§12quis enim facta Christi potuit adaequare? tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno deuorsorio et inpuritatis auctoribus manubias reportauit, locum stupris et flagitiis uacantem ad incolatum sanctorum uerbis caelestibus et gladio capiens spiritali, ut ubi inhabitatores ante lasciuiae et principes luxuriae uersabantur, ubi fuerant incentiua libidinis et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis et plurima uirginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant.
因为有谁能与基督的作为相媲美呢? 此外,那无瑕且纯洁的一位从这尘世的旅舍及不洁的制造者中夺回了战利品,用天国的话语和属灵的宝剑夺取了一个免受奸淫和罪恶染指的地方,作为圣徒的居所。 如此,过去放荡的居民和奢侈的头目所盘踞、情欲的诱惑和邪恶的温床所存在的地方,如今圣洁的祭司们在此传授贞洁的教诲,无数童贞纯洁的榜样在天上之光的某种辉煌照耀下闪烁。
§13Tribus igitur sunt quae designanturnominibus patriarcharum, quia de tribu Svmeon scribae sunt, de tribu Leui principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in domini passione mensuram omnem paternae inpietatis inplentes.
因此,通过族长之名所指代的是三个支派,因为从西缅支派中出了律法学者,从利未支派中出了祭司长,他们在主的受难中完成了他们的邪恶,填满了父亲不敬虔的全部器皿。
ipsi consilium cogitauerunt aduersum dominum Iesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: uae animae ipsorum, quia cogitauerunt consilium malum aduersum se dicentes: alligemus iustum, quia inutilis est nobis.
他们自己设计阴谋对抗主耶稣,要杀害他,正如以赛亚所说:“他们的魂有祸了,因为他们向自己设下恶谋,说:我们绑上义人吧,因为他对我们无益。
ipsi occiderunt prophetas et apostolos adnuntiantes domini salutaris aduentum, passionis eius et resurrectionis gloriam praedicantes.
”他们自己杀害了预言并宣扬主的拯救临在、宣讲他受难与复活荣耀的先知和使徒们。
ipsi postea in sua cupiditate. quia terrena flagitia desiderabant diuina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subneruauerunt taurum, illum uidelicet cornua producentem et ungulas, quem uident pauperes et laetantur, quoniam uerbo dei exaltauit cornum populi sui, quo et inimicos reppulit et praemium coronae caelestis emeruit.
他们随后在自己的贪欲中(因为他们渴望尘世的罪恶而避开神圣的交往),切断了雄牛的腱,否定了身体的贞洁、心智的清醒、对金钱的蔑视以及恩典的收获——即那头长着角和蹄、贫穷人看见便欢喜的雄牛,因为神以话语高举了他子民的角,他借此既击退了仇敌,又赢得了天国冠冕的赏赐。
hic est taurus, quo ecclesia figuratur in luna tunc plenior, cum uelut cornibus nixa taurinis spatium totius orbis includit.
这就是雄牛,教会以此在月亮中被象征,当它仿佛依靠着雄牛的角,包容整个世界空间时,它就更为圆满。
§14tamen prophetiae huic etiam gratiam uidetur benedictionis adiungere.
然而,他似乎也在这预言中加入了他祝福的恩典。
nam et ad primogenitum Ruben dicendo: nonefferuescasut aqua peccatum statuit, quia aqua mundare magis delicta mentesque nostras ab omni solet uitiorum feruore reuocare, et iterum dicendo ad Symeon et Leui: diuidam uos in Iacob et dispergam in Istrahel ostendit gentium congregatione redimendos;
因为通过对长子流便说:“不要像水那样沸腾”,他确立了罪(因为水通常更倾向于洗净过犯,并使我们的心灵从一切恶行的狂热中回转);又通过再次对西缅和利未说:“我要将你们分在雅各中,散在以色列中”,表明了他们将通过万民的聚集而得赎。
percusso enim pastore grex ille dispersus est, qui fuerat ante conlectus, ut qui non erat introiret et sic omnis Istrahel saluus fieret.
因为牧人被击打,先前聚集的那群羊就分散了,好让那不属于其中的人进入,从而使以色列全家得救。
et maxime propter tribum Leui debemus hoc credere, quia ex ea tribu dominus Iesus uidetur secundum corporis susceptionem genus ducere.
我们尤其应当因着利未支派而相信这一点,因为根据肉身的承担,主耶稣似乎是从该支派引出谱系的。
ex qua tribu sunt sacerdotes Leui et Nathan, quos sanctus Lucas in euangelii libro, quem ipse scripsit, inter maiores domini conputauit.
圣路加在自己所写的福音书中,将该支派的祭司利未和拿单列在主的先祖之中。
sacerdos enim patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: tu es sacerdos in aeternum, sacerdotalis originis successionem debuit uindicare.
因为那作为天父的祭司和所有祭司之首的一位,正如经上所记:“你永远为祭司”,理应宣示祭司源流的继承。
§15unde et Moyses benedixit hanc tribum dicens: date Leui sortem suffragii sui et ueritatem eius uiro sancto.
因此摩西也祝福了这个支派,说:“将利未的掣签之分和他的真理赐给圣洁的人。
benedixit Moyses etiam tribum Ruben, sicut habes scriptum: uiuat Ruben et non moriatur et sit multus in numero.
”摩西也祝福了流便支派,正如你所记:“愿流便存活,不至死亡,愿他的人数众多。
neque enim benedixisset, si secundum patriarchae sententiam benedictionis scisset indignos.
”因为如果根据族长的判词,他知道他们不配得到祝福,他就不会降下祝福。
certe quod strictim ille praeteriit iste conpleuit. Et quia per admixtionem generis Iuda et Leui tribus iunctae sunt, ideo Matthaeus ex tribu Iuda discribit eius familiam.
确实,那人简略略过的事,这人予以了圆满。 并且由于血统的交融,犹大和利未支派连接在了一起,因此马太从犹大支派中叙述了他的家族。
§16et apostolus ait: quoniam de Iuda ortus est dominus noster, ut ex tribu Leui sacerdotalis et plena sanctitatis adnumeretur hereditas, ex tribu autem Iuda, ex qua Dauid et Solomon et reliqui reges fuerunt. regalis successionis splendor effulgeat, ut idem rex et sacerdos scripturarum testimonio demonstretur.
正如使徒所说:“我们的主显明是从犹大出来的”,以便使利未支派那充满圣洁的祭司产业被列入,而从犹大支派(大卫、所罗门及其他君王皆出于此)中,王室继承的光辉得以闪耀,从而使同一人在圣经的见证下被证明既是君王又是祭司。
meritoque se circa gratiam Iudae Iacob sanctus effudit dicens: Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
圣雅各因着犹大的恩典而倾注自己是理所当然的,他说:“犹大啊,你的弟兄们必赞美你;你的手必在仇敌的颈项上,你父亲的儿子们必向你下拜。
catulus leonis Iuda.
犹大是个小狮子。
ex germine, fili, mihi ascendisti.
我儿,你吞了猎物便上去。
recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus: quis suscitabit eum? non deerit index ex Iuda et princeps de femoribus eius, donec uenit cui repositum est, et ipse exspectatio gentium: alligans ad uitem asinam suam et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum: hilares oculi eius a uino et dentes \'candidiores quam lac.
他屈下身子,如公狮,又如母狮卧倒,谁敢惹他? 圭必不离犹大,杖必不离他两脚之间,直等那应得的人来到,万民都必归顺他。 他将小驴拴在葡萄树上,将驴驹拴在优质葡萄树上。 他在葡萄酒中洗自己的衣服,在葡萄汁中洗自己的袍子。 他的眼睛因酒而红润,他的牙齿比奶更白。 ”