§3Poterat inquisitioni tuae sufficere mea breuis ista responsio; sed quae alia moueant, quibus respondendum existimo, parumper adtende.
我这简短的回答本已足够应对你的质询;但请稍加留意,还有哪些其他问题可能引起关注,而我认为需要予以解答。
in Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium.
我们在《马加比书》中读到,曾有人为死者献上祭物。
sed et si nusquam in scripturis ueteribus omnino legeretur, non parua est uniuersae ecclesiae quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis quae domino deo ad eius altare funduntur locum suum habet etiam commendatio mortuorum.
但即使在旧约圣经中完全没有读到这些,整个教会在这一习惯中显明出来的权威也绝非微小,在那向主上帝的祭坛前所倾吐的司祭的祷告中,托付死者也占有一席之地。
Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est.
然而,死者遗体所处的位置是否对亡魂有所益处,则需要更加费力地去探究。
ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam uel augendam miseriam post hanc uitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque uulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras litteras est uidendum.
首先,如果人的遗体未得安葬,对于人在今生之后灵魂悲惨境遇的造成或加剧,是否会有所影响,这不应当根据世俗流传的看法,而应当根据我们信仰的圣经来审视。
neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos nauigando atque transeundo inferno amne prohiberi, quia scilicet nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius, quam sedibus ossa quierunt.
因为我们决不能相信,正如在马罗的作品中所读到的,未得安葬者会被阻止乘船渡过阴间的冥河,因为在他们的骨骸入土安息之前,是不被允许渡过那可怕的彼岸和沙哑轰鸣的溪流的。
quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum dominus Iesus, ut inter manus inimicorum, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent christiani, nec capillum capitis eorum adserat periturum, exhortans ne timeant eos, qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? unde in primo libro de \'Ciuitate dei\' satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam uastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, Christianis temporibus inputando etiam id obiciunt, quod suis illic non subuenerit Christus.
基督徒的心怎会倾向于这些诗意的、神话般的虚构,因为主耶稣为了让基督徒在那些掌控他们肉体的仇敌手中也能安详地死去,甚至宣告他们的头发连一根也不会失落,并劝勉他们不要害怕那些杀身体之后、不能再做什么的人? 因此,在《上帝之城》的第一卷中,我认为我已经作了充分的论述,以挫败那些人的利齿。 他们将蛮族的蹂躏——尤其是罗马最近所遭受的浩劫——归咎于基督教时代,甚至由此指责说,基督在那里没有拯救祂的子民。
quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro suae fidei meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaueribus insepultis.
当向他们回答说,信徒的灵魂因其信仰的功德已被祂接纳时,他们便嘲笑那些未得安葬的尸体。
totum itaque istum de sepultura locum uerbis talibus explicaui.
因此,我用以下这样的话阐明了关于安葬的这整个论题。
§4(At enim in tanta, inquam, strage cadauerum nec sepeliri potuerunt.
(“然而,”我说,“在如此巨大的尸体堆积中,他们甚至连安葬都办不到。
neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit.
”虔诚的信仰并不过分惧足于此,因为他们坚守着那预先宣告的话语:即便那些吞噬尸体的野兽,也无法阻碍他们将要复活的身体,甚至他们的头发连一根也不会失落。
nullo modo diceret ueritas: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quidquam obesset futurae uitae quidquid inimici de corporibus occisorum facere uoluissent.
如果仇敌对被杀者的肉体所企图做的一切,会对未来的生命产生任何妨碍,那么“真理”绝不会说:“不要怕那些杀身体却不能杀灵魂的”。
nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant.
除非有人竟荒谬到如此地步,主张那些杀身体的人在人生前不应当被惧怕(怕他们杀死肉体),而在人死后倒应当被惧怕(怕他们不允许被杀的肉体得到安葬)。
falsum est ergo quod ait: qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant? absit, ut falsum sit quod ueritas dixit.
因此,如果他们对尸体能做出这么多事,那么祂所说的 “杀身体以后、不能再做什么”这句话便是假的了。 绝不能认为真理所说的话会有假。
dictum est enim aliquid eos facere, cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo, postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso.
因为之所以说他们在杀害时做了某些事,是因为在杀害过程中肉身是有知觉的,而在此之后他们确实无事可做,是因为在已被杀死的肉身中已无任何知觉。
multa itaque corpora Christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui nouit unde resuscitet quod creauit.
因此,虽然大地未曾掩埋许多基督徒的尸体,但绝没有人能将他们中的任何一个从天地中隔绝,因为那知道从哪里使自己所创造之物复活的上帝,其临在充满了整个天地。
dicitur quidem in psalmo: posuerunt mortalia seruorum tuorum escam uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae;
诗篇中确实写道:“他们将你仆人的尸首,给空中的飞鸟作食物;将你圣民的肉,给地上的野兽。
effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt.
在耶路撒冷周围,他们流他们的血如水,无人埋葬。 ”但这更多是为了凸显那些施暴者的残酷,而不是为了说明承受这些苦难之人的不幸。
quamuis enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius.
因为尽管这些事在人的眼中显得严酷和可怕,但在“主的眼中,祂圣民之死极为宝贵”。
proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum.
因此,所有这一切——即丧事的料理、安葬的妥协、葬礼的仪仗——更多是对活人的安慰,而非对死者的帮助。
si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio uilis aut nulla.
如果奢华的安葬对不虔敬的人有什么益处,那么简陋的安葬或根本未得安葬就会对虔敬的人有所损害。
praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diuiti turba exhibuit famulorum, sed multo clariores in conspectu domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt.
在世人眼里,大群仆人为那身穿紫色袍的财主举行了显赫的葬礼;但在主的眼中,天使的侍奉为那满身疮痍的穷人提供了远为荣耀的礼遇,天使并未将他送入大理石的陵墓,而是将他高高举起,带入亚伯拉罕的怀中。
rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem dei.
我们为其进行辩护、以对抗那些敌对者的《上帝之城》,那群人对这些话报以嘲笑。
uerum tamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt.
然而,即便他们自己的哲学家也曾轻视对安葬的顾虑。
et saepe uniuersi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere: caelo tegitur, qui non habet urnam.
甚至整支军队在为尘世的祖国牺牲时,常常不关心自己死后躺在哪里,或者成为哪些野兽的食物;以至于诗人关于此事能极其动听地说道:“无墓穴者,以天为盖。
quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur!
”那么,他们又怎能因遗体未得安葬而羞辱基督徒呢? 要知道,基督徒所得到的应许是,不仅在大地中,甚至是在那些已消解之遗体所退入的其他元素的极深秘怀中,肉身本身以及所有肢体的重塑,都将在转瞬之间得以归还并重归完整!