Humanitext Reader

奥古斯丁 · 论信仰与信条 §17

通过物质类比论证三位一体教义

第 7 段,共 12 段 · 拉丁语

内容简介

作者引入了物质界的类比(如“泉、河、饮料”与水的关系,“根、干、枝”与木材的关系,以及由同一泉源灌满的三个杯子),用以说明三个不同的事物如何能够共享一个单数名称,从而化解人们对三位一体教义中“三位而一体”的荒谬感。

§17Nec mirum, quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in his etiam rebus, quas corporeis oculis cernimus et corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat.
对于那不可言说的本性说出这些话,并不足为奇,因为即使在这些我们用肉眼看见、并用肉体感官来判断的事物中,也有类似的事情发生。
nam cum de fonte interrogati non possumus dicere, quod ipse sit fluuius, nec de fluuio interrogati possumus eum fontem uocare, rursus potionem, quae de fonte uel fluuio est, nec fluuium possumus appellare nec fontem, tamen in hac trinitate aquam nominamus et cum de singulis quaeritur, singillatim aquam respondemus.
因为当我们被问及泉源时,我们不能说它本身就是河流;被问及河流时,我们也不能称它为泉源;再者,那来自泉源或河流的饮料,我们既不能称之为河流,也不能称之为泉源;然而在这三者之中,我们将其命名为水,且当被问及每一单项时,我们分别回答是“水”。
nam si quaero, utrum in fonte aqua sit, respondetur aqua; et si quaeram, utrum aqua sit in fluuio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit alia esse responsio; nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus.
因为如果我问,泉源中是否有水,回答是“水”;如果我问,河流中是否有水,回答没有别的,而在那饮料中也不可能有其他的回答;然而,我们并不称它们为三股水,而是称之为一。
sane cauendum est, ne quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut fontem istum uisibilem atque corporeum uel fluuium uel potionem cogitet.
当然,必须警惕,免得有人把那威严的不可言说的实质,想象得如同这看得见且属肉体的泉源、或河流、或饮料一样。
in his enim aqua illa, quae nunc in fonte est, exit in fluuium nec in se manet; et cum de fluuio uel de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde sumitur.
因为在这些事物中,那现在在泉源里的水,流出到河流中,而不留在自身内;当它从河流或泉源过渡到饮料中时,它并不留在它被汲取的地方。
itaque fieri potest, ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluuii, nunc ad potionis, cum in illa trinitate dixerimus non posse fieri, ut pater ipse aliquando sit filius, aliquando spiritus sanctus.
因此,同样的水有可能现在属于泉源的名称,现在属于河流的,现在属于饮料的;而在那三位一体中,我们已经说过,不可能发生父自身有时是子,有时是圣灵的情况。
sicut in arbore radix non est nisi radix nec robur est aliud quam robur nec ramos nisi ramos possumus dicere; non enim quod dicitur radix, potest dici et robur et rami; nec lignum, quod pertinet ad radicem, potest aliquo transitu nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice, cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit et robur lignum et rami lignum, nec tamen tria ligna dicantur, sed unum.
正如在树木中,根只是根,树干树枝不是树干以外的任何东西,分支我们也只能称之为分支;因为被称为根的部分,不能被称为树干和分支;而属于根的木材,也不能通过某种过渡,现在在根中,现在在树干中,现在在分支中,而只能在根中,尽管那名称的规则依然有效,即根是木,树干是木,分支也是木,然而它们不被称为三块木材,而被称为一。
aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna nominari, ut etiam tria ligna dici possunt propter firmitatis diuersitatem, illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula inpleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam, quamquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas, quamuis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluuium dicebamus.
或者,如果这些具有某种不同之处,以至于它们可以不无荒谬地被称为三块木材,甚至由于坚固程度的差异而可以被称为三块木。 但是有一点大家肯定都会承认,如果从同一个泉源中装满三个杯子,可以被称为三个杯子,但绝不能被称为三股水,而完全是一股水,尽管被问及每一个杯子时,你都会回答其中任何一个里都是水,即使这里没有发生任何过渡,像我们之前说过的从泉源到河流那样。
sed haec non propter illius diuinae naturae similitudinem, sed propter uisibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intellegeretur fieri posse, ut aliqua tria non tantum singillatim, sed etiam simul singulare nomen obtineant, ne quisquam miretur et absurdum putet, quod deum dicimus patrem, deum filium, deum spiritum sanctum nec tamen tres deos in ista trinitate, sed unum unamque substantiam.
但是,给出这些肉体的例子,并不是因为那神圣本性的相似性,而是因为看得见的事物的统一性,以便人们理解:某些三个事物不仅可以单独地、而且也可以共同地获得一个单数名称;免得有人对我们称父为天主、子为天主、圣灵为天主,然而在那三位一体中不称三个天主,而称一个天主和单一实质感到惊奇并认为荒谬。

词汇与语法注释

  1. 17in hac trinitate — 在指向神圣的“三位一体”之前,作者使用 `trinitas` 一词来指代“泉、河、饮料”三者的结合。这反映了奥古斯丁独特的类比方法,即在可见的受造界中寻找天主三位一体的痕迹(vestigia Trinitatis)。
  2. 17cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit... — 带有虚拟式现在时 `maneat` 的 `cum` 从句表示让步或对比(“尽管……”或“一方面……而另一方面……”)。随后的 `ut` 从句(`ut radix lignum sit...`)是一个同位语名词从句,用于具体解释名词 `illa regula` 的内容(解释性 ut 从句)。
  3. 17ut intellegeretur fieri posse, ut aliqua tria... — 在主句动词 `data sunt`(被给出)的目的从句 `ut intellegeretur`(为了使……被理解)内部,无人称不定式短语 `fieri posse`(是可能的)充当主语,而这一“可能性”的具体内容则由进一步嵌套的 `ut` 从句(`ut ... obtineant`,即某些三者获得单数名称)来表达。这是一个在语法上层层嵌套、结构非常紧密的句式。

引用这一段

奥古斯丁, 论信仰与信条 §17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.humanitext-lat1:17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。