§8et ludaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit et torum patrium polluit — sed facile refelluntur;
また、ユダヤ人たちは、老人が息子のルベンに対してこれらのことを言うのは、彼が父の側女ビルハと交わり、父の寝床を汚したからだと考えている。 しかし、彼らは容易に論破される。
hoc enim ante erat gestum —, Iacob autem quae uentura essent in nouissimis diebus, non ea quae gesta erant spondet se esse dicturum.
なぜなら、これは前に起こったことであり、ヤコブは、すでに起こったことではなく、終わりの日に起ころうとしていることを告げると約束しているからである。
ergo patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui uidens persequentibus ludaeis futuram domini passionem execratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula nec dei legi subdita et iugum Christi dura nesciens portare ceruice auctorem uitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis adfecit iniuria.
したがって、族長の意見は自ずと一致し、首尾一貫している。 彼は、迫害するユダヤ人たちによって将来起こる主の受難を見通して、長子たる民の非道な大胆さを呪っている。 その民は、不信仰で神の律法に従わず、キリストの軛をその頑なな首で担うことを知らず、命の創始者をただ殺害の罪によってだけでなく、不敬な侮辱の不義によっても傷つけたのである。
§9non efferueas inquit sicut aqua, ne in maiorem prorumpat amentiam et feruor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores, sed agant paenitentiam delictorum, quoniam durus populus ascendit cubile patris et torum polluit sanctum, hoc est carnem domini Iesu creatoris nostri patibulo adfigens crucis, in qua uelut in quodam cubili et patrio toro sancti eius salutari refectione requiescunt.
「水のように沸き立つな」と彼は言う。 それは、彼らがより大きな狂気へと突き進むことがなく、また怒りと狂気の熱情が罪人たちを正気に返らせないということがなく、むしろ彼らが自らの罪を悔い改めるためである。 なぜなら、頑なな民が父の寝床に上り、聖なる床を汚したからである。 すなわち、これは、私たちの創造主である主イエスの肉体を十字架の刑木に打ち付けたことであり、その十字架において、あたかも一種の寝床であり父の床であるかのように、主の聖なる者たちが救いの憩いによって休んでいるのである。
quis igitur abnuat de populo dictum, cum populo haec uniuersa conueniant? ipse enim dictus est primogenitus Istrahel, ipse durae esse ceruicis, de ipso dixit Moyses: uos autem populus dura ceruice estis.
それゆえ、これらすべてがその民に合致する以上、これがその民について言われたのだと誰が否定し得ようか。 なぜなら、彼自身がイスラエルの長子と呼ばれ、彼自身が頑なな首を持つ者と呼ばれたからであり、彼についてモーセは「しかし、あなたたちは頑なな首の民である」と言った。
et re uera quis tam durus et tam temerarius et contumeliosus quam populus Iudaeorum, qui dominum Iesum, per quem uiderant mortuos suscitatos, caecos inluminatos, flagellis uerberauerunt, clauis confixerunt, cum diuina eius opera negare non possent? quod scribis et pontificibus auctoribus et principe sacerdotum Caipha pariter saeuiente commissum euangelii series declarauit.
そして実際、主イエス(彼によって死者がよみがえらされ、盲人の目が開かれるのを彼らは見たのであるが)を、その神的な業を否定することができなかったにもかかわらず、鞭で打ち、釘で打ち付けたユダヤの民ほど、これほどまでに頑なで、無謀で、侮辱的な者が誰かいようか。 このことは、律法学者や祭司たちが首謀者であり、大祭司カイアファも同様に猛威を振るう中で犯されたのだと、福音書の記述が明らかにしている。
et ideo sanctus propheta refugit tanti sceleris participatum, ne per successionem generis auderent tanti patriarchae sibi adrogare consortium.
それゆえ、聖なる預言者は、これほど大きな罪の共有を避けた。 それは、世代の継承を通じて、これほど偉大な族長との連帯を彼らが厚かましくも自称することがないようにするためであった。
§10Contestatur iustus et abdicat posteritatem, quae patrium non seruaret adfectum, et quia praeuidit flagitium, perhorrescit consilii contagium.
¦15 正しい人は証言し、父としての愛を保とうとしない子孫を勘当する。 そして、彼はその悪行を予見したため、その謀略の感染を恐れおののく。
in consilium inquit eorum non ueniat animameaetin congregationem eorum non contendant uiscera mea, quoniam in ira sua occiderunt hominem et in cupiditate sua subneruauerunt taurum.
彼は言う、「彼らの謀略に私の魂が入ってはならない。 彼らの集まりに私の内臓が加わってはならない。 彼らは怒りのうちに人を殺し、我欲のうちに雄牛の腱を切ったからである。
quod dicit de filiis quidem dicit Symeon et Leui.
」彼が言うこのことは、確かに息子のシメオンとレビについて言っている。
sed eorum nomine tribus signat, quae appellatione simili uocabantur.
しかし、彼は彼らの名前によって、同様の名称で呼ばれる部族を指し示している。
quam interpretationem pulcherrimam deriuant Iudaei et arbitrantur quia propterea arguat filios Iacob, quia propter stuprum sororis Sicimitas isti duo prae ceteris fratribus ultum ire cupientes simulauerunt cum ipsis inire uelle se gratiam et ideo circumcidi eos oportere suaserunt, ut religione concordi pax inter eos et recipiendae adfinitatis societas firmaretur.
ユダヤ人たちは、この極めて美しい解釈を導き出し、ヤコブがその息子たちを非難するのは以下の理由からだと考えている。 すなわち、妹が辱められたことに対して、この二人が他の兄弟たちに先んじてシケム人たちに復讐することを望み、彼らと好意的な関係を結びたいと装って、宗教の一致によって彼らの間の平和と、結ばれるべき婚姻の同盟が確固たるものとなるように、彼らが割礼を受ける必要があると説得したからである。
sed circumcisos adorsi recentibus adhuc uulneribus et inualidis uiribus, quas dolor soluerat, fractos die superueniente tertio necauerunt.
しかし、割礼を受けた彼らを、傷がまだ新しく、痛みのために力が失われて弱り果てている時に襲い、三日目が到来した時に、疲れ切った彼らを殺害した。
ideo et fortasse isti duo ultores prae ceteris, quia scribarum et sacerdotum auctores sunt;
それゆえに、おそらくこの二人が他の誰よりも復讐者となったのは、彼らが律法学者と祭司たちの祖だからである。
nulli enim magis quam sapientes et sacerdotes debent castimoniam uindicare.
なぜなら、賢者や祭司ほど、純潔を擁護すべき者は他にはいないからである。
§11sed in hoc quoque errant Iudaei.
しかし、この点においてもユダヤ人たちは誤っている。
isti enim causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas ultores.
というのも、彼らは、あの若い年齢であったとはいえ、自分たちは傷つけられた敬虔さの擁護者であり、侵された住まいの復讐者であったと主張して、父に対して自らの苦痛の理由を提示していたからである。
quod utique sanctus <Iacob> condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, maxime cum ipse sic factum probauerit, ut <cum> Sicimam possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super omnes fratres tuos. quam accepi de manibus Amorraeorum in machaera mea et arcu.
聖なるヤコブがこれを非難できたはずがない。 なぜなら、彼らは自分たちの妹が、処女を失い、復讐の慰めも持たないまま、遊女のような立場で報いを受けずに放置されることを許さなかったからであり、特に彼自身が、シケムを所有した時に、死に際してそれを最愛の息子ヨセフに与え、彼に対して「私は、私の剣と弓をもってアモリ人の手から奪い取った、お前のすべての兄弟たちに勝る特別なシケムをお前に与える」と言って、その行為を承認したからである。
quod factum negari non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera.
この事実は否定できないが、私たちはシケムによって「肩」が、肩によって「行為」が意味されていると解釈することができる。
heredem ergo bonorum operum sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare non poterant.
したがって、彼は他の誰よりも、聖なるヨセフを善き行為の相続人として選んだのである。 その行為には、兄弟たちは及ぶことができなかった。