§5Quamobrem unigenitus filius dei neque factus est a patre, quia, sicut dicit euangelista, omnia per ipsum facta sunt, neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne deus sapiens sempiternam secum habet sapientiam suam; neque inpar est patri, id est in aliquo minor, quia et apostolus dicit: qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo.
因此,天主的独生子既不是由父所作,因为正如福音书作者所说,万物都是借着祂而作的;也不是在时间中被生养的,因为永恒智慧的天主,自身携带着祂永恒的智慧;祂也不与父不平等,即在任何方面都非较小,因为使徒也说:“祂虽具有天主的形像,却不认为自己与天主同等是应当强夺的。
hac igitur fide catholica et illi excluduntur, qui eundem dicunt filium esse, qui pater est, quia et hoc uerbum apud deum esse non posset nisi apud patrem deum et nulli est aequalis qui solus est; excluduntur etiam illi, qui creaturam dicunt esse filium, quamuis non talem, quales sunt ceterae creaturae.
”因此,借着这一大公信仰,那些说子与父为同一者的人也被排除了,因为除非是在父天主同在,否则这“言语”就不能在天主同在,而且那唯一者不与任何人同等;那些说子是受造物的人也被排除了,尽管他们说祂不同于其余的受造物。
quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est; nam idem est condere, quod creare.
因为无论他们说祂是多么伟大的受造物,如果祂是受造物,祂就是被建立并被制作的;因为建立与创造是同一回事。
quamquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare pro eo, quod est gignere; sed graeca discernit.
虽然在拉丁语的习惯中,有时会用“创造”来代替“生养”;但希腊语对此作了区分。
hoc enim dicimus creaturam, quod illi xtfofwi uel xtlatv uocant; et cum sine ambiguitate loqui uolumus, non dicimus creare, sed condere.
因为我们称为“受造物”的,他们称为 xtfofwi 或 xtlatv;而当我们希望毫无歧义地说话时,我们不说“创造”,而说“建立”。
ergo si creatura est filius, quamlibet magna sit, facta est.
因此,如果子是受造物,无论祂有多么伟大,祂都是被作出来的。
nos autem in eum credimus, per quem facta sunt omnia, non in eum, per quem facta sunt cetera; neque enim aliter hic possumus accipere omnia, nisi quaecumque sunt facta.
然而,我们所信仰的,是那万物借以被作的这一位,而不是其余之物借以被作的那一位;因为在这里我们不能把“万物”理解为除“一切被作之物”以外的其他东西。
§6Sed quoniam uerbum caro factum est et habitauit in nobis, eadem sapientia, quae de deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari.
但由于“言语成了血肉,居住在我们中间”,那从天主所生的同一“智慧”,也屈尊在人类中被创造。
quo pertinet illud: dominus creauit me in principio uiarum suarum; uiarum enim eius principium caput est ecclesiae, quod est Christus hominem indutus, per quem uiuendi exemplum nobis daretur, hoc est uia certa, qua perueniremus ad deum.
这正涉及那句话:“主在祂道路的起头创造了我”;因为祂道路的起头是教会的首领,即穿上了人性的基督,通过祂,我们可以获得生活的榜样,也就是我们借以到达天主的确定道路。
non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae: gustate, et eritis tamquam dii.
因为因着骄傲而堕落的我们,若非通过谦逊,就无法返回,正如对我们最初的受造物所说的那样:“你们吃吧,你们就会像神一样。
huius igitur humilitatis exemplum, id est uiae, qua redeundum fuit, ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum euacuauit, formam serui accipiens, ut crearetur homo principio uiarum eius, uerbum, per quod facta sunt omnia.
”因此,我们这位重建者屈尊在自身内彰显了这一谦逊的榜样,即必须返回的道路的榜样。 祂不认为自己与天主同等是应当强夺的,反而将自身倾空,取了奴仆的形像,以便祂虽然是万物借以被作的“言语”,却在祂道路的起头作为人而被创造。
quapropter secundum id, quod unigenitus est, non habet fratres, secundum id autem, quod primogenitus est, fratres uocare dignatus est omnes, qui post eius et per eius primatum in dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat.
因此,根据祂是“独生子”这一点,祂没有兄弟;而根据祂是“首生者”这一点,祂屈尊将所有在祂的至高地位之后并借着它,通过收纳为子而在天主的恩宠中重生的人称为兄弟,正如使徒的训诲所推荐的那样。
naturalis ergo filius de ipsa patris substantia unicus natus est, id existens, quod pater est, deus de deo, lumen de lumine; nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo lumine inluminamur, ut sapientia lucere possimus; erat enim, inquit, lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
因此,本性的子是出于父自身的实体而唯一被生的,其存在即是父之所是,出自天主的天主,出自光明的光明;而我们按本性并不是光明,而是被那光明所照亮,从而能够因智慧而发光;因为经上说:“那普照每个来到这世界的人的真光”曾存在。
addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere et ministrare nobis pro nostra salute dignatus est.
因此,我们也在对永恒之物的信仰中,加上我们主的时间的经纶,这是祂为了我们的救恩而屈尊为我们担当和供奉的。
nam secundum id, quod unigenitus est dei filius, non potest dici: fuit et erit, sed tantum: est, quia et quod fuit, iam non est, et quod erit, nondum est.
因为根据祂是天主独生子这一点,不能说:“祂曾是且祂将是”,而只能说:“祂在”,因为那曾是的已不再是,而那将是的还未是。
ille ergo est incommutabilis sine condicione temporum et uarietate.
因此,祂是永恒不变的,没有时间的条件和变化。
nec aliunde arbitror manare illud, quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuauit.
我认为祂向自我的仆人摩西暗示祂这样的名字,也不是出于其他原因。
nam cum ab eo quaereret, si se populus, ad quem mittebatur, contemneret, a quo se diceret esse missum, responsum dicentis accepit: ego sum, qui sum.
因为当摩西问祂,如果他被派遣去的子民蔑视他,他应该说自己是被谁派遣时,他得到了那说话者的回答: “我是自有者。
deinde subiunxit: haec dices filiis Israhel: qui est, misit me ad uos.
”接着祂又补充道:“你要对以色列子民这样说:那‘自有者’派遣我到你们这里来。 ”