§3Credentes itaque in deum patrem omnipotentem nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus.
因此,我们既然相信全能的天主父,就应当认为,没有任何受造物不是由这位全能者所创造的。
et quia omnia per uerbum creauit, quod uerbum et ueritas dicitur et uirtus et sapientia dei multisque aliis insinuatur uocabulis qui nostrae fidei Iesus Christus dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector filius dei — non enim uerbum illud, per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille, qui per ipsum condidit omnia -
credimus etiam in Iesum Christum filium dei patris unigenitum, id est unicum, dominum nostrum.
并且,因为天主是通过“言语”创造了万物,这一言语既被称为天主的真理、力量和智慧,也通过许多其他名称被暗示,祂作为我们的主耶稣基督,即我们的拯救者和引导者、天主之子,被推荐给我们的信仰。 ——因为,那借以建立万物的言语,除了那借着它建立万物者之外,谁也不能将它生养 —— 我们也相信耶稣基督,天主父的独生子,即唯一的圣子,我们的主。
quod tamen uerbum non sicut uerba nostra debemus accipere, quae uoce atque ore prolata uerberato aere transeunt nec diutius manent quam sonant; manet enim illud uerbum incommutabiliter.
然而,我们不应当像接受我们的言语那样去接受这一言语;我们的言语是由声音和口发出的,在振动空气后便消逝,其存留并不比其发声更久;但那言语却永恒不变地存留。
nam de ipso dictum est, cum de sapientia diceretur: in se ipsa manens innouat omnia.
因为关于祂,在谈到智慧时曾这样说:“她保持自身不变,却更新万物。
uerbum enim patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit pater.
”实际,祂之所以被称为父的“言语”,是因为通过祂,父得以为人所知。
sicut enim uerbis nostris id agimus, cum uerum loquimur, ut noster animus innotescat audienti et quidquid secretum in corde gerimus per signa huius modi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa sapientia, quam deus pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus pater, uerbum eius \'conuenientissime nominatur.
因为正如我们用自己的言语,在说真话时,力图使我们的心灵为听者所知,并使我们心中所怀的任何秘密通过此类记号而呈现出来供他人认知:同样,父天主所生养的那智慧,既然通过她使最隐秘的父为相配的心灵所知,便极合宜地被称为祂的“言语”。
§4Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus eundem animum ostendere conamur, plurimum distat.
然而,在我们的心灵与我们的言语(我们企图用以显露这同一心灵的言语)之间,有着极大的差别。
nos quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus faciendis materia subiacet corpus.
因为我们确实并非生养出有声的言语,而是制造它们:在制造这些言语时,身体作为原料而居于其下。
plurimum autem interest inter animum et corpus.
然而,心灵与身体之间存在着极大的差别。
deus uero, cum uerbum genuit, id quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse.
而天主,当祂生养那“言语”时,生养了祂自身之所是;既非出于虚无,亦非出于任何已经制成且被确立的原料,而是出于祂自身,即祂自身之所是。
hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum uerum loquimur.
因为这确实也是我们在说话时所企图的,如果我们仔细审视我们意志的渴求——不是在我们撒谎时,而是在我们说真话时。
quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur.
因为,如果可能的话,除了将我们心灵的自身,作为当被认知和透视之物,导入听者的心灵之外,我们还图谋什么呢? 以便我们确实保持在自身之内,不离开自身,却仍然呈现出使对我们的认知产生在他人之内的此类表征,从而在能力所允许的范围内,仿佛有另一个心灵从这生出它的心灵里被呈现出来,借以显露其自身。
id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere.
我们企图通过言语、声音自身、神神色以及身体姿态来做到这一点,即渴望通过如此多的手段来显明那在内部之物,因为我们无法将此类之物呈现出来;因此,说话者的心灵无法完全为人所知。
unde etiam mendaciis locus patet.
由此也为谎言敞开了空间。
deus autem pater, qui uerissime se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia.
而天主父,祂既有意也有能力,将自身极真实地显露给那将要认知祂的心灵,因此为了显露自身,生养了这一位,即生养者自身之所是:祂也被称为祂的力量和智慧,因为通过祂,祂运作并安排了万物。
de quo propterea dicitur: adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.
因此关于祂有话说道:“她强力地从一端达于另一端,且温和地安排万物。 ”