§52Unde et conualuit super omnes montes et desideria collium aeternorum.
因此,他(基督)超越一切山陵与永恒丘陵的渴望。
super omnes enim illos sublimis meriti uiros patriarchas et prophetas et apostolos, sed etiam ultra solem lunam archangelos tamquam caeli lumen emicuit, sicut ipse ait: non est discipulus super magistrum nec seruus super dominum.
因为他超越了所有那些具有崇高功勋的人——族长、先知和使徒,甚至超越太阳、月亮和大天使,如同天光般闪耀,正如他自己所说:“学生不能高过先生,仆人不能高过主人。
quis enim illorum fuit cui subiecta essent omnia, quibus ipse donauit quod erant? in quo benedicuntur omnes sancti eius, quia ipse est super capita omnium caput omnium — caput enim mulieris uir, caput uiri Christus — et super uertices omnium, quia ipse est supereminens uertex uniuersorum, sed iustorum est uertex altissimus, quos fratres uocat adquisitos per gratiam et quoddam regenerationis consortium.
”因为他们之中有谁是万物都服从于他的呢? 甚至连他们能存在,也都是他自己所赐予的。 在他的里面,他的所有圣徒都蒙祝福,因为他自己是在一切头之上的头——因为女人的头是男人,男人的头是基督——,且是在一切顶峰之上的,因为他是万物的卓越顶峰,但他是义人至高的顶峰,他称这些因着恩典和某种重生的契合而被获得的人为“兄弟”。
unde et fratribus Ioseph illos magis fratres intellegimus, de quibus dicit in psalmo: narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae cantabo tibi.
因此,比起约瑟的兄弟,我们更理解那些是他的兄弟的人为他的兄弟,关于他们,他在诗篇中说:“我要将你的名传给我的弟兄,在会中我要歌颂你。
§53Denique et Moyses completurus uitae istius cursum, cum benediceret tribum Ioseph, non illum utique iam defunctum Ioseph, sed Christum benedicebat, sicut habes scriptum de Ioseph: a benedictione domini terra eius, a finibus caeli et a rore et ab abyssis fontium deorsum et secundum horam factum solis cursus et a conuenientibus mensibus et a uertice montium ab initio et a uertice collium aeternorum et ad horam terrae plenitudinis et ab eo qui uisus est in rubo ueniat super caput Ioseph et super uerticem ipsius.
” 最后,摩西在即将结束今生路程、祝福约瑟支派时,他绝不是在祝福那已经去世的约瑟,而是在祝福基督,正如你所见关于约瑟的记载:“愿他的地蒙主赐福,得天上的美宝,得甘露,得地下泉源的深渊,得按太阳轨道之时所生的美果,得月亮所产的美物,得太古之山的顶峰,得永恒丘陵的顶峰,直至大地丰盈之时,并愿那在荆棘中显现者的祝福临到约瑟的头上,临到他那在弟兄中荣美之人的头顶。
honorificus inter fratres. primogenitus tauri decus eius, cornua unicornui.
他的荣美如牛的初子,他的角如独角兽的角。
in ipsis gentes uentilabit simul usque ad extremum terrae.
他要用这角将万民一同抵向地极。
ipsae myriades Ephraem et ipsae chiliades Manasses.
这就是以法莲的万万,和玛纳西的千千。
§54benedictio eadem est, quae omnem habet caelestium et terrestrium plenitudinem et specialem Christi gratiam, qui uisus in rubo dixit ad ipsum Moysen: solue calciamentum pedum tuorum, qui est super omnes deus, quia ipse caput corporis, ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens, quoniam in ipso conplacuit omnem plenitudinem inhabitare.
” 这祝福是相同的,它包罗了天人一切的丰盛,和基督特有的恩典,那在荆棘中显现的,对摩西自己说:“脱下你脚上的鞋”的那一位,就是超越万有之上的上帝,因为他自己是身体——教会——的头,他是元始,是从死里首先复生的,使他可以在凡事上居首位,因为父喜欢一切的丰盛在他里面居住。
et ideo soli benedictionis huius praerogatiua defertur a summitate caeli usque ad extremum terrae.
因此,唯独这祝福的特权被赋予了他,从天之极到地之极。
ipse est enim ante omnes, in quo constant omnia, qui etiam per sanguinem crucis suae pacificauit omnia siue quae in terris siue quae in caelo sunt.
因为他在万有之先,万有也靠他而立,他甚至借着他在十字架上所流的血,使地上或天上的万有都和平了。
cuius typum praeferens pulcre benedicitur sanctus Ioseph, ut honorificetur inter fratres.
圣约瑟由于显出了他的预表,便美妙地蒙受祝福,好使他在弟兄中得荣耀。
§55Primogenitus tauri decus eius habens cornua unicornui, in quibus gentes uentilabit.
“他的荣美如牛的初子,有着独角兽的角,他要用这角抵万民。
et bonus taurus quasi hostia pro delictis et totius mundi uictima, ut pacificaret omnia.
”而那良善的公牛就像是赎罪的祭物和全世界的牺牲,好使万有都归于和平。
cuius decus sanctum; omne enim sanctum primogenitum, sicut alibi demonstrauimus, unde Leui non aetatis ordine, sed sacrae successionis praerogatiua primogenitus meruit nuncupar.
他的荣美是圣洁的;因为正如我们在别处所证明的,凡圣洁的都是长子,因此利未不是按着年龄的顺序,而是凭着圣职继承的特权而配称为长子。
et uere sanctum decus eius, de quo scriptum est resurgente: speciosus forma prae filiis hominum, quia ipse est primogenitus ex mortuis, habens cornua unicornui.
而他的荣美确实是圣洁的,关于他复活时写着:“他比世人更美”,因为他自己是从死里首先复生的,有着独角兽的角。
sed cum dixerit cornua, quomodo unicornui posuerit requirendum, cum ipsum unicornuum inter generationes ferarum, ut periti aiunt, non inueniatur.
但是,既然他说了“角(复数)”,又如何能写为“独角兽(单数)”的,这需要探讨,因为正如博学之人所说,在野兽的各世代中并找不到独角兽本身。
et ideo uerbum unicum magis aestimare debemus, quia substantiuum uerbum dei unum est.
因此我们更应该重视“唯一的御言(uerbum unicum)”,因为上帝那具有实体性的御言是唯一的。
non multa uerba.
而不是许多言语。
unde et Anna ait: dominus iudicat finis terrae, et dabit uirtutem regi et exaltabit cornum christi sui, et Esaias ait: uinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, quoniam in dei filio unigenito floret ecclesia tenens unicum dei uerbum, in quo est uirtutis atque sapientiae plenitudo, cuius ubertate seges fidei pullulauit.
因此安娜也说:“主必审判地极,将力量赐予君王,高举他受膏者的角”,以赛亚也说:“我所亲爱的有葡萄园在肥美的角(山冈)上”,因为在上帝的独生子里,教会繁荣兴旺,保有着上帝唯一的御言,在其中有力量与智慧的丰盛,因着这御言的丰饶,信仰的庄稼才得以发芽。
quod uerbum sequuntur sancti.
圣徒们跟随着这一御言。