§1Diu sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur.
敬爱的同僚主教保利努斯啊,我早已对你的圣德欠下一份复信的债务。 自从你通过我们最虔诚的女儿弗洛拉的仆人们给我写信,问我:人死之后,其遗体若安葬在某位圣徒的纪念堂附近,是否对本人有所益处。
hoc enim abs te uidua memorata petiuerat pro defuncto in eis partibus suo filio et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadauere fidelis iuuenis Cynegii, quod materno et pio affectu desiderauit, esse conpletum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur.
因为前述的寡妇曾为你那在彼处去世的儿子向你提出此项请求,而你曾写信安慰她;你也通报说,关于信友青年基内吉乌斯的遗体,已按照她母亲般的、虔敬的慈爱所渴望的那样,得以圆满安置,即安放在最幸福的宣信者费利克斯的大堂内。
qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens huiusce modi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi uideretur, exposcens nec tacens ipse quid sentias.
正是借此机会,你通过你信件的同一批信差也给我写了信,提出了这种样的问题,并要求我回答我对该问题的看法,而你也没有隐瞒你自己的想法。
nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium.
因为你说,在你看来,虔诚和信实的信友为自己的亲人关切这些事的心理活动并非徒然。
adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum.
你还补充说,整个教会习惯于为亡者祈祷,这绝非无用之举,由此也可以推论,如果因亲人的信仰,为安葬其遗体提供了这样一个场所,使人们通过这种方式所寻求的圣徒的援助得以显现,那么这在人死之后确实是对其有益的。
§2Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod dicit apostolus: omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas.
然而,既然这些情况是如此,使徒所说的“因为我们众人都要站在基督的审判台前,使各人按其在肉身中所行的,或善或恶,接受报应”这句话,如何能与这一看法不相冲突,你表示自己看得不够清楚。
haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem. non tunc, quando iam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem.
因为使徒的这句判语警告我们,死后可能有益的事应该在死前做,而不应该在每个人已经必须接受其死前所行之报应的时候才做。
uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur.
然而,这一问题是以如下方式解决的:因为人在这个肉身中活着的时候,通过某种生活方式,可以获得使这些事在某种程度上对亡者有所帮助的资格,由此,他们便可以按照自己在肉身中所行的,通过他们在离开肉身之后为他们虔敬地做的这些事而获得帮助。
sunt enim, quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adiumentis.
因为,对于有些人,这些事毫无帮助,无论这些事是为那些功德极其恶劣、以至于不配获得此类帮助的人而做,还是为那些功德极其崇高、以至于不需要此类帮助的人而做。
genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus. efficitur, ut prosint uel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus.
因此,正是通过每个人在肉身中所度过的生活方式,才决定了当他离开肉身时,凡是为他虔敬地做的事,是有益还是无益。
nam meritum per quod ista prosint, si nullum conparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam.
因为,如果在这生中没有积累任何使这些事有益的功德,那么在此生之后再去寻求便是徒劳的。
ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis inpendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum reddente domino unicuique secundum opera eius.
这样一来,既非教会或亲人的关切徒然为亡者尽其所能地奉献虔敬之举,而每个人仍将按照他在肉身中所行的,或善或恶,接受报应,因为主将照着每个人的行为报应他。
ut enim hoc, quod inpenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore.
因为,为了使这所奉献的关切在人离开肉身之后能对他有益,这必须是在他在肉身中所度过的生命中已经获得的。