§23AUG. dixit: Agnos suos dominus noster in medium luporum misit, id est homines iustos in medium hominum peccatorum ad praedicationem euangelii tempore hominis suscepti ab inaestimabili diuina sapientia, ut a peccato ad iustitiam nos uocaret.
奥古斯丁说:“我们的主将他的小羊差遣到狼群之中,也就是说,在无可估量的神圣智慧所接纳的人性时代,为了传扬福音,将义人差遣到罪人的真中,以便召回我们脱离罪恶而归向公义。
quod autem ait apostolus nobis colluctationem non esse aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et cetera, quae sunt commemorata. hoc significat: diabolum et angelos eius sicut etiam nos peccato cecidisse et lapsos esse dicimus et obtinuisse terrena, id est homines peccatores, qui quamdiu peccatores sumus, sub iugo eorum sumus; quemadmodum, cum iusti erimus, erimus sub iugo iustitiae; et contra illos luctam habemus, ut migrantes ad iustitiam ab eorum dominatione liberemur.
至于使徒说我们的挣扎不是针对血肉之躯,而是针对那些执政的、掌权的以及其他所提到的事物,这意思是:我们说魔鬼和他的天使也像我们一样因着罪恶而堕落和倾覆,并且占领了属地之物,即罪人,只要我们还是罪人,我们就在他们的轭下;正如,当我们成为义人时,我们将在公义的轭下一样;我们与他们抗争,以便迁往公义,从而脱离他们的统治。
ergo et tu dignare mihi breuiter ad unum, quod interrogo, respondere.
因此,你也请愿意就我所问的一个问题简要地回答。
noceri deo non poterat, an poterat? sed quaeso mihi ut "non poterat" respondeas.
上帝能够受到伤害吗,还是不能? 但我请求你回答‘不能’。
FORT. dixit: Non poterat noceri.
” 福图纳图斯说:“不能受到伤害。
§24AUG. dixit: Quare ergo huc nos misit secundum uestram fidem?
FORT. dixit: Professio mea haec est, quia noceri non poterat deo et quod deus huc nos direxit.
” 奥古斯丁说:“那么,根据你们的信仰,他为什么把我们差遣到这里来呢? ” 福图纳图斯说:“我的表白是这样的:上帝不能受到伤害,并且上帝把我们派到这里。
sed quia id tibi contrarium est, tu dic, qua ratione hic adparuit anima, quam nunc cupit deus noster et mandatis et proprio filio directo liberare?
但是,既然这与你的看法相反,那么请你说说,灵魂因何原因显现于此,以至于现在我们的上帝渴望通过诫命和派遣他自己的儿子来解放它?
§25AUG. dixit: Quoniam uideo te interrogatis meis respondere non potuisse et me aliquid interrogare uoluisse, ecce satisfacio tibi, dummodo memineris te ad id. quod interrogaui. non respondisse.
” 奥古斯丁说:“既然我看到你无法回答我的提问,而想问我一些事情,看啊,我满足你,只要你记住,对于我所询问的那件事,你并没有回答。
anima quare hic sit in mundo inuoluta miseriis, non modo, sed paulo ante nescio quotiens a me dictum est.
灵魂为什么在这个世界上被痛苦所缠绕,不仅是现在,在此之前我不知道已经说过多少次了。
peccauit anima et ideo misera est.
灵魂犯了罪,所以它很痛苦。
liberum arbitrium accepit, usa est libero arbitrio, quemadmodum uoluit: lapsa est.
它接受了自由意志,并按照自己的意愿使用了自由意志:它堕落了。
eiecta de beatitudine, inplicata miseriis.
它被逐出至福,卷入痛苦之中。
ad hoc tibi testimonium recitaui apostoli dicentis: sicut per unum hominem mors, sic et per unum resurrectio mortuorum.
为此,我向你朗诵了使徒的证言,他说:‘正如因一人而死,照样因一人死人也复活。
quid quaeris amplius? unde tu responde: cui noceri non poterat, quare huc nos misit?
FORT. dixit: Causa haec quaerenda est, cur huc uenerit anima aut quare eandem deus hinc cupit liberare, quae in medio malorum uiuit.
’你还要求什么呢? 所以你回答:对于不能受到伤害的那位,为什么把我们送到这里? ” 福图纳图斯说:“应当探求这个原因:为什么灵魂来到这里,或者为什么上帝渴望从这里解放这生活在恶物之中的灵魂。
§26AUG. dixit: Hanc causam abs te quaero.
” 奥古斯丁说:“我正是向你寻求这个原因。
id est: si deo noceri non poterat, quare huc nos misit? FORT. dixit: Quaeritur a nobis, si deo malum nocere non possit, cur huc anima missa fuerit, aut qua ratione mundo permixta sit.
也就是说:如果上帝不能受到伤害,为什么把我们送到这里? ” 福图纳图斯说:“我们在问,如果恶不能伤害上帝,为什么灵魂会被差遣到这里,或者以什么理由与世界混杂在一起。
quod in eo manifestum est, quod ait apostolus: numquid dicit figmentum ei.
这在使徒所说的话中是很明显的:‘被造物岂能对造它的人说:你为什么把我造成这样?
qui se finxit: cur me ita formaueris? si ergo causanda est haec res, interrogandus est, qui animam direxit nulla cogente se necessitate; si autem necessitas fuerat mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam.
’因此,如果这件事是要被责难的,就应该去询问在没有任何必要性强迫他的情况下派遣了灵魂的那位;但如果派遣灵魂是一种必要性,那么解放它也理所当然地是一种意志。
§27AUG. dixit: Premitur ergo deus necessitate V
FORT. dixit: Iam hoc est: noli ad inuidiam excitare id, quod dictum est, quod non necessitati facimus subditum esse deum, sed uoluntarie misisse animam.
” 奥古斯丁说:“那么上帝是被必要性所逼迫吗? ” 福图纳图斯说:“这就是了:请不要对所说的话借题发挥以煽动恶意,因为我们并没有使上帝屈从于必要性,而是说他是自愿派遣灵魂的。
§28AUG. dixit: Recita, quod supra dictum est.
” 奥古斯丁说:“朗诵上面所说的话。
(et recitatum est: si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam).
”(于是朗诵道:“但如果派遣灵魂是一种必要性,那么解放它也理所当然地是一种意志。
AUG. dixit: Audiuimus [si autem necessitas fuit mittendi animam. merito est et uoluntas liberandi eam].
”)奥古斯丁说:“我们听到了[但如果派遣灵魂是一种必要性,那么解放它也理所当然地是一种意志]。
Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam.
因此,你说了派遣灵魂是一种必要性。
sed si modo uoluntatem uis dicere, et hoc addo: cui noceri nihil poterat. crudelis uoluntas fuerat mittendi animam ad tantas miserias.
但如果你现在想说‘意志’,我也加上这一点:对于绝不可能受到任何伤害的那位来说,派遣灵魂到如此巨大的痛苦中,是一种残酷的意志。
quod refellendi causa quia loquor, ueniam peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus haereticorum.
由于我是为了驳斥而说这些话,我请求那唯一一位的仁慈的宽恕,在祂里面我们抱有从异端者的一切错误中获得解放的希望。
FORT. dixit: Nos dicere adseueras crudelem esse deum mittendo animam; fecisse deum uero hominem et insufflasse in eum animam; quam utique pro sua scientia animam futuram inuolui et beneficio malorum non posse hereditati suae repraesentari.
” 福图纳图斯说:“你断言我们说上帝派遣灵魂是残酷的;但你却说上帝造了人,并将灵魂吹入他体内;而这灵魂,当然根据他的预知,他知道它在未来会被卷入,并且靠着恶物的恩惠无法被呈献给他的产业。
hoc aut ignorantis est aut dantis animam ad haec mala, quae supra memorata sunt.
这要么是无知者所为,要么是将灵魂给予上述这些恶物者所为。
id commemoraui, quia dixisti - ante tempus non multum - quod adoptauerit sibi deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare.
我提及此事是因为你不久前说过,上帝为自己收养了灵魂,而不是灵魂来自于他自身;因为收养是一回事,而源于他自身是另一回事。 ”