Humanitext Reader

安波罗修 · 论族长 §37-42

亚设与纳夫他里的祝福与基督的丰盛

第 9 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

安波罗修象征性地解释了雅各和摩西对亚设和纳夫他里的祝福,将基督比作真正的财富、生命的粮,以及使信徒结果子的属灵葡萄树。

§37agnoscimus itaque qui requieuerit sicut leo, < cum) confregerit bracchia potentium, quia a principio diuisiones temptantium uidit.
因此我们认出是谁像狮子一样安息,当他击碎强权者的手臂时,因为他从一开始就看到了试探者的分裂。
ibi igitur hiatus est terrae, qui absorbeat calumniantes, ubi temptatio perfidorum est.
因此,在那里有大地的裂口,将吞噬那些诽谤者,即在不信者的试探所在之处。
§38Aser, pinguis eius panis, et ipse dabit escam principibus.
“亚设,他的食物是丰盛的,他要将美味赐给君王。
Aser interpretatione Latina significat diuitias.
”亚设在拉丁语的解释中意为“财富”。
quis igitur diues nisi ubi altitudo diuitiarum est sapientiae et scientiae dei? quis diues nisi dominus Iesus, qui abundat semper et numquam deficit? pauper uenit in hunc mundum et omnibus abundauit, repleuit uniuersos.
那么,除了在上帝的智慧和知识之财富的深处,谁是富足的呢? 除了主耶稣,谁是富足的呢? 他始终丰盛,永不缺乏。 他贫穷地来到这个世界,却在一切事上丰盛,充满了万有。
quantus est in diuitiis, qui paupertate sua omnes diuites fecit! sed pauper propter nos, diues cum patre.
他在财富中是多么伟大,他以自己的贫穷使众人富足! 然而,他为我们的缘故成为贫穷,与父同在时却是富足的。
pauper ille, ut nos ab inopia uindicaret, sicut apostolus docet dicens: quia propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut illius inopia inopia uos ditaremini.
他是那贫穷者,为要救我们脱离匮乏,正如使徒教导说:“因为他为你们的缘故成了贫穷,他本是富足的,好使你们因他的匮乏成为富足。
cuius inopia ditat, sanat fimbria, famis satiat, mors uiuificat, resuscitat sepultura.
”他的匮乏使人富足,他的衣裳繸子医治人,他满足饥饿,他的死赐予生命,他的葬埋使人复活。
hic ergo est diues thensaurus, cuius pinguis panis.
因此,这就是那富足的宝库,其食物是丰盛的。
et bene pinguis, quem qui manducauerit esurire non poterit.
且确实是丰盛的,吃这食物的人将不再饥饿。
hunc panem dedit apostolis, ut diuiderent populo credentium, et hodieque dat nobis eum, quem ipse sacerdos cotidie consecrat suis uerbis.
他将这饼赐给使徒,好分给信徒的子民,今天他也将这饼赐给我们,这饼由祭司每天用他自己的话语圣化。
§39hic ergo panis factus est esca sanctorum.
因此,这饼成了圣徒的食物。
possumus et ipsum dominum accipere, qui suam carnem nobis dedit, sicut ipse ait: ego sum panis uitae.
我们也可以接受主自己,他将自己的肉赐给我们,正如他自己说:“我是生命的粮。
patres uestri manducauerunt mannam in deserto et mortui sunt, hic est autem panis, qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur.
你们的祖宗在旷野吃过曼那,还是死了。 这是从天上降下来的粮,叫人吃了就不死。
et ne quis putaret quia de hac morte dicit, quae per animae et corporis secessionem uenit, et iure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi.
”并且,免得有人以为他是在说那因灵魂与肉体分离而带来的死亡,且由于知道圣使徒们因这种死亡而去世而理所当然地产生怀疑,他便补充道:“我是从天上降下来生命的粮。
si quis manducauerit ex hoc, uiuet in aeternum, hoc est: non de temporali uita dixi supra nec de morte istius uitae, qua etiamsi quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, uiuet in aeternum.
人若吃这粮,就必永远活着。 ”这就是说:“我上面说的不是暂时的生命,也不是关于这生命的死亡。 借着这死亡,即使有人死了,然而他若领受我的饼,就必永远活着。
ille enim accipit qui se ipsum probat; qui autem accipit non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est.
” 因为那省察自己的人便领受;领受的人必不因罪人的死而死,因为这粮是罪的赦免。
§40Moyses quoque pulcherrime prophetauit in benedictionibus suis dicens: benedictus a filiis Aser, et erit acceptus a fratribus suis et intinguet in oleo pedem suum.
摩西也在他的祝福中极美地预言说:“愿亚设蒙福于子孙,得他弟兄的喜悦,把脚蘸在油中。
ferrum et aeramentum erit calciamentum eius, et sicut dies tui sunt, sic erunt uirtutes tuae.
你的鞋是铁的、铜的。 你的日子如何,你的力量也必如何。
non est quisquam sicut est deus tuus in caelo, adiutor tuus et magnus et decens firmamenti et protegens deus initii et per uires bracchiorum potentium.
没有谁像你的上帝在天之上,作你的帮助者,在大空中显为大且配得,他是起初保护的上帝,并借着强权者手臂的力量。
et eiciet a facie tua inimicum dicens: pereat.
他要从你面前撵出仇敌,说:‘毁灭吧。
et inhabitabit Istrahel fidens solus super terram Iacob in frumento et uino, et caelum tibi cum nebula roris erit.
’以色列要独居,安然居住在雅各之地,在五谷新酒之中,你的天也必有露水之雾。
§41Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine decorem.
” “纳夫他里是被释放的葡萄树,在发芽中展现华美。
sarmentum uitis aliud amputatur, quod uidetur inutile, ne cassa uitis sarmentorum exultatione luxuriet, aliud paulisper reciditur ac remittitur, ut fructum adferat, cuius decus in generatione porrigitur, quia dum ad superna se subrigit, uitem amplectitur et ad uerticem ascendens iugi quaedam colla uitium pretiosi palmitis uestit monili.
”葡萄树的有些枝子被剪去,因为看似无用,免得葡萄树因枝子的虚浮茂盛而流于荒废;另一些枝子则被稍加修剪并释放,好结出果子,其华美在生长中展现,因为当它向高处伸展时,它拥抱着葡萄树,并攀上顶端,用珍贵枝子的项链装点着葡萄树的脖颈。
est et ille decus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat.
它在生长中也是一种华美,因为由于饱满的枝子,它溢出许多果实。
§42decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem uiti significat spiritali, cuius nos sarmentum sumus et fructum adferre possumus, si maneamus in uite: sin autem, praecidimur.
这虽华美,但那指明紧紧连于属灵葡萄树之枝子的含义却要美丽得多,我们就是这树枝,如果我们常在葡萄树上,就能结出果子;否则,我们就会被剪除。

