§21ideo, donec ille ueniat, non deficiet dux ex Iuda. ut usque ad eius ortum regalis successionis fides incorrupta seruetur.
因此,直到那人来到,领袖必不离开犹大,以便直到他的诞生,王室继承的诚实得以完好无损地保存。
postea enim. ut docuimus tractatu habito in euangelium, per Herodem adulterata successio praerogatiuam dignitatis amisit.
因为正如我们在关于福音书的讲论中所教导的,后来通过希律而遭到败坏的继承失去了其尊贵特权。
etenim quia uerum regem negarunt, falsos habere coeperunt.
事实上,因为他们拒绝了真正的君王,便开始拥有虚假的君王。
ergo hoc dicit patriarcha: seruabitur in iudicibus uel regibus Iudaeorum intemeratae successionis hereditas ducta per reges, donec ueniat cui repositum est, ut ecclesiam dei congreget ex conuentu nationum omnium et gentilium deuotione populorum, hoc est ipsum manet, ipsi debitum reseruatur, ipsi tantae gratiae praerogatiua defertur.
因此,族长这样说:通过君王传递的无瑕继承的遗产,必在犹太人的审判者或君王中保存,直到那为其留存的人来到,以便他能从万国的集会和外邦人民的虔诚中召集神的教会;也就是说,这(继承)等待着他,作为他所应得的而保留,如此伟大恩典的特权也呈献给他。
§22Et ipse est expectatio gentium.
并且他就是万民的仰望。
plus dixit quam si dixisset: ipsum expectant gentes, quod omnis spes ecclesiae in ipso recumbat.
他说得比说“万民仰望他”还要多,因为教会的一切希望都寄托在他身上。
ideo dicitur Moysi: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae crederetur, qui dux plebis eligebatur.
因此对摩西说:“脱下你脚上的鞋,”免得他自己——那被选为民众领袖的人——被认为是教会的新郎。
ideo soluit calciamentum suum Iesus Naue, ut uenturo tanti muneris gratiam et ipse seruaret.
因此嫩的儿子约书亚也脱下了他的鞋,以便他自己也为那将要来到的一位保留如此伟大恩赐的恩典。
ideo dicit Iohannes: post me uenit uir, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius, ideo dicit: qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet, hoc est: ipse est solus uir ecclesiae, hic est expectatio gentium, huic deferentes copulam gratiae nuptialis calciamentum suum soluerunt prophetae.
因此约翰说:“在我以后来的一位,我给鞋带解开也是不配的”;因此他说:“娶新妇的就是新郎;新郎的朋友站着,听见他的声音就甚喜乐”;也就是说:唯独他是教会的丈夫,这位就是万民的仰望,先知们向他呈献婚礼恩典的结合,脱下了自己的鞋。
hic sponsus est, ego sponsi amicus: gaudeo, quia uenit, quia uocem audio nuptialem, quia iam non dura peccatorum supplicia, dura legis tormenta, sed remissionem criminum, uocem laetitiae, sonum iucunditatis, exultationem festi nuptialis audimus.
这位是新郎,我是新郎的朋友:我喜乐,因为他来了,因为我听见了婚礼的声音,因为现在我们听到的不再是罪恶的严酷惩罚、律法的严酷折磨,而是罪愆的赦免、喜乐的声音、愉悦的响声、婚礼筵席的欢腾。
§23hic est ille alligans ad uitem asinum suum et cilicio pullum asinae suae, ut feruorem spiritus sancti congregatio habeat nationum ante remissa et neglegens, set iam deuota per Christum et uiti illi perpetuae, hoc est domino Iesu, qui ait: ego sum uitis, pater meus agricola, uelut fructuosi palmitis quibusdam inexsolubilis fidei uinculis alligemur.
这位就是把自己的驴拴在葡萄树上,把驴驹拴在粗麻布上的一位,以便先前放纵且疏忽、但如今借着基督变得虔诚并与那永恒的葡萄树——即主耶稣,他说:“我是葡萄树,我画是栽培的人”——相结合的万国集会,得以拥有圣灵的热忱,并使我们如同结果子的枝子一样,被某种不可解开的信仰纽带拴在一起。
hoc est illud mysterium, quod pullum asinae solui iussit in euangelio et ipse dominus Iesus sedit eum, ut alligatus ad uitem perpetua sanctorum suauitate requiesceret.
这就是福音书中主耶稣亲自命令解开驴驹并骑在它上面的那个奥秘,以便它被拴在葡萄树上,在圣徒们永恒的甘美中安息。
§24Lauabit inquit in uino stolam suam.
“他要在葡萄酒中洗净自己的衣服,”他说。
bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium texit errores, bona stola, quae uniuersos induit ueste iucunditatis.
好的衣服就是基督的肉身,它覆盖了众人的罪,承担了众人的过犯,掩盖了众人的错误,是给众人穿上喜乐之衣的好衣服。
lauit hanc stolam in uino, quando cum baptizaretur in Iordane, descendit spiritus sanctus sicut columba et mansit super eum.
他在葡萄酒中洗了这件衣服,当时他在约旦河受洗,圣灵像鸽子降临并停留在他身上。
quo significatur quod plenitudo spiritus sancti indiuidua in eo fuerit nec recesserit.
这预示着圣灵不可分割的丰盛在他里面,且未曾离开。
unde et euangelista ait quia plenus spiritu sancto dominus Iesus regressus est ab Iordane.
因此,福音书作者也说,主耶稣满有圣灵,从约旦河回来。
lauit ergo Iesus stolam suam, non ut suam quae non erat, sed ut nostram quae erat sordem ablueret.
因此,耶稣洗净了他的衣服,不是为了洗去他那并不存在的污秽,而是为了洗去我们那确实存在的污秽。
denique addidit: et sanguine uuae anaboladium suum, hoc est in passione corporis sui diluit gentes suo sanguine.
最后他补充道:“又在葡萄汁中洗净自己的外套,”也就是说,在他肉身的受难中,他用自己的血洗净了万民。
etenim uerbi anaboladium gentes sunt, sicut scriptum est: uiuo ego, dicit dominus, nisi omnes eos induam sicut uestimentum et alibi: sicut amictum mutabis eos, et mutabuntur.
因为道的外套就是万民,正如经上所记:“主说:我指着我的永生起誓,我必将他们众人都佩戴上,如同衣裳,”在别处又说:“你要将他们如同外衣改变,他们就都改变了。
non ergo sanguine proprio sua peccata quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta mundauit.
”因此,他不是用自己的血洗净他那并不存在的罪,而是洗净了我们所犯的过错。
et bene unam dixit, quia sicut uua pependit in ligno.
并且,他用单数提到“葡萄”是完全正确的,因为他像一串葡萄挂在木头上。
ipse est uitis, ipse uua: uitis ligno adhaerens. uua, quia lancea militis apertum latus emisit aquam et sanguinem.
他自己是葡萄树,他自己是葡萄:作为葡萄树它依附于木头,作为葡萄是因为士兵的枪刺开他的肋旁,流出了水和血。
sic enim dixit Iohannes quia exiuit de eo aqua et sanguis, aqua ad lauacrum, sanguis ad pretium.
因为约翰这样说,从他流出了水和血,水为了洗涤,血为了代价。
aqua nos abluit, sanguis nos redemit.
水洗净我们,血救赎我们。