Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §1-2

信经的宣认与全能天主的从无创造

第 1 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

奥古斯丁强调了理解并维护信经以保护大公信仰免受异端欺骗的重要性,并具体论证了天主的万能与从无中创造(从无创造)。

§1Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est.
既然经上记着,且凭着使徒教训最强固的权威所确证,即“义人必因信得生”,并且这一信仰要求我们履行心灵与言语的双重义务——因为使徒说:“人心里相信就可以称义,口里承认就可以得救”——所以,我们应当既念及公义,又念及救恩。 因为我们既然要在永恒的公义中一同作王,若不也为邻舍的救恩而努力,且用口来宣认我们心里所怀的信仰,我们就无法从这现今邪恶的世代中得救。 为了使这一信仰不致因异端分子的欺诈伎俩而在我们里面受到任何程度的侵害,我们必须以虔敬和谨慎的警惕来未雨绸缪。
est autem catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate surgentibus.
而大公信仰已在信经中为信徒所熟知,并以该事物所允许的极简短言辞被用心记住,以便那些在基督里再生、尚未因对神圣圣书最细致和属灵的讲解与认知而得到坚固的初信者和哺乳者,得以在寥寥数语中确立其所当信的,而这些内容对于那些正在成长、并以谦卑与爱德的确定稳固迈向神圣教义的人来说,是应当用诸多言语来阐明的。
sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere meruerunt.
因此,正是在信经所确立的这寥寥数语之下,大多数异端企图隐藏他们的毒药。 但神圣的慈悲通过属灵的人们抵抗并正在抵抗他们,这些属灵的人配得不仅在这些言辞中接受并相信大公信仰,而且在主的启示下得以理解和认识它。
scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis.
因为经上记着:“你们若不信,就必不明白。
sed tractatio fidei ad muniendum symbolum ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.
” 然而,对信仰的讲解有助于维护信经,这并非为了让这讲解本身代替信经,传给那些获得天主恩宠的人去记住并背诵,而是为了让它以大公的权威和更坚固的辩护,保护信经中所保留的内容免受异端的阴谋。
§2Conati sunt enim quidam persuadere deum patrem non esse omnipotentem; non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur.
因为有些人企图说服人们,天主父并非全能者;这并非因为他们敢于说出这话,而是在他们的传统中,他们被证实是这样想、这样信的。
cum enim dicunt esse naturam, quam deus omnipotens non creauerit, de qua tamen istum mundum fabricauerit, quem pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam fuerat et quam ipse non fecerat, uteretur; carnali scilicet consuetudine uidendi fabros et domorum structores et quoslibet opifices, qui, nisi adiuuentur parata materia, ad effectum suae artis peruenire non possunt, ita intellegunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tamquam materies adiuuaret.
因为,当他们说存在一种并非全能天主所创造的本性,但天主却用它制造了这个他们承认具有美丽秩序的世界时,他们就以此否定了全能的天主,以至于不相信祂能制造世界,除非祂使用了另一种早已存在且祂自己并未制造的本性来制造它;这显然是出于看到木匠、造屋者以及任何工匠的属肉体的习惯,这些工匠若没有准备好的原材料协助,就无法达到其技艺的效果。 他们如此理解世界的制造者并非全能,即如果神没有某种并非由祂制造的本性作为原材料来协助,祂就无法制造世界。
ac si omnipotentem deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit.
然而,如果他们承认全能的天主是世界的制造者,他们就必须承认祂是从无中创造了祂所创造的一切。
non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo, quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat.
因为既然祂是全能的,就不可能有什么东西不是由祂作为创造者的。
et si ipsum caelum et terram, id est)mundum et omnia, quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: qui fecisti mundum ex materia inuisa, uel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent, nullo modo credendum est illam ipsam materiam, de qua factus est mundus, quamuis informem, quamuis inuisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse tamquam coaeternam et coaeuam deo;
因为即使祂用某种东西制造了另一些东西,例如用泥土制造了人,祂也绝非用祂自己未曾制造的东西来制造,因为作为泥土来源的土地,是祂从无中创造出来的。
sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquo modo esset et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis.
而且,即使天地本身,即世界和其中的万物,是祂用某种原料制造的,正如经上记着:“你用看不见的,甚至如同一些抄本所载的,无定型的原料制造了世界”,也绝不能相信那世界赖以制造的原料本身(无论它是无定型的,还是看不见的,无论它以何种方式存在)能够凭其自身存在,如同与天主共永恒、同时代一般;相反,它所拥有的任何属于自身的尺度,使其能以某种方式存在并能接受各别事物的形式,都完全是来自全能的天主,因着祂的恩泽,不仅任何已具形式之物存在,而且任何可具形式之物也存在。
inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit formam, formabile autem potest accipere.
而已具形式之物与可具形式之物之间的区别在于,已具形式之物已经接受了形式,而可具形式之物能够接受。
sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ideo ipse unus est, qui cuilibet rei non solum, ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit adtribuit.
然而,那赐予万物形式者,其自身也赐予了其可被形式化的能力,因为最美丽的、不改变的万物之形式源于祂且在祂之内,因此祂自己是唯一的一位,不仅赐予任何事物以美丽的特征,也赐予其能够变得美丽的能力。
quapropter rectissime creditur omnia deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque formata sunt.
因此,最正确地,人们相信天主是从无中创造了万物:因为即使世界是由某种原料制造的,那原料本身也是从无中制造出来的,以便通过天主极有秩序的赐予,先产生承载形式的能力,然后那些已具形式之物才被塑造出来。
hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse diuinarum scripturarum sententias, quoniam et omnia deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum esse factum de informi materia.
我们之所以说这些,是为了不让任何人认为神圣圣书的见解彼此矛盾,因为既记着天主从无中创造了万物,又记着世界是由无定型的原料制造的。

词汇与语法注释

  1. 1Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia... — 在由 *quoniam* 引导的从句内部,*quia* 从句作为名词性从句,表示 *scriptum est* 和 *firmatum [est]* 的具体内容。整个句子的主句动词为 *oportet*。
  2. 1quanta res passa est — 这是一个拉丁语的半习惯表达,其中关系形容词 *quanta* 修饰 *breuitate*(简短),意为“在事物(情况)所允许的极简短言辞中”。
  3. 2non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur — 通过 *non quia*(并非因为……)接直陈式来否定异端分子实际“说出”这一事实,并与 *sed*(但被证实……)形成对比。*conuincuntur* 为被动语态,后接不定式。
  4. 2cum enim dicunt... ita omnipotentem deum negant, ut... — *cum* 从句(表示时间或原因,“当/因为他们说”)修饰主句动词 *negant*,并与表示结果的 *ut* 从句(“以至于……”)相呼应,阐明他们的前提主张是如何直接导致对全能性的否定的。
  5. 2et si ipsum caelum... ex aliqua materia fecerat... nullo modo credendum est... — 让步连词 *et si*(即使……)后接直陈式愈过去时 *fecerat*,在假定承认圣书所述“由原材料制造”的前提下,通过主句 *nullo modo credendum est*(绝不能相信……)明确否定了该原料本身的自存性。
  6. 2cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis — 关系代词属格 *cuius* 的先行词是 *omnipotente deo*。*est* 的主语是单数名词 *res*,通过 *non solum... sed etiam...*(不仅……而且……)的并列结构,说明“已具形式之物”与“可具形式之物”皆源于祂的恩泽。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。