词汇与语法注释

  1. §37qui requieuerit — 由 qui 引导的从句带有虚拟式完成时 requieuerit,构成间接疑问句,作为主句动词 agnoscimus(我们认出)的直接宾语。虽然它也可以被解释为省略先行词的关系从句(“那安息的人”),但将其视为强调特定身份的间接疑问句更为合适。
  2. §38famis — famis 或是单数主格 fames(饥饿)的异体字,或是复数宾格 fames(饥饿的人们)的异体字。鉴于并列从句的交替结构(cuius inopia ditat,sanat fimbria,mors uiuificat,resuscitat sepultura),它在此处要么作为主语(“饥饿得以饱足”),要么作为直接宾语(“饱足了饥饿的人们”)。
  3. §39et ne quis putaret... et iure dubitet — 在由 ne 引导、隶属于 addidit(他补充道)的否定目的从句中,未完成过去时虚拟式 putaret 和现在时虚拟式 dubitet 被 et 连接。这种时制的混合表明了视角的转换,即在过去的设想(putaret)与一般的潜在怀疑(dubitet)之间。
  4. §41uitis remissa — 创世记49章21节中对纳夫他里的祝福(希伯来语为“被释放的母鹿”),在希腊语七十士译本(LXX)中被翻译为“伸展的葡萄树”(στέλεχος ἀνειμένον),拉丁语翻译 uitis remissa(被释放/伸展的葡萄树)便源于此。
  5. §41generatione — 此处的 generatio 不仅意为“世代”,亦指“生长”或“繁衍”,指的是葡萄枝伸展并使果实倍增的过程。

引用这一段

安波罗修, 论族长 §37-42. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa019.humanitext-lat1:37-42

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。