Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §23

灵魂体的秩序与肉身复活的实在性

第 11 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

本文解释了构成人的灵、魂、体各自的定义与本性秩序,并结合圣经经文论证了肉身的复活不仅是指魂的隐喻性修复,更是指文字上可见肉体的真实复活。

§23Et quoniam tria sunt, quibus homo constat: spiritus. anima et corpus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur — pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur — principale nostrum spiritus est; deinde uita, qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus, quoniam uisibile est, ultimum nostrum est.
既然人由三部分构成:灵、魂与体,这三者又被称为两者,因为魂经常与灵一起被提及——因为同一(魂)的、野兽所缺乏的某种理性部分被称为灵——我们最主要的部分是灵;其次,我们与身体结合的生命被称为魂;最后,身体本身,因为它是可见的,是我们的最末部分。
haec autem omnis creatura ingemescit et parturit usque nunc; dedit tamen primitias spiritus, quia credidit deo et bonae iam uoluntatis est.
而这整个受造物直到如今都在叹息和分娩;然而它已经献出了灵的初穗,因为它信仰了天主,并且已经具有善意。
hic enim spiritus etiam mens uocatur, de quo dicit apostolus: mente seruio legi dei, qui item alio loco dicit: testis est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo.
因为这灵也被称为精神,使徒关于它说:“我以精神服务于天主的律法”,他在另一处同样说:“天主是我的见证,我在我的灵中服务于祂。
anima uero, cum carnalia bona adhuc adpetit, caro nominatur et resistit spiritui non natura, sed consuetudine peccatorum.
”但魂,当它仍然追求肉体的好处时,被称为肉,它不是因着本性,而是因着罪恶的习惯而反抗灵。
unde dicitur: mente seruio legi dei, carne autem legi peccati.
因此经上说:“我以精神服务于天主的律法,却以肉服务于罪的律法。
quae consuetudo in naturam uersa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis.
”这一习惯因着第一个人的罪,按照必死的世代,变成了本性。
ideoque scriptum est: et nos aliquando fuimus natura filii irae, id est uindictae, per quam factum est, ut seruiamus legi peccati.
因此有经文写道:“我们曾经在本性上也是可怒之子”,即报复之子,通过这报复,使得我们服务于罪的律法。
est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur et cum sequitur sequentem deum.
而当魂服从于自己的灵,且当魂跟随那跟随天主的(灵)时,它的本性就是完美的。
ideo animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei.
因此,“属血气的人不领会天主圣灵的事。
sed non tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus deo ad ueram fidem et bonam uoluntatem, sed aliquando tardius eius inpetus, quo in carnalia et temporalia diffluit, refrenatur.
”但是,魂为了善行而屈服于灵,并不像灵为了真实的信仰和善意而屈服于天主那样迅速,魂流向肉体和暂时事物的冲动,有时会较慢地受到抑制。
sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cuius capitis caput est Christus. non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae; sed utique non tam cito quam anima, sicut neque. anima tam cito quam spiritus, sed tempore oportuno in nouissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur.
然而,既然魂本身也得到洁净,在灵的统治下接受了其本性的稳定性,灵是魂的头,而这头的头是基督,所以不应绝望于身体也被恢复到其特有的本性;但这绝不像魂那样迅速,正如魂也不像灵那样迅速,而是在适当的时候,在最后的号角吹响时,死者将无瑕地复活,而我们也将被改变。
et ideo credimus et in carnis resurrectionem, non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur, sed haec etiam uisibilis caro, quae naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit, haec ergo uisibilis quae proprie dicitur caro sine dubitatione credenda est resurgere.
因此,我们也相信肉身的复活,这不仅是因为那如今因肉体情念而被合称为肉的魂得到修复,而且这可见的肉身——它在本性上是肉,而魂不是因为本性、而是因为肉体情念而得到了它的名字——因此,这通常被称为肉的可见之物,毫无疑问应当被相信会复活。
uidetur enim Paulus apostolus eam tamquam digito ostendere, cum dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem.
因为使徒保罗似乎用手指着它,当他说:“这必朽坏的必须穿上不朽坏”时。
cum enim dicit \'hoc\', in eam quasi digitum intendit.
因为当他说“这”时,他仿佛把手指指向了它。
quod autem uisibile est, id potest digito ostendi, quoniam potest etiam anima corruptibilis dici; nam. uitiis morum ipsa corrumpitur.
而那可见之物是可以被手指指出的,因为魂也可以被称为必朽坏的;因为魂本身因品德的败坏而朽坏。
et mortale hoc induere inmortalitatem cum legitur, eadem significatur uisibilis caro, quia in eam identidem uelut digitus intenditur.
当读到“这必死的必须穿上不死”时,指的也是同一个可见的肉身,因为同样地,仿佛有手指指向了它。
potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum uitia, ita etiam mortalis dici.
因为魂正如因品德的败坏而可以被称为必朽坏的一样,也可以被称为必死的。
mors quippe animae est apostatare a deo: quod primum eius peccatum in paradiso sacris litteris continetur.
因为魂的死确实是背离天主:它在乐园里的第一个罪被记载在圣经中。

词汇与语法注释

  1. ¦10¦eiusdem rationalis — 代名词 "eiusdem" 是属格,指代前文的阴性名词 "anima",形容词 "rationalis" 在性、格上与之呼应。因此应理解为“同一[魂]的、野兽所缺乏的某种理性部分”。
  2. ¦5¦cum sequitur sequentem deum — 现在分词 "sequentem" 以 "deum" 为宾语。该短语表达了天主 → 灵 → 魂 的多重顺从秩序:“当[魂]跟随那跟随天主的[灵]时”。
  3. ¦20¦cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit — 关系代名词 "cuius" 的先行词是 "caro"(肉)。"nomen" 是 "accepit" 的直接宾语,"anima" 为主语。即结构为“那[肉的]名字,魂并非由于本性,而是由于肉体的情念而接受了”,以此解释了魂为何有时被称为“肉”。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。