§22Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum quibus dum uiuunt conparatur, ut prosint.
既然如此,我们就不应认为,对于我们所关心的死者,除了我们通过祭坛、祈祷或施舍的牺牲庄严地为他们祈求的之外,还有什么能传达到他们那里;虽然这些并非对所有为其行此礼的人都有益,而只对那些在世时已预备好使其受益的人有益。
sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant peruenire.
但由于我们无法分辨他们是谁,我们应当为所有重生的人行这些事,以免遗漏其中任何一个这些恩惠可以且应当传达到的人。
melius enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt.
因为,这些事对于那些既无害也无益的人来说是多余的,总比对于那些能受益的人来说是匮乏的要好。
diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis.
然而,每个人都会更尽心地为自己的亲属行这些事,以便自己的亲属也同样为自己行此礼。
corpori autem humando quidquid inpenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat. cum ille inde recesserit qui gerebat.
至于为埋葬尸体所做的一切花费,并非得救的保障,而是出于情感的人道义务,因着这种情感,没有人会憎恶自己的肉身;因此,当那先前承载肉身的人从那里离去时,人们应当尽其所能地关照邻人的肉身。
et si haec faciunt, qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro inpensum eius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium! quod uero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur.
如果那些不信肉身复活的人也行这些事,那么相信的人岂不更应当行吗? 好让对一具已死、但终将复活且存留至永恒的尸体所尽的这种义务,在某种意义上也能成为那同一信仰的见证! 至于每个人被安葬在殉教者纪念处,在我看来,这之所以能益于死者,仅在于:通过将他同样托付于殉教者的庇护,为他代祷的情感得以增强。
§23Habes ad ea, quae a me putasti esse quaerenda, qualem reddere potui responsionem meam: quae si ultra quam sat est prolixa est, da ueniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum.
对于你认为应当向我询问的那些问题,你已得到了我所能作出的回答:如果这回答超出了必要的冗长,请予以宽恕;因为这确实是出于渴望与你多交谈的爱。
hunc ergo librum quemadmodum acceperit uenerabilis dilectio tua, rescriptis tuis nouerim, quem tibi perlator eius faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et conpresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi inuitusque dimisi.
因此,我希望通过你的回信得知你那令人尊敬的爱心是如何接受这本小册子的,其呈送者无疑会使其更令你喜悦,他就是我们的兄弟和同为司祭的坎迪迪亚努斯,通过你的来信了解他之后,我全心接待了他,又依依不舍地打发他离去。
multum enim nos in caritate Christi sua praesentia consolatus est et, quod fatendum est, eius tibi parui instantia.
因为他在基督的爱中,以其同在极大地安慰了我们,且必须承认的是,因着他对你之事的督促,我顺从了。
nam cor meum tanta distendunt, ut, nisi ipso assidue commonente me non sineret obliuisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.
因为有太多事情牵扯着我的心,以至于若不是他自己不断地提醒我、不让我忘记,我的回答肯定会缺席于你的询问。
gerenda pro mortuis fol.
为死者所应行之事,第a3b页 M。
ą3b M Explicit ad Paulinum epm.
给保利努斯主教的书信至此结束。
Inc de octo questionibus ad Dulcitium fol.
给杜尔基提乌斯的八个问题的探讨开始,第105页 I。
105 I Explicit ad Paulinum epm fol.
给保利努斯主教的书信至此结束,第75*页 Z。
75* Z Explicit epistula sci Augustini de cura pro mortuis gerenda fol.
圣奥古斯丁关于为死者所应行关照的信件至此结束,第951页 N。
951 N Explicit liber Aurelii Augustini ad Paulinum Nolanae urbis epm de cura pro mortuis gerenda fol.
奥勒留·奥古斯丁给诺拉城保利努斯主教关于为死者所应行关照的书信至此结束,第48*页 T。
48* T Explicit liber sci Augustini de cura pro mortuis gerenda fol.
圣奥古斯丁关于为死者所应行关照的书信至此结束,第158*页 V。
158* V Explicit liber sci Augustini ad beatissimum Paulinum.
圣奥古斯丁给至福者保利努斯的书信至此结束。
Inc sci Augustini de immortalitate animae fol.
圣奥古斯丁关于灵魂不朽的书信开始,第71b页 K。
71b K Explicit liber de cura pro mortuis gerenda fol.
关于为死者所应行关照的书信至此结束,第37*页 P。
37* P Explicit liber sci Augustini ad beatissimum Paulinum Y Cod.
圣奥古斯丁给至福者保利努斯的书信至此结束 Y。
E subscriptione caret Explicit liber fol.
手抄本E无落款。
142* F
书信至此结束,第142*页 F。