Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §24-retractationes

向属灵身体的转变与对肉身复活的补正

第 12 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

本段论述了身体的复活,说明通过天主的大能,地上的肉身如何能迅速转化为天上的属灵身体,阐述了信经作为信仰基础的意义,并在《再考录》中进行了自我修正,以明确肉身的实质本身也会复活。

§24Resurget igitur corpus secundum christianae fidem, quae fallere non potest.
因此,身体将按照不能欺骗的基督信仰而复活。
quod cui uidetur incredibile, qualis nunc sit caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus.
如果有人觉得这不可置信,他只是关注肉如今是什么样子,而没有考虑到它将来会是什么样子:因为在那个天使般变化的时刻,它将不再是肉和血,而只是身体。
cum enim de carne apostolus loqueretur, alia, inquit, caro pecorum, alia uolucrum, alia piscium, alia serpentum.
因为使徒在谈到肉时说:“兽的肉是一样,鸟的肉是一样,鱼的肉是一样,爬虫的肉是一样。
et corpora caelestia, et corpora terrestria.
”并且“有天上的身体,也有地上的身体。
non enim dixit: et caro caelestis, dixit autem: et caelestia et terrestria corpora.
”因为他没有说“也有天上的肉”,而是说“也有天上和地上的身体”。
omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro; hominis autem uel pecoris et corpus et caro est; in caelestibus uero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat apostolus spiritalia, nonnulli autem uocant aetherea.
因为所有的肉也是身体,但并非所有的身体也是肉:首先在这些地上的事物中,因为木头是身体,但不是肉;而人和兽的东西,既是身体也是肉;然而在天上的事物中,没有任何肉,只有单纯而光明的身体,使徒称之为属灵的身体,而有些人称之为以太的身体。
et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud, quod ait: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sed quale futurum sit, quod nunc caro et sanguis est, praedicat, in qualem naturam quisquis hanc carnem conuerti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem.
因此,他所说的“肉和血不能承受天主的国”那句话并不反对肉身的复活,而是宣示了那如今是肉和血的东西在将来会成为什么样,凡不相信这肉身能够转化为如此本性的人,必须通过步骤被引导至信仰。
si enim ab eo quaeras, utrum terra in aquam possit conuerti, propter uicinitatem non ei uidetur incredibile.
因为如果你问他,地是否能转化为水,由于邻近性,他并不觉得这不可置信。
rursus si quaeras utrum aqua possit in aerem, neque hoc absurdum esse respondet; uicina enim sunt sibi.
如果你再问,水是否能转化为空气,他回答说这也不是荒谬的;因为它们彼此邻近。
et de aere si quaeras, utrum in aethereum corpus, id est in caeleste possit mutari, iam ipsa uicinitas persuadet.
如果你问关于空气,它是否能改变为以太的身体,即天上的身体,那邻近性本身就已经说服了他。
quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum conuertatur, cur non accedente dei uoluntate, qua corpus humanum super aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est: in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate conuertitur? caro enim nostra utique ex terra est;
因此,既然他承认通过这些步骤,地能转化为以太的身体是可能发生的,那么当神圣的意志——通过它,人的身体能够在水面上行走——加入进来时,为什么他不相信这可以极迅速地发生,正如所说的“在眨眼之间”,而不需要任何这样的步骤,就像烟往往以惊人的速度转化为火焰一样呢?
philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in caelo, omne corpus in omne corpus conuerti et mutari posse concedunt.
因为我们的肉身确实来自地;然而,那些经常用其论点来反对肉身复活、并声称天空中不可能有地上身体的哲学家们,也承认一切身体都可以转化和改变为一切身体。
qua corporis resurrectione facta a temporis condicione liberati aeterna uita ineffabili caritate atque stabilitate [sine corruptione] perfruemur.
当这身体的复活完成后,我们将从时间的条件中被释放出来,在无法言喻的爱和稳定性中[不朽地]尽享永恒的生命。
tunc enim fiet illud, quod scriptum est: absorta est mors in uictoria.
因为那时,经上所写的话将会成就:“死在胜利中被吞噬了。
ubi est, mors, aculeus tuus ubi est, mors, contentio tua?
死啊,你的刺在哪里? 死啊,你的斗争在哪里?
§25Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo nouellis christianis datur.
” 这就是那以寥寥数语保持在信经中、赐予新基督徒的信仰。
quae pauca uerba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant.
这寥寥数语为信徒所熟知,以便他们通过相信而服从于天主,服从后正当地生活,通过正当地生活来洁净心灵,在心灵洁净后理解他们所信的。
§retractationesLOCI LIBR. RETRACTATIONVM. De fide et symbolo pag.
《再考录》篇章目录。
30, 16 sqq.
关于《信仰和信经》,第30页,16行以下。
Retract. I 17.
《再考录》第一卷,第17章。
In hoc libro cum de resurrectione ageretur. resurget, inquam, corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest.
在这本书中,当论及复活时,我说:“因此,身体将按照不能欺骗的基督信仰而复活。
quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem tunc futura sit, non considerat, quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt.
如果有人觉得这不可置信,他只是关注肉如今是什么样子,而没有考虑到它将来会是什么样子,因为在那个天使般变化的时刻,它将不再是肉和血,而只是身体”,以及我在那里关于地上的身体改变为天上的身体所阐述的其他内容,因为使徒在谈到此处时说:“肉和血不能承受天主的国。
sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.
”但是,如果有人如此理解这些话,以至于认为我们现在拥有的地上身体在复活中改变为天上的身体,是使得这些肢体和肉的实质在将来都不复存在,那他毫无疑问应当被纠正,并被提醒注意主的身体——主在复活后,不仅显现为可以用眼睛看见,而且显现为可以用手触摸的同样的肢体,并且还用言语证实自己拥有肉,说:“你们摸摸看,看,因为灵没有肉和骨头,就像你们看到我拥有的一样。
unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit.
”由此可见,使徒并没有否定肉的实质将存在于天主的国中,而是或者用“肉和血”的名字来称呼那些顺从肉体生活的人,或者称呼肉身本身的朽坏,而那在当时当然是不存在的。
nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem possidebit.
因为当他说“肉和血不能承受天主的国”之后,人们很容易理解为他紧接着补充道“朽坏也不能承受不朽坏”,仿佛是在解释他刚才所说的话。
de qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen.
关于这件为了说服不信者而十分艰难的事情,只要读了《天主之城》那一卷,就会发现我已经尽我所能地进行了详尽的阐述。

词汇与语法注释

  1. §24quod cui uidetur incredibile — 句首的 `quod` 是连接性关系代名词(connecting relative),指代前一句(身体的复活)。`cui` 是关系代名词的与格,用作 `uidetur incredibile`(似乎不可信)的关涉与格。主句动词 `adtendit` 的主语是 `cui` 省略的先行词(“……的人”)。整句意为“对谁而言这显得不可置信,[那人]就关注于……”。
  2. §24in qualem naturam quisquis hanc carnem conuerti posse non credit — 疑问形容词短语 `in qualem naturam`(变成何种本性)被置于句首,修饰不定式从句 `hanc carnem conuerti posse`(这肉身能够被转化),而该不定式从句是 `non credit` 的宾语。主句的主语是 `quisquis`,主句谓语动词是 `ducendus est`。这种倒装(一种超步法 hyperbaton)将信仰的对象提前至条件关系从句的前端。
  3. §24quod ergo per hos gradus fieri posse concedit... cur non... credit — 长句结构分析。句首的 `quod`(连接性关系代名词)先导了 `ut terra... conuertatur` 的内容,并构成 `concedit` 的宾语从句。主句的主语与 `concedit` 的主语相同,主动词是 `credit`。`accedente dei uoluntate` 是夺格绝对结构,其中 `qua` 是以 `uoluntate` 为先行词的关系代名词。
  4. §retractationesde qua re ad persuadendum infidelibus difficili diligenter — 形容词 `difficili`(困难的)修饰由介词 `de` 支配的夺格名词 `re`,构成了 `de qua re... difficili`(关于这一困难的事物)的框架。在其中嵌套了表示目的的动形词结构 `ad persuadendum infidelibus`(为了说服不信者,*persuadeo* 支配与格)。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §24-retractationes. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:24-retractationes

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。