§33unde nos cum bene in uia currimus, caueamus necubi serpens lateat in semita et subruat uestigium equi, hoc est corporis nostri et deiciat subito equitem dormientem.
因此,当我们行在道上顺利奔跑时,要提防蛇潜藏在路旁某处,颠覆马(即我们的肉体)的足迹,并突然摔下昏睡的骑手。
nam si uigilemus, cauere debemus aliquatenus et morsus declinare serpentis.
因为如果我们保持警醒,在某种程度上我们也应当防备并避开蛇的咬伤。
non ergo nos opprimat somnus neglegentiae, somnus saeculi, non opprimat somnus diuitiarum, ne et de nobis dicatur: obdormierunt somnum suum, et nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum.
因此,不要让疏忽之眠、世俗之眠压倒我们,不要让财富之眠压倒我们,免得论及我们时也说:“他们沉沉睡去,一切富有之人都一无所获。
sed sunt et equites dormientes, de quibus scriptum est: dormitauerunt qui ascenderunt equos.
”但也有些骑手是昏睡的,关于他们有记载说:“骑马的人都打盹了。
si auaritia pectus tuum uulneret, si libido inflammet, dormis eques, et ideo corpus tuum, hoc est equum tuum non potes refrenare.
”如果贪婪伤害你的胸怀,如果情欲燃烧你,那么你这个骑手就在沉睡,因而你无法勒住你的身体,即你的马。
uigila ergo, ut etiamsi deiectus fueris, hoc est mortuus fueris, non obdormias.
所以要警醒,以便即使你被摔下(即你已经死去),你也不至沉睡。
qui enim obdormiunt somnum suum nihil inueniunt; tu autem expecta salutem a domino, uenturam respice, ut gratiam resurrectionis inuenias.
因为那些沉沉睡去的人一无所获;而你则要仰望主所赐的救恩,注视那将要来临的,以便寻得复活的恩典。
dormiebat Iudas: denique uerba Christi non audiebat.
犹大在沉睡:因而他没有听见基督的话。
dormiebat ludas et quidem somnum diuitiarum, qui mercedem de proditione quaerebat.
犹大在沉睡,而且确实是沉睡于财富之眠中,因为他在寻求出卖的赏赐。
uidit eum dormientem diabolus et oppressum auaritiae somno graui: misit se in cor eius, uulnerauit equum, deiecit equitem, quem separauit a Christo.
魔鬼见他沉睡,并被贪婪的沉睡所压倒:便进入他的心,伤害了马,摔下了骑手,使他与基督分离。
§34hanc trib um benedixit Moyses dicens: Dan catulus leonis et effugiet ex Basan, hoc est ex confusione.
摩西祝福了这个支派,说:“但为幼狮,他必从巴珊(即从混乱中)逃脱。
unde secundum Graecum magis intellegere debemus, ex quo Latinus transtulit, quod Dan ipse factus sit serpens in uia sedens.
”因此,我们应当更多根据拉丁语翻译所源自的希腊语来理解:但自己成了坐在路旁的蛇。
Dan iudicium interpretatur, et ideo graue periculum iudicii tribus ista subiit, cui serpens inlapsus antichristus est, qui currentem suis sauciaret uenenis.
但被解释为“审判”,因此该支派经历了审判的严重危险,那溜进来的蛇就是敌基督,他用自己的毒素伤害奔跑者。
sed tamen ipsa tribus liberabitur a confusione, cum fuerit confessa equitem resurgentem, qui ait: qui me confusus fuerit coram hominibus, confundam et ego eum coram patre meo, qui caelis est.
然而,当该支派承认那复活的骑手时,它本身也将从混乱中被释放。 那骑手说:“凡在人面前因我而感到羞耻的,我也要在我在天之父面前使他感到羞耻。
qui autem me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in caelis est.
凡在人面前承认我的,我也要在我在天之父面前承认他。
§35Gad, temptatio temptabit eum, et ipse temptabit eos secus pedes.
” “迦得,袭击将袭击他,他自己也将紧随其后袭击他们。
temptatio est congregatio et astutia scribarum et sacerdotum, qui dominum Iesum de tributo Caesaris et de Iohannis baptismate, ut docuit scriptura, temptabant, quibus dominus Iesus in sua iustitia temptamentum retorsit.
”袭击是指文士和祭司们的聚集与诡诈,正如经书所教导的,他们用凯撒的税金和约翰的洗礼来试探主耶稣,而主耶稣以其正义将试探反弹给他们。
secus pedes, hoc est continuo sine ulla deliberatione referens, quo temptantes magis ipse concluderet.
“紧随其后”,也就是说,毫不犹豫地立刻予以回敬,以此他自己更能将试探者逼入穷途。
dicentibus enim: in qua potestate haec facis? non ad quaesita respondit, sed etiam ipse proposuit dicens: interrogabo uos et ego unum uerbum.
因为当他们说:“你仗着什么权柄做这些事?
quod si dixeritis mihi, et ego uobis dicam in qua potestate haec facio.
”他没有回答所问的问题,反而自己提出一个问题说:“我也要问你们一句话,你们若告诉我,我就告诉你们我仗着什么权柄做这些事。
iterum dicentibus: licet tributum dare Caesari an non? ait: quid me temptatis, hypocritae? ostendite mihi nomisma census.
”当他们再次说:“纳税给凯撒可以不可以? ”他说:“假冒为善的人哪,为什么试探我? 拿一个上税的钱给我看。
et offerentes iterum interrogauit: cuius est imago et superscriptio? dicunt ei: Caesaris.
”他们拿给他,他又问:“这像和这号是谁的? ”他们说:“是凯撒的。
ibi igitur eos ligauit ipsorum sermonibus, ipsorum obligatione constrinxit — tunc ait illis: reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo —, ut contra uerba sua uenire non possent.
”于是,他在那里用他们自己的话系住了他们,用他们自己的义务约束了他们——那时他因对他们说:“把凯撒的物归给凯撒,把上帝的物归给上帝”——使他们无法违背自己的话。
denique mirati abierunt ab eo.
最后,他们惊奇地离开他走了。
sed non est mirum, si secus pedes » respondebat, qui ante pedes uidebat.
但是,那能看见脚前之事的人,做出了“紧随其后”的回答,这并不足为奇。
§36exposuit euidenter Moyses hanc prophetiam Iacob sancti esse de Christo; sic enim ait:. benedictus qui ampliauit Gad.
摩西显然阐明了圣雅各的这一预言是关于基督的;因为他这样说: “那扩张迦得的当受赞美。
sicut leo requieuit confringens bracchia et principes.
他如狮子蹲卧,撕裂臂膀与首领。
et uidit ab initio suo quia ibi diuisa est terra principum collectorum simul cum principibus populorum; iustitiam dominus fecit et iudicium Istrahel.
他自始便看出,那里有聚集的首领与众民之首领一同分得的地业;主行了公义,并在以色列中施行了审判。 ”