Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §20-22

圣灵的实体性与因爱而信教会及罪赦

第 10 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

在本章节中,作者解释了圣神是“实体”,并且在天主内没有实体和附随事物的区别。他还论证了信仰必须伴随着邻人之爱,因此我们相信教会和罪过的赦免。

§20Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam siue deitatem siue dilectionem caritatemue appellamus, non. esse substantiam; quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi spiritum sanctum, nec intellegunt non aliter potuisse dici: deus dilectio est, nisi substantia esset dilectio.
反对这一观点的是那些认为,这被我们称为神性、爱或慈爱的共融,并不是一个实体的人;他们要求按照实体向他们解释圣神,却不理解:除非爱是实体,否则“天主是爱”这句话绝不能以其他方式说出。
ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium, quoniam, si duo sibi corpora copulentur, ita ut iuxta inuicem conlocentur, ipsa copulatio non est corpus, quandoquidem separatis illis corporibus, quae copulata fuerant, nulla inuenitur; nec tamen quasi discessisse et migrasse intellegitur, sicut illa corpora.
的确,他们是被肉体事物的习惯所引导,因为,如果两个身体结合在一起,以至于彼此相邻放置,那么这结合本身并非常体,因为一旦那些曾结合在一起的身体分开了,它便不复存在;但它也不像那些身体那样,被理解为仿佛已经离开和迁移了。
sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut uidere ualeant in dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intellegi potest, substantia est.
但这类人应当尽其所能使心灵洁净,以便能够看到在天主的实体中并没有这样的事情,仿佛在那里实体是一回事,而那附随于实体且非实体的又是另一回事;相反,凡是在那里可以被理解的,都是实体。
uerum haec dici possunt facile et credi; uideri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt.
的确,这些事很容易被说出并被相信;但若非凭借纯洁的心灵,它们究竟如何,则完全无法被看见。
quapropter siue ista uera sit sententia, siue aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut deum dicamus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, neque tres deos, sed istam trinitatem unum deum, neque diuersas naturas, sed eiusdem substantiae, neque ut pater aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus, sed pater semper pater et filius semper filius et spiritus sanctus semper spiritus sanctus.
因此,无论这一观点是真实的,还是有其他什么情况,都必须保持不可动摇的信仰:使我们称父为天主,子为天主,圣神为天主,然而并非三位天主,而是这三位一体为唯一的天主,也不是不同的本性,而是同一实体的,并且不是父有时是子,有时是圣神,而是父永远是父,子永远是子,圣神永远是圣神。
nec temere de inuisibilibus aliquid adfirmemus tamquam scientes, sed tamquam credentes, quoniam uideri nisi mundato corde non possunt.
我们也不要像知晓者那样,而要像信赖者那样,对不可见之事草率地断言任何事,因为若非通过被洗净的心灵,它们是无法被看见的。
et si quis ea uidet in hac uita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate, non potest efficere, ut et ille uideat, cui loquitur, si cordis sordibus inpeditur.
即使有人在这生命中如所说的那样,部分地且模糊地看到了它们,但如果他与之说话的人被心灵的污垢所阻碍,他也无法使那人也看到。
beati autem mundi corde, quoniam ipsi deum uidebunt.
因为“心里洁净的人是有福的,因为他们要看见天主。
haec fides est de deo conditore et renouatore nostro.
”这就是关于我们的创造者和更新者天主的信仰。
§21Sed quoniam dilectio non tantum in deum nobis imperata est, cum dictum est: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum — nam, diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum - nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna caritas operetur, minus fructuosa est, credimus et in sanctam ecclesiam, utique catholicam.
但是,既然爱不仅是在说“你应当全心、全灵、全意爱你的主天主”时被命令于我们要对天主,而且也是对邻人——因为经上说,“你应当爱你的邻人如你自己”——若非这一信仰维系着人类的会众与社会,并在其中使兄弟的慈爱起作用,它就缺乏果效;因此,我们也相信圣教会,即公教会。
nam haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias uocant.
因为异端者和分裂主义者也称他们的会众为教会。
sed haeretici de deo falsa sentiendo ipsam fidem uiolant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamuis ea credant quae credimus.
但异端者通过对天主产生错误的看法而侵犯了信仰本身;而分裂主义者则通过不公义的分裂,从兄弟的慈爱中背离出去,尽管他们相信我们所相信的事。
quapropter nec haeretici pertinent ad ecclesiam catholicam, quoniam diligit deum, nec schismatici, quoniam diligit proximum.
因此,异端者不属于公教会,因为公教会爱天主;分裂主义者也不属于公教会,因为公教会爱邻人。
et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo, qui nos reconciliauit sibi, delens omnia praeterita et ad uitam nouam nos uocans: quam uitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse non possumus;
因此它很容易宽恕邻人的罪过,因为它祈求自己能获得那使我们与祂和解、抹去一切过去并召叫我们进入新生命者的宽恕。
interest tamen qualia sint.
在完美地获得这一生命之前,我们不可能没有罪过;然而,这些罪过是怎样的,却有很大的区别。
§22Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino nullo modo nobis ignosci ea, quae peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus.
现在亦无须探讨罪过的区别,而是应当完全相信:如果我们对宽恕罪过采取决不让步的态度,我们所犯的罪过决不会获得宽恕。
itaque credimus et remissionem peccatorum.
因此,我们也相信罪过的赦免。

词汇与语法注释

  1. 20Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur... — 主句动词 contradicunt 的主语是关系代词 qui 所引导的从句(省略了先行词 "ii" / "those")。
  2. 20nisi substantia esset dilectio — 虚拟式未完成过去时 esset 构成了与事实相反的虚拟条件从句(nisi...),对应前面作为结果句的对格加不定式结构 non aliter potuisse dici。
  3. 21nisi autem ista fides ... teneat ... minus fructuosa est — 这是一个混合条件句,条件从句(nisi...)使用虚拟式现在时 teneat,而主句(结果句)使用直陈式现在时 est,旨在将假设性条件与确定性的结果并置。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §20-22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:20-22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。