Humanitext Reader

安波罗修 · 论族长 §8-11

对流便西缅和利未预言的属灵解释

第 2 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者驳斥了犹太人关于雅各对流便、西缅和利未所说之话的释义(即指过去的历史罪行),转而将其解释为关于未来基督受难及各支派属灵行为的预言。

§8et ludaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit et torum patrium polluit — sed facile refelluntur; hoc enim ante erat gestum —, Iacob autem quae uentura essent in nouissimis diebus, non ea quae gesta erant spondet se esse dicturum.
犹太人认为,老人之所以对儿子流便说这些话,是因为他与父亲的妾辟拉同寝,污秽了父亲的床——但他们很容易被驳倒;因为这是以前发生的事——而雅各承诺他要说的是在末日将要发生的事,而不是已经发生的事。
ergo patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui uidens persequentibus ludaeis futuram domini passionem execratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula nec dei legi subdita et iugum Christi dura nesciens portare ceruice auctorem uitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis adfecit iniuria.
因此,族长的判断自相一致且确凿无疑;他看到由于迫害他的犹太人而将要发生的主的受难,便诅咒这长子之民的滔天胆量,他们不信,不服从神的律法,不知道用他们顽固的颈项去负基督的轭,不仅以杀害之罪,而且以亵渎性侮辱的伤害来对待生命的创造者。
§9non efferueas inquit sicut aqua, ne in maiorem prorumpat amentiam et feruor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores, sed agant paenitentiam delictorum, quoniam durus populus ascendit cubile patris et torum polluit sanctum, hoc est carnem domini Iesu creatoris nostri patibulo adfigens crucis, in qua uelut in quodam cubili et patrio toro sancti eius salutari refectione requiescunt.
“不要像水那样沸腾,”他说,以免他们爆发成更大的狂妄,且愤怒与疯狂的热情不容许罪人悔改,而是让他们为自己的罪过忏悔,因为顽固的子民上了父亲的床,污秽了神圣的榻——这就是将我们创造主主耶稣的肉身钉在十字架的刑木上,而在其上,仿佛在某种寝床和父亲的榻上,他的圣徒们在得救的安息中歇息。
quis igitur abnuat de populo dictum, cum populo haec uniuersa conueniant? ipse enim dictus est primogenitus Istrahel, ipse durae esse ceruicis, de ipso dixit Moyses: uos autem populus dura ceruice estis.
那么,既然这一切都与这民相符,谁会否认这是针对这民而说的呢? 因为他自己被称为以色列的长子,他自己被称为顽固的颈项,关于他,摩西说:“但你们是顽固颈项的百姓。
et re uera quis tam durus et tam temerarius et contumeliosus quam populus Iudaeorum, qui dominum Iesum, per quem uiderant mortuos suscitatos, caecos inluminatos, flagellis uerberauerunt, clauis confixerunt, cum diuina eius opera negare non possent? quod scribis et pontificibus auctoribus et principe sacerdotum Caipha pariter saeuiente commissum euangelii series declarauit.
”事实上,有谁像犹太人那样顽固、无视且充满侮辱,他们亲眼看见主耶稣使死人复活、瞎子看见,却仍用鞭子抽打他、用钉子钉死他,尽管他们无法否认他的神圣事工? 福音书的记述表明,这是在律法学者和祭司长们的指使下,以及大祭司该亚法同样肆虐的情况下犯下的。
et ideo sanctus propheta refugit tanti sceleris participatum, ne per successionem generis auderent tanti patriarchae sibi adrogare consortium.
因此,圣先知避免参与如此重大的罪行,以免他们通过世代的传承,胆敢僭称与如此伟大的族长有合伙关系。
§10Contestatur iustus et abdicat posteritatem, quae patrium non seruaret adfectum, et quia praeuidit flagitium, perhorrescit consilii contagium.
义人作证并革除那不保持父亲慈爱之心的后代的继承权;因为他预见到了罪行,便惧怕他们阴谋的传染。
in consilium inquit eorum non ueniat animameaetin congregationem eorum non contendant uiscera mea, quoniam in ira sua occiderunt hominem et in cupiditate sua subneruauerunt taurum.
他说:“我的魂不可进入他们的阴谋,我的心肠不可参与他们的集会,因为他们在烈怒中杀人,在任意中砍断牛膝。
quod dicit de filiis quidem dicit Symeon et Leui.
”他关于儿子们所说的,确实是指西缅和利未。
sed eorum nomine tribus signat, quae appellatione simili uocabantur.
但他用他们的名字来指代那些以相似名称呼的支派。
quam interpretationem pulcherrimam deriuant Iudaei et arbitrantur quia propterea arguat filios Iacob, quia propter stuprum sororis Sicimitas isti duo prae ceteris fratribus ultum ire cupientes simulauerunt cum ipsis inire uelle se gratiam et ideo circumcidi eos oportere suaserunt, ut religione concordi pax inter eos et recipiendae adfinitatis societas firmaretur.
犹太人得出了这一极其美丽的解释,并认为雅各之所以责备他的儿子们,是因为这两个人因妹妹受辱,渴望比其他兄弟更先去向示剑人复仇,假装想与他们建立友好关系,并因此说服他们应当受割礼,以便通过一致的宗教,使他们之间的和平以及将要确立的联姻盟约得以巩固。
sed circumcisos adorsi recentibus adhuc uulneribus et inualidis uiribus, quas dolor soluerat, fractos die superueniente tertio necauerunt.
然而,当他们受了割礼,伤口仍新,痛楚削弱了力量,身体虚弱之时,他们趁着第三天的到来袭击了这些精疲力竭的人,并杀死了他们。
ideo et fortasse isti duo ultores prae ceteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt; nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam uindicare.
因此,或许这两个人比其他人更成为复仇者,是因为他们是律法学者和祭司的祖先;因为没有人比智者和祭司更应该捍卫贞洁。
§11sed in hoc quoque errant Iudaei.
但在这点上犹太人也错了。
isti enim causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas ultores.
因为他们曾向父亲陈述了自己痛苦的原因,声称他们尽管在年轻的时候,就已是受侵犯的虔敬的维护者和被践踏的家园的复仇者。
quod utique sanctus <Iacob> condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, maxime cum ipse sic factum probauerit, ut <cum> Sicimam possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super omnes fratres tuos. quam accepi de manibus Amorraeorum in machaera mea et arcu.
这神圣的雅各当然不能谴责,因为他们不容许自己的妹妹在妓女的地位上不受报复,她既失去了童贞,又没有复仇的抚慰,尤其是他自己也赞同这一行为,以至于当他拥有示剑时,临终前将其赐予了他最钟爱的儿子约瑟,对他说:“我赐给你示剑,使你高过你所有的兄弟,这是我用刀用弓从亚摩利人手中夺过来的。
quod factum negari non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera.
”这一事实不可否认;然而我们可以解释为,通过示剑象征着肩膀,通过肩膀象征着行为。
heredem ergo bonorum operum sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare non poterant.
因此,他选择神圣的约瑟高过其他人,作为善行的继承人,其行为是兄弟们所无法企及的。

词汇与语法注释

  1. §8persequentibus ludaeis — 这一夺格(或与格)表达指示了主未来受难(futuram domini passionem)的“发出者”或“原因”,意为“在迫害主犹太人的手下”或“在犹太人迫害之中”。
  2. §9ne in maiorem prorumpat amentiam et feruor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores, sed agant paenitentiam delictorum — 在虚拟式从句中,表否定目的的 'ne' 不仅支配 'prorumpat',也对后半部分的 'non sinat' 产生否定作用,形成双重否定(“以免狂热……不容许罪人悔改,而是使他们忏悔”,即促使他们能恢复理智并悔改)。
  3. §11interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera — 作者在此利用了希伯来语中“示剑(Shechem)”与“肩膀(sh'khem / umerus)”的谐音(或词源联想),并将其进一步发展为以“肩膀”象征“行为/工作(opera)”的寓意解释。

引用这一段

安波罗修, 论族长 §8-11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.humanitext-lat1:8-11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。