§22#2si ergo imperatum est nobis, ut faciamus arborem aut bonam aut malam, nostrum est eligere, quid uelimus.
因此,如果我们被命令要把树要么做好要么做坏,选择我们所想要的便是我们的事。
de isto ergo peccato hominis et de ista consuetudine animae facta cum carne apostolus dicit: nemo uos seducat: omnis creatura, quae a deo facta est, bona est.
因此,关于人的那罪以及与肉体一同形成的灵魂的那习惯,使徒说:“谁也不要欺骗你们:凡上帝所造的物都是好的。
dicit idem apostolus, quem tu ipse commemorasti: sicuti per unius inobaudientiam peccatores constituti sunt multi, sic et per unius dicto audientiam iusti constituentur multi, quoniam per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum.
”你亲自提到的那位使徒也说:“因一人的悖逆,众人成为罪人;照样,因一人的顺从,众人也成为义人了”,因为死是借着人而来,死人复活也是借着人而来。
quamdiu ergo portamus imaginem terreni hominis, id est quamdiu secundum carnem uiuimus, qui uetus etiam homo nominatur, habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut non quod uolumus faciamus.
因此,只要我们还带着属地之人的形象,也就是说,只要我们还顺从肉体活着(这人也被称为“旧人”),我们就被我们自身的习惯所必然束缚,以致我们不能做我们所愿意做的事。
cum autem gratia dei amorem nobis diuinum inspirauerit et nos suae uoluntati subditos fecerit, quibus dictum est: uos in libertatem uocati estis, et: gratia dei liberauit me a lege peccati et mortis — lex autem peccati est. ut quicumque peccat. moriatur — ab ista lege liberamur, cum iusti esse coeperimus.
但是,当上帝的恩典将神圣的爱注入我们,并使我们服从于他的意志时——对我们这些人曾说过:“你们蒙召是要得自由”,以及:“上帝的恩典释放了我,使我脱离了罪和死的律”——而罪的律就是,凡犯罪的就必死——当我们开始成为义人时,我们便脱离了这律。
lex mortis est, qua dictum est homini: terra es et in terram ibis.
死的律就是那对人说:“你本是尘土,仍要归于尘土”的律。
ex ipso enim omnes sic nascimur. quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum peccati primi hominis.
因为我们众人都是这样从他而生的,因为我们是尘土,且由于第一个人的罪的报应,我们将归于尘土。
propter autem gratiam dei, quae nos liberat a lege peccati et mortis, ad iustitiam conuersi liberamur: ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem et diuina praecepta seruemus.
但是,由于上帝那使我们脱离罪和死之律的恩典,我们皈依了公义并得以释放:以便随后那在我们仍处于罪中时用惩罚折磨我们的同一肉体,在复活中服从于我们,并且不因任何敌对阻碍我们,使我们得以遵守律法和神的诫命。
unde quoniam ego respondi tuis, dignare tu respondere illud, quod desidero, quemadmodum fieri possit, ut. si est deo natura contraria, nobis inputetur peccatum.
因此,既然我已经回答了你的问题,请你也愿意回答我所渴望知道的那件事:如果存在一种与上帝相反的本性,那么罪恶如何能归咎于我们呢?
qui in illam naturam non uoluntate, sed ab ipso deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus.
因为我们被差入那本性之中,并非出于我们的意愿,而是由那绝不可能受到任何伤害的上帝亲自差遣的。
FORT. dixit: Hoc genere, quemadmodum et dominus dixit discipulis suis: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum.
福图纳图斯说:“就是以这种方式,正如主也曾对他的门徒说:‘看哪,我差你们出去,如同羊进入狼群。
hinc sciendum est, quod non inimica mente saluator noster agnos suos, id est discipulos suos in medio luporum dirigere uoluit. nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eam deponeret, ubi et discipulos suos miserat, ut quae forte in medio luporum animae possent decipi, ad propriam substantiam reuocarentur.
’由此必须明白,我们的救主并非出于敌意,才将自己的小羊,即他的门徒,遣送到狼群之中,除非存在某种敌对性,使得它被安置在狼的形象中,而他也是在那里派遣了他的门徒,以便那些在狼群中偶然会被欺骗的灵魂,能够被召回至它们自身的本质。
hinc ergo paret antiquitas temporum nostrorum, quam repetimus, et annorum nostrorum ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra contrariam naturam. ut eandem sua passione subicientes uictoria deo redderetur.
因此,由此显明,我们所追溯的我们时代的古老,以及在世界创立之前我们岁月的古老,表明魂是以这种方式被差遣去对抗相反的本性,以便通过魂自身的受难来制伏那本性,从而将胜利归于上帝。
nam dixit idem apostolus, quod non solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et potestates et spiritalia nequitiae et dominationem tenebrarum.
因为同一位使徒也说过,我们的挣扎不仅是针对血肉之躯,也是针对那些执政的、掌权的、以及天空属灵气的恶魔和黑暗的统治者。
si ergo utrobique mala conuersantur et nequitiae habentur. iam non solum est malum in nostris corporibus. sed in toto mundo, ubi uidentur uersari animae.
因此,如果在这两处都有恶物活动、存在着邪恶,那么恶就不仅存在于我们的身体中,而是存在于整个世界中,在这个天底下活动并被缠住的灵魂似乎正在其中活动。
quae sub caelo isto uersantur et inplicatae sunt.
”