在福音书中,那些在祂的遗体从十字架上取下后,用心且庄重地加以覆盖并予以埋葬的人们,也得到了赞美性的提及。
uerum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam.
然而,这些权威的例子并非是在警告我们死者还有任何知觉,而是为了确立复活的信仰,表明死者的身体也属于上帝的摄理,因为神也喜悦这样虔敬的侍奉。
ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur.
在此,人们也可以有益地学到,我们对活着且有知觉的人所行的施舍,能带来多么大的赏赐,如果连那对人毫无生气的肢体所尽的职责与细心关怀,在神面前也不会落空的话。
sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus.
确实还有其他事情,是圣洁的先祖们希望人们能以预言之灵去理解,关于他们遗体的收敛或移送所说的话;但此处并非我们详加论述的场所,因为我们所说的这些已足够。
sed si ea quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut uictus et amictus, quamuis cum graui afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! ac per hoc, quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, qui non possunt ista sentire\\ haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia.
但是,如果那些维持活人所必需的事物,如食物和衣服,即使在极为沉重的痛苦中匮乏,也不会折损善人坚忍与宽容的美德,亦不会将虔敬从心中根除,反而使其得到操练而更加丰盛:那么,当那些通常用于料理葬礼和安葬死者遗体的事物匮乏时,又怎么可能使那些已经在虔敬者的隐秘居所中安息的人变得不幸呢! 因此,当基督徒的尸体在那座大都市或在其他城镇的毁灭中缺乏这些照料时,这既非活人的过错,亦非死者的惩罚。
quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam\' id ipsum alio modo eloquendum fuit. §6Quod si uerum est, profecto etiam prouisus sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur adtenditur.
这就是我关于埋葬的缘由和道理的见解。我之所以将其从我的另一本书中转录到本书中,是因为对我而言,重新审视这段文字,要比用另一种方式来表达同样的意思更为容易。如果这是真的,那么在圣徒的纪念碑旁为埋葬遗体提供场所,无疑也是对亲人葬礼的一种良好的人道关怀,因为如果埋葬有些许宗教意义,那么当考虑到在何处埋葬时,不可能毫无意义。
sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus adpareat, non uideo quae sunt adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt, ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent.
但是,当需要生者有这样的安慰——通过这些安慰来表明他们对亲人的虔敬之心时,我看不出对死者有什么帮助,除非由于以下这一点:当他们想起自己所爱之人的遗体安放在何处时,他们通过祈祷将他们托付给这些圣人,使他们像作为保护者一样在主面前获得帮助。
quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent.
其实,即使他们不能把他们葬在这样的地方,他们也确实可以做到这一点。
sed non ob aliud uel \'memoriae\' uel (monumenta> dicuntur ea quae insignite fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos, qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari.
但是,那些作为死者显赫墓穴而被建造的建筑,之所以被称为“纪念碑”或“纪念建造物”,无非是因为它们把那些因死亡而从活人眼中消失的人召回记忆中,免得他们因忘却而同样从心中消失,并通过提醒使其被思念。
nam et (memoriae) nomen id apertissime ostendit et (monumentum) eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur.
因为“纪念碑”这个名字极清晰地显示了这一点,而“纪念建造物”之所以这样称呼,是因为它提醒心智,即劝告。
propter quod et Graeci μvημεῑοuocant, quod nos memoriam seu monumentum appellamus, quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, μvήμη dicitur.
为此,希腊人也称其为 mnēmeion,即我们所说的纪念碑或纪念建造物,因为在他们的语言中,我们记忆时所用的记忆本身被称为 mnēmē。
cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus.
因此,当心灵回想起最亲爱者的遗体埋葬在何处,并且脑海中浮现出以受人尊敬的殉教者之名命名的场所时,怀念与祈祷者的情感就会将那深爱的灵魂托付给该殉教者。
qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his, qui cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt.
当最亲爱的信徒们将这情感献给死者时,毫无疑问,这对于那些在肉身中活着时、配得在死后获得此类帮助的人是有益的。
uerum et si aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi.
但是,即使由于某种必要性,既不能埋葬遗体,也没有提供任何机会在这样的地方埋葬,也不应省略为死者之灵所作的祈愿,教会已承担起在基督徒和天主教的团契中,即使不提其名,在一般的纪念中,也为所有死者进行这些祈愿,以便让那些在这类事情上缺乏父母、儿女、或任何亲友的人,能由他们共同的慈母独一地为他们奉献。
si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.
但是,如果缺乏了这些以正信和虔敬为死者所作的祈愿,我想,无论那些毫无生气的尸体被安放在何等圣洁的地方,对他们的灵魂也毫无益处。