§49ad eum pater: ad me reuertere, euocans eum ad caelum de terris quem propter nostram salutem miserat.
父对他说:“回到我这里来吧”,这把那因我们的得救而被派遣者,从地上召回天上。
itaque resuscitans filium suum unigenitum euacuauit consilium maledicentium — unde et Esaias dicit: uanum consilium spiritus uestri — et conuicia, quae quasi iaculantes sagittas dirigebant, soluit omnia.
因此,通过使他的独生子复活,他使那些口出恶言者的阴谋落空——正如以赛亚所说:“你们心灵的虚妄阴谋” ——并且解除了他们如同射箭般射出的一切侮辱。
contriuit eorum potentiam, qui in suis uirtutibus et non in deo confidentes erant.
他粉碎了那些信赖自己的力量而不信赖上帝之人的权势。
inde inquit praeualuit Istrahel a deo patris tui. et adiuuit te deus meus.
因此他说:“以色列因你父亲的上帝而得胜,我的上帝帮助了你。
quis est qui confortauit Istrahel et adiuuit filium nisi solus deus pater, qui dixit: Iacob puer meus, suscipiam eum: Istrahel electus meus, suscipiat eum anima mea?
”除了独一的父上帝,谁是那强健以色列并帮助那儿子的呢? 父曾说:“我的仆人雅各,我要接纳他;我所拣选的以色列,我的心必接纳他。
§50et benedixit eum benedictione caeli desuper et benedictione terrae habentis omnia; omnia enim subiecit ei, caelestia sicut benedictionem caeli et terrena sicut benedictionem terrae, ut et hominibus et angelis dominaretur.
” 他又“以天上至高的福,和包罗万有之地的福赐福给他”;因为他使万物都服从于他,天上的事物如天上的福,地上的事物如地上的福,好使他能同时统治人类与天使。
§51itaque in illo uelut contemptibili corpore praeualuisti inquit propter benedictionem uberum et uuluae, benedictiones patris tui et matris.
因此他说,“在那仿佛可鄙的身体中,你因着乳房和子宫的福,你父亲和母亲的福而得胜。
ubera uel duo testamenta dixit, quorum altero adnuntiatus est, altero demonstratus — et bene ubera, quoniam uelut quodam nos spiritali lacte nutritos educauit et optulit deo filius — uel Mariae dicit ubera, quae uere benedicta erant, quibus sancta uirgo populo domini potum lactis inmulsit.
”他所说的乳房,是指两个约,在其中一约中他被预告,在另一约中他被显明——而且确实是“乳房”,因为御子抚育了我们,用某种属灵的奶水滋养我们,并将我们献给上帝——或者他指的是马利亚的乳房,那是真正蒙福的,圣洁的处女用它向主宰的子民挤出了奶水的饮料。
unde et illa in euangelio mulier ait: beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae suxisti! quod autem ait: uuluae benedictionem patris tui et matris, si uuluam solam Mariae uelimus intellegere, cur utramque benedictionem coniunxerit latebit causa — potuit enim dicere de sola uulua matris —, sed pulchrius arbitror, ut secundum spiritale mysterium intellegamus utramque generationem domini Iesu et secundum diuinitatem et secundum carnem, quia ante saecula est generatus ex patre.
因此福音书中的那个妇人也说:“怀你胎的和乳养你的有福了! ” 至于他说:“你父亲和母亲子宫的福”,如果我们只想理解为仅指马利亚的子宫,那么他为何将这两种祝福结合在一起的原因就会被隐藏——因为他本可以只说母亲的子宫——,但我认为更美好的是,根据属灵的奥秘,去理解主耶稣的两重诞生,既根据神性,也根据肉身,因为在万世以前,他就由父所生。
unde et pater ait: eructuauit cor meum uerbum bonum, eo quod ex illa intima et inconprehensibili patris processit substantia et in ipso est semper.
因此父也说:“我的心涌出美辞”,因为他从父那最深奥且不可思议的本质中发出,并且永远在其中。
unde et euangelista dicit: deum nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit.
因此福音书作者也说:“从来没有人看见上帝,只有在父怀里的独生子,将他表明出来。
sicut ergo sinus patris spiritalis intellegitur intimum quoddam paternae caritatis naturaeque secretum, in quo semper est filius, ita etiam patris uulua est spiritalis interioris arcani, de quo tamquam ex genitali aluo processit filius.
”因此,正如父的胸怀被属灵地理解为父之慈爱与本性的某种最深秘处(御子永远在其中),同样,父的子宫也是属灵的、更内在之奥秘的子宫,御子仿佛从生育的子宫中从那里发出。
denique diuerse nunc uuluam legimus patris, nunc cor eius, quo uerbum eructuauit, nunc 08 eius, ex quo iustitia processit, ex quo prodiuit sapientia, sicut ipsa ait: ex ore altissimi prodiui.
最后,我们现在不同地读到,有时是父的“子宫”,有时是他的“心”(他借此涌出言辞),有时是他的“口”(公义从其中发出,智慧从其中产生,正如智慧本身所说:“我从至高者的口中发出”)。
ita cum unum non definitur et unum omnia sonant, spiritale magis mysterium generationis paternae quam membrum aliquod corporale significat.
如此,当一个具体的器官没有被限定,且这一切都发出同一个声音时,它所预表的是父之诞生的属灵奥秘,而非任何肉体的器官。
sed sicut illam ex patre generationem intellegimus, ita etiam ad consummationem fidei generationem Mariae intellegamus, quando benedicitur uulua matris, illa utique Mariae uirginalis, quae nobis edidit dominum Iesum.
但正如我们理解那来自父的诞生一样,为了信仰的圆满,我们也理解来自马利亚的诞生,当母亲的子宫蒙福时,那无疑是马利亚那为我们产下主耶稣的童贞子宫。
de qua pater dicit per Hieremiam prophetam: priusquam te formarem in utero, noui te et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te.
对于这子宫,父通过先知耶利米说:“我未将你造在腹中之前,我已晓得你;你未出母胎之前,我已分别你为圣。
geminam igitur propheta m Christo substantiam declarauit, diuinitatis et carnis, alteram ex patre, alteram ex uirgine, ita tamen ut non exsors suae diuinitatis esset, cum ex uirgine nasceretur et esset in corpore.
”因此,先知在基督里表明了双重的本质,即神性与肉身,一来自父,一来自处女,然而,即使他生于处女并处于身体中,也并非不分享其神性。