[PAULUS libro tertio ad edictum. ] §9.2.40.prIn lege Aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quoque id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam uincere: sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemnatio nullas uires habebit.
[保罗,《告示评注》第3编] 在阿奎利亚法中,如果我声称一份以我为债权人且附有条件的债务文书已被销毁,而在该文书中,金钱本是在特定条件下债务于我的;且在此期间,我也能通过证人证明这一点,而这些证人在条件成就之时可能已不存在;并且如果我在简要陈述案情后使法官产生确信,则我应当胜诉。 但是,只有当债务的条件成就时,判决的执行请求权才成立;如果条件不成就,判决将不具有任何效力。