§56Decem milia inquit Ephraem et milia Manasse, id est: et Iudaeorum et gentium dominetur et ex utroque populo adquirat sibi ecclesiae plenitudinem.
[圣经]说:“以法莲是万万,玛纳西是千千。 ”也就是说:愿他既统治犹太人也统治异邦人,并从这两个民族中为自己获得教会的充盈。
ideoque dextram suam super Ephraem posuit sanctus Iacob, eo quod legis dicentem illam in Canticis canticorum: fraternus meus candidus et rubeus, electus de decem milibus.
因此,圣雅各把右手放在以法莲头上,因为你在《雅歌》中读到她(教会)说:“我的爱人又白又红,是从万人(万万)中挑选出来的。
denique etiam iuuenculae Dauid Mariae auctorem, ex cuius successione Christus est natus per uirginis partum, in decem milibus praedicabant, Saul autem in milibus, cum reuerentiae gratia circa regem magis praeponderare debuissent.
”最后,年轻的女子们也在万万中歌颂大卫,即玛利亚的始祖(基督正是借着童贞女的产育,从他的后裔中诞生的),而对扫罗则在千千中歌颂,尽管由于对君王的敬意,她们本应该更看重扫罗。
qui ergo cornum Christi exaltauerit confessus eius gloriam ipse quoque accipit cornua.
因此,凡是借着承认基督的荣耀而高举其角的人,他自己也得到了角。
unde etiam sancti unicornui dicti sunt in psalmi uersiculo: et dilectus tamquam filius unicornuorum.
因此,圣徒们在诗篇的一节中也被称为“独角兽(的子孙)”:“那蒙爱者如独角兽之子。
etenim sicut animal huiusmodi, cum ei oriuntur cornua, processum plenioris significat aetatis, ita cum e capite quodam nostrae animae cornua pullulare coeperint, processum uidentur perfectioris significare uirtutis et tamdiu crescunt, quamdiu conpleantur.
”因为正如这类动物在长出角时,意味着更充盈的年龄的进展,同样,当我们灵魂的某个头部开始萌发角时,它们似乎意味着更完美的德行的进展,并且它们会一直增长,直到圆满。
hoc cornu dominus Iesus comminuit gentes, ut superstitionem obtereret, salutem redderet, sicut ipse ait: percutiam et sanabo.
主耶稣用这只角击碎了异邦人,为的是铲除迷信,恢复救恩,正如他自己所说:“我击打,我也医治。
ideoque tamquam imitator tauri huius propheta dicit: in te inimicos nostros uentilabimus, id est altitudinem omnem eleuantem se aduersus dei scientiam destruentes.
”因此,作为这头公牛(基督)的效法者,先知说:“在你的里面,我们将抵挡我们的敌人。 ”也就是说,摧毁一切自高、反对上帝知识的事物。
et ideo iuxta legem munda animalia cornua habent; lex enim spiritalis est.
因此,根据律法,洁净的动物都长有角;因为律法是属灵的。
qui enim possunt saeculi huius inlecebras uerbo dei et uirtutis obseruantia propulsare cornibus uelut quibusdam capitis sui armis uidentur esse muniti.
因为那些能够用上帝的话语和对德行的遵守来击退今世诱惑的人,似乎是用他们头部的武器——即角——武装起来的。
meritoque et tuba cornea dicitur uirtus sermonis mirabilis, quae bonos milites Christi accendit ad proelium, ut de hoste diabolo manubias reportemus.
此外,那令人惊叹的御言的力量,被当之无愧地称为“角笛”,它鼓舞基督的精兵投入战斗,好使我们从仇敌恶魔那里夺回战利品。
in acie igitur sumus et plurimos ex nobis uidemus in aduersariis castris esse captiuos.
因此,我们正处于战线之中,并且看到我们中的许多人在敌人的营地中成为俘虏。
ii nobis iugo grauissimo seruitutis exuendi sunt.
他们必须被我们从最沉重的奴役之轭中解救出来。
§57Plurimos lupos habet diabolus, quos ad Christi oues dirigit.
恶魔有许多狼,他把它们引向基督的羊群。
et ideo intellegibilis Ioseph, ut oues seruaret suas, ipsum inimicum uenientem ad diripiendas oues rapuit lupum Paulum faciens ex persecutore doctorem.
因此,那属灵的约瑟(基督)为了保护自己的羊,夺走了那前来劫掠羊群的仇敌本身,将狼一般的保罗从迫害者变成了教师。
de quo dicit Iacob, sicut scriptum est: Beniamin lupus rapax, mane edet adhuc et ad uesperum diuidet escam principibus.
关于他,雅各说,正如经上所记:“便雅悯是撕掠的狼,早晨仍要吃,至暮要将食物分给首领。
lupus erat, cum dispergeret et deuoraret oues ecclesiae: sed qui lupus uenerat pastor est factus.
”当他驱散并吞食教会的羊群时,他曾是一只狼;但那作为狼而来的,却成了牧人。
lupus erat cum Saulus esset, quando intrabat in domos et uiros ac mulieres trahebat in carcerem.
当他是扫罗时,他是一只狼,那时他闯入民宅,把男人和女人拉去监禁。
lupus erat, quando spirans minas et homicidia in discipulos domini petebat epistulas a principibus sacerdotum, ut inuaderet seruulos Christi.
当他向主的门徒口吐威吓凶杀的话,向大祭司求文书,企图侵袭基督的仆人们时,他是一只狼。
quem tamquam lupum nocturnis tenebris oberrantem offusa Iesus luce caecauit.
耶稣用倾洒的光芒使这只在夜色黑暗中徘徊的恶狼失明。
ideo Rachel cum pareret Beniamin, uocauit nomen eius filius doloris mei futurum prophetans ex ea tribu Paulum, qui adficeret filios ecclesiae persecutionis suae tempore et graui matrem dolore uexaret.
因此,拉结在生便雅悯时,给他起名叫“我的痛苦之子”,预言了从这个支派中将出保罗,他将在自己迫害的时期折磨教会的儿女,使母亲(教会)遭受沉重的痛苦。
sed tamen idem postea principibus escam posteriore diuisit tempore euangelizans gentibus dei uerbum et plurimos ad fidem prouocans, qui eo disputante sicut legatus Pauli proconsulis et Publius princeps domini gratiam receperunt.
然而,这同一个人后来在之后的时期把食物分给了首领,向异邦人传扬上帝的御言,并激励了许多人皈依信仰。 当他辩论时,正如保禄总督的使节以及首领部百流那样,他们都接受了主的恩典。
§58pulchre autem etiam Moyses, cum benediceret Beniamin tribum, dixit: dilectus a domino habitabit fidens, et deus obumbrabit super eum omnibus diebus, et inter umeros requiescet dilectus a domino.
此外,摩西在祝福便雅悯支派时,也美妙地说道:“耶和华所亲爱的,必专靠他安然居住;上帝必终日遮蔽他,耶和华所亲爱的必在他两肩之中歇息。
qui etiam uas electionis est factus; neque enim aliter nisi domini est miseratione et amore conuersus.
”他也成了“特选的器皿”;因为若非借着主的怜悯与爱,他绝不会皈依。
unde et ipse nihil merito tribuens suo, sed totum deferens Christo ait: ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus uoeari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei.
因此,他自己也不把任何功劳归于自己,而是把一切都呈献给基督,说:“我原是使徒中最小的,不配称为使徒,因为我迫害过上帝的教会。
gratia autem dei sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit.
然而我今日成了何等人,那是蒙上帝的恩,并且他所赐我的恩不是贫乏的(没有徒然)。
habitauit fidens in domo, quam ante uastabat, habitauit in tabernaculis Christi, qui ante sicut lupus errabat m siluis, et deus obumbrauit super eum, quando uisus est ei Christus.
”他安然居住在他以前所蹂躏的殿宇中;他居住在基督的帐幕里,而他以前曾像狼一样在森林中游荡;当基督显现在他面前时,上帝遮蔽了他。
qui licet apertis oculis nihil uideret, tamen Christum uidebat.
他虽然睁开眼睛却什么也看不见,但他却看见了基督。
et merito uidebat praesentem, quem etiam audiebat loquentem.
而他理所当然地看见了那临在的、甚至听见其说话的基督。
non caecitatis est obumbratio ista, sed gratiae.
这遮蔽不是瞎眼的遮蔽,而是恩典的遮蔽。
denique Mariae dicitur: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi.
最后,[天使]对玛利亚说:“圣灵要临到你身上,至高者的能力要遮蔽你。
§59et inter umeros requiescet, hoc est inter bonos actus et opera pretiosa.
” “且要在两肩之中歇息”,这也就是说,在善行与宝贵的功绩之中歇息。
nam et supra habes quod Isachar supposuit umerum suum ad laborandum et factus est uir agricola.
因为在上面你也看到,以萨迦屈肩负重劳动,成了一个农夫。
quem Paulus imitatus posuit fidei nouella plantaria ideoque quasi bonus agricola dixit: ego plantaui, Apollo rigauit.
保罗效法他,栽种了信仰的新苗,因此,他像一个好农夫一样说:“我栽种了,亚波罗浇灌了。 ”