[POMPONIUS libro septimo decimo ad Quintum Mucium. ