§14Credimus etiam, quod sedet ad dexteram patris.
我们还信祂坐在父的右边。
nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse deum patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut id ipsum, quod sedere pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur apostolus eos, qui commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem corruptibilis hominis.
然而,不要因此就认为父天主仿佛是被人类的形象所局限,以至于在那些思考祂的人的心中,会浮现出右侧或左侧的胁肋;也不要认为,父被称为“坐着”这件事本身,是弯曲膝盖而行的,免得我们陷入那使徒所谴责的神圣冒犯之中——他谴责那些“将不朽天主的荣耀改变为必死之人的相似形象”的人。
tale enim simulacrum deo nefas est christiano in templo conlocare; multo magis in corde nefarium est, ubi uere est templum dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur.
因为基督徒为天主在圣殿里安置这样的偶像是不义的;在心中安置则更是邪恶的,如果心能从尘世的贪欲和错误中得到净化,那里才是天主真正的圣殿。
ad dexteram ergo intellegendum est dictum esse (in summa beatitudine\', ubi iustitia, pax et gaudium est, sicut ad sinistram haedi constituuntur, id est in miseria, propter iniquitatis labores atque cruciatus.
因此,必须理解“在右边” 是指“在极度的福乐中”,那里有正义、和平与喜乐,正如山羊被安置在左边,也就是说,由于不义的劳苦和痛苦而处于悲惨之中。
sedere ergo quod dicitur deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas numquam caret, semper dignis digna tribuendo, quamuis in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti filii dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata fulsura sit.
因此,天主被称为“坐着”,并不表示肢体的姿势,而是表示司法(审判)的权能,那威严绝不缺乏这种权能,并且总是把相称之物赐予相称之人,尽管在末日审判中,作为生者与死者审判者的天主独生子那不容置疑的光辉,将在人类当中显赫得多、照耀得更明显。
§15Credimus etiam inde uenturum conuenientissimo tempore et iudicaturum uiuos et mortuos.
我们还信祂将从那里在最合适的时候来临,并将审判生者与死者。
siue istis nominibus iusti et peccatores significentur, siue quos tunc ante mortem in terris inuenturus est, appellati sint uiui, mortui uero, qui in eius aduentu resurrecturi sunt, haec dispensatio temporalis non tantum est sicut illa generatio secundum deum, sed etiam fuit et erit.
无论这些名字是指义人与罪人,还是指祂那时将在死前于地上找到的人被称为“生者”,而那些在祂来临时将要复活的人被称为“死者”,这种时间的经纶不仅像那属于天主的生成,而且过去曾有、现在也有、将来也必有。
nam fuit dominus noster in terris et nunc est in caelo et erit in claritate iudex uiuorum atque mortuorum.
因为我们的主曾存在于地上,现在在天国,将来必在光辉中作生者与死者的审判者。
ita enim ueniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem, quae apostolorum actibus continetur.
因为祂将正如祂升天时那样来临,这是根据《使徒行传》中所包含的权威。
ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: haec dicit qui est et qui fuit et qui uenturus est.
因此,由于这种时间的经纶,祂在《启示录》中说,那里写着:“那今在、昔在、及将来临者这样说。
§16Digesta itaque fideique commendata et diuina generatione domini nostri et humana dispensatione adiungitur confessioni nostrae ad perficiendam fidem, quae nobis de deo est, spiritus sanctus non minore natura quam pater et filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus, quia ista trinitas unus est deus: non ut idem sit pater, qui est filius et spiritus sanctus, sed ut pater sit pater et filius sit filius et spiritus sanctus sit spiritus sanctus, sed haec trinitas unus deus, sicut scriptum est: audi, Israhel: dominus deus tuus deus unus est.
” 因此,我们主的神圣生成和人类经纶两方面既然都已理清并托付给信仰,那么为了完善我们对天主所持有的信仰,在我们的宣信中还要加上圣灵;祂拥有不亚于父和子的本性,但可以说是同质且共融永恒的,因为这三位一体是唯一的天主。 这并不是说,父与子和圣灵是同一位,而是说父是父,子是子,圣灵是圣灵,但这三位一体是唯一的天主,正如经上所记:“以色列,你要听:上主你的天主是唯一的天主。
tamen si interrogemur de singulis et dicatur nobis: deus est pater? Respondebimus: deus.
”然而,如果我们被问及祂们中的每一位,且对我们说:“父是天主吗? ”我们将回答:“天主。
si quaeratur, utrum deus sit filius, hoc respondebimus.
”如果被问及子是否为天主,我们也将这样回答。
nec si fuerit de spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam deum, uehementer cauentes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est: dii estis.
对于圣灵,如果也有这样的提问,我们也不应该回答说祂是天主以外的任何事物,但要极力警惕,不要像对人所说的那样来领会:“你们是神。
non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex patre per filium dono spiritus sancti.
”因为,凡是从父通过子、藉着圣灵的恩赐而被造和被塑造的人,在本性上都不是神。
ipsa enim significatur trinitas, cum apostolus dicit: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
因为当使徒说“万物都出于祂、藉着祂、并在祂内”时,所指示的正是这三位一体本身。
quamquam ergo de singulis interrogati respondeamus deum esse, de quo quaeritur, siue patrem siue filium siue spiritum sanctum, non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimauerit.
因此,尽管当被问及每一位时,我们都回答所问的那位是天主——无论是父、是子、还是圣灵——但绝不能有人因此认为我们崇拜的是三个神。