[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.5.prSed et si quemcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non uidebitur iniuria occidisse: et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur.
[乌尔比安《告示注解》第十八卷] 但是,如果有人杀死了任何用武器袭击自己的其他人,他将不被视为不法杀人;且如果有人因恐惧死亡而杀死了盗贼,毫无疑问,他将不根据阿奎利亚法承担责任。
sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur: ergo et Cornelia tenebitur.
但如果他本可以逮捕他,却宁愿杀死他,那么更应当认为他构成了不法行为;因此,他还要根据科尔内利乌斯法承担责任。
§9.2.5.1Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quemadmodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio concurrit et legis Aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia contumeliae.
此外,我们在此应当将“不法”理解为“非依法而为的事物”,即违反法律,也就是说,如果有人因过失而杀人,而不是像在侮辱之诉中那样将其理解为某种“侮辱”;因此,有时阿奎利亚法之诉与侮辱之诉两者会发生竞合,但将存在两种估价,一种是损害的估价,另一种是侮辱的估价。
igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit.
因而,我们在此将把甚至由无意伤害他人之人因过失所造成的损害,理解为“不法”。
§9.2.5.2Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit? et Pegasus negauit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est uerissimum.
因此我们要问,如果精神失常者造成了损害,是否有阿奎利亚法之诉? 佩加苏斯否定了:因为当他精神失常时,他身上能有什么过失呢? 这是极其正确的。
cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit.
因而,阿奎利亚法之诉将不起作用,正如四足动物造成损害、或者瓦片掉落时,阿奎利亚法之诉不起作用一样。
sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum.
而且,如果幼儿造成损害,也应当这样说。
quodsi inpubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto uerum, si sit iam iniuriae capax.
但如果未达适婚年龄者做了此事,拉贝奥说,因为他要承担盗窃之责,所以他也要承担阿奎利亚法之责;我认为这是正确的,如果他已经具备了识别不法行为的能力。
§9.2.5.3Si magister in disciplina uulnerauerit seruum uel occiderit, an Aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et Iulianus scribit Aquilia teneri eum, qui eluscauerat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit dicendum.
如果教师在授课过程中伤害或杀死了奴隶,他是否根据阿奎利亚法承担责任,就像他是不法造成损害一样? 尤里安写道,在授课中致使学生瞎了一只眼的人,要根据阿奎利亚法承担责任;因此,在人被杀的情况下,更应当这样说。
proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstraverit, forma calcei cervicem percussit, ut oculus puero perfunderetur.
在他的著作中提出了这样一个小案例:他说,一个鞋匠用鞋楦击打了一个正在向他学习的自由人家子少年的颈部,因为这个少年没有很好地做好鞋匠示范的动作,以致少年的眼睛被弄瞎。
dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa: an ex locato, dubitat, quia leuis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed lege Aquilia posse agi non dubito:
因此,尤里安说,侮辱之诉确实不适用,因为他击打并非出于进行侮辱的目的,而是出于告诫和教学的目的;对于是否适用租赁之诉,他表示怀疑,因为教学者仅被允许进行轻微的惩戒;但我不怀疑可以根据阿奎利亚法提起诉讼。