§21#2FOBT. dixit: Haec nos dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere: cui non uis esse radicem nisi hoc tantum, quod in nobis malum uersatur, cum constet exceptis nostris corporibus mala in omni mundo uersari.
福尔图纳图斯说:『我们说这些,是因为灵魂被迫因相反的本性而犯罪。 对于这一本性,你只希望除了在我们里面活动着的恶之外,别无其他根源,然而显而易见的是,除了我们的身体之外,恶也活动在整个世界之中。
non ista, quae in corporibus solum habemus sed quae in toto mundo uersantur et nominibus ualent bona, mala radix habet.
那邪恶的根源不仅拥有我们仅在身体中具有的那些事物,也拥有那些在整个世界中活动、且在名义上被视为善的事物。
nam dixit dignatio tua, quod haec sit radix malorum, cupiditas. quae in nostris corporibus uersatur, cum quando non est cupiditas mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura uersatur in toto mundo.
因为阁下曾说,这恶的根源是贪欲,它在我们的身体中活动;然而,当恶的贪欲并非来自我们的身体时,它乃是由于那根源性的相反本性而活动于整个世界之中。
apostolus etenim id nominauit radicem esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum.
因为使徒确实将贪欲命名为众恶之根,而不是一种单一的恶,而你却称之为一切恶的根源。
cupiditas uero non uno modo intellegitur, quam dixisti radicem omnium malorum, quasi quae in cordibus nostris solum uersetur, cum constet hoc quod in nobis uersatur malum, ex auctore malo descendere et portiunculam esse mali hanc radicem, quam tu esse dicis, ut non sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali. quod ubique uersatur.
实际上,你所说的一切恶的根源——贪欲,不能仅以一种方式来理解,仿佛它仅仅活动在我们心中,因为显而易见,在我们里面活动着的这种恶,是源于一个邪恶的创造者,而你所说的这个“根源”只是恶的一小部分,因此它本身不是根源,而只是那无处不在的恶,那恶的一小部分。
quam radicem et arborem malam dominus noster appellauit numquam fructus bonos adferentem, quam non plantauit pater suus, ac merito eradicari et in ignem mitti.
我们的主曾将这根源和坏树称为“绝不结好果子”的东西,这不是他的父所栽种的,因而理所当然要被拔出来丢在火里。
nam quod dicis contrariae naturae peccatum debere inputari, illa natura mali est; et id esse peccatum animae, si post: commonitionem saluatoris nostri et sanam doctrinam eius a contraria et inimica sui stirpe se segregauerit anima, et purioribus se adornans anima; aliter non posse substantiae suae reddi.
因为至于你所说的,罪应当归咎于相反的本性,那是恶的本性;而灵魂的罪乃在于:如果在我们救主的告诫和他的健全教义之后,灵魂不将自己从与自己相反且敌对的根源中分离开来,并用更纯洁的事物来装扮自己;否则它就无法回归到自己的实体之中。
dictum est enim: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. nunc uero quia ueni et locutus sum et noluerunt mihi credere. ueniam de peccato non habebunt.
因为经上说:“如果我没有来,也没有对他们说话,他们就没有罪;但如今,因为我来并说了话,而他们不愿相信我,他们的罪便无从推卸了。
unde paret recte esse paenitentiam datam post aduentum saluatoris et post hanc scientiam rerum, qua possit anima acsi diuino fonte lota de sordibus et uitiis tam mundi totius quam corporum, in quibus eadem anima uersatur, regno dei, unde progressa est, repraesentari.
”由此可见,在救主降临以及获得了对事物的这种认识之后,悔改被赐予是合乎理性的,借着这种认识,灵魂仿佛在神圣的泉水中洗净了它所处的整个世界以及身体的污秽和恶德,从而能够被重新带回它所走出的神之国度。
nam dictum est ab apostolo, quod prudentia carnis inimica sit deo: legi enim dei non est subiecta, nec enim potest.
因为使徒曾说:“肉体的体贴是与上帝为仇的,因为不服上帝的律法,也是不能服。
paret ergo his rebus, quod anima bona factione illius, quae legi dei non est subiecta, peccare uidetur, non sua sponte.
” 显而易见,通过这些事情,灵魂似乎是因为那不服上帝律法的肉体的行为而犯罪,而不是出于自愿。
namque idem sequitur, quod caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. ut non quaecumque uultis, illa faciatis.
因为同样的情况也随之而来:“肉体与圣灵相争,圣灵与肉体相争,使你们不能做所愿意做的。
dicit iterum: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in legem peccati et mortis.
” 他又说:“我觉得肢体中另有个律和我心中的律交战,把我掳去,合乎那犯罪和死的律。
ergo miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius nisi gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo?
我真是苦啊! 谁能救我脱离这取死的身体呢? 只有靠着我们的主耶稣基督,上帝的恩典;借着他,世界对我来说已经钉在十字架上,我之于世界也是如此。 ”』