[GAIUS libro sexto ad edictum prouinciale. ] §9.4.27.prSi noxali iudicio agitur de seruo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usus fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuenturum et pignoris persecutionem uel usus fructus actionem negaturum.
[盖尤斯,《地方告示注解》第六卷] 如果就作为质权标的物的奴隶、或者其用益物权属于他人的奴隶提起加害诉讼,我们应当注意到,如果债权人或用益物权人到场而拒绝承担辩护,则行省执政官将进行干预,并拒绝其行使质权追索权或提起用益物权之诉。
quo casu dici potest ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo constituto tempore pereat.
在这种情况下,可以说质权依法律当然消灭(因为如果追索权被拒绝,就不存在什么质权);然而,用益物权即使其追索权被拒绝,在法律上仍继续存在,直到因在法定期间内不使用而消灭。
§9.4.27.1Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint.
根据我们对因质权关系而对他人负有义务的奴隶、附条件自由奴以及用益物权属于他人的奴隶所作的阐述,显而易见,在法庭上答辩称他人的奴隶为自己所有的人,尽管他们要承担加害诉讼的责任,但不能仅通过加害投降而依法律当然免责,因为由于他们自己并非所有人,故不能向原告转移任何所有权。
certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.
然而可以确定的是,如果在此之后,所有人对因该原因而被交付的奴隶提起追索之诉,且不提供诉讼估计额,则他可以通过恶意抗辩而被驳回。