[GAIUS libro sexto ad edictum prouinciale. ]
[ガイウス『地方告示註釈』第6巻] 質権の権利に基づいて留め置かれている奴隷、あるいは他人に収益権がある奴隷について、加害訴訟で争われる場合、我々は以下のことに留意すべきである。
§9.4.27.prSi noxali iudicio agitur de seruo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usus fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuenturum et pignoris persecutionem uel usus fructus actionem negaturum.
すなわち、もし債権者または収益権者が在廷しながら弁護を引き受けることを望まないならば、プロコンスルが介入し、質権の追及または収益権の訴えを拒絶するであろう、ということ。
quo casu dici potest ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo constituto tempore pereat.
この場合、法律上当然に質権は消滅すると言い得る(なぜなら、その追及が拒絶される質権などは存在しないからである)。 しかし収益権は、たとえその追及が拒絶されるとしても、不使用によって定められた期間の経過により消滅するまでは、法律上当然に存続する。
§9.4.27.1Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint.
誰かに質権の権利に基づいて拘束されている奴隷、条件付自由解放奴隷、および他人に収益権がある奴隷について我々が述べたことから、他人の奴隷について法廷で自分のものであると答弁した者は、加害訴訟の義務を負うとしても、法律上当然に加害引渡によって免責され得るわけではない、ということが明らかである。 なぜなら、彼ら自身が所有者ではない以上、原告に何ら所有権を移転することができないからである。
certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.
しかしながら確実に、もしこの理由に基づいて引き渡された奴隷を後から所有者が返還請求し、かつ訴訟評価額を提示しないのであれば、彼は悪意の抗弁によって退けられ得る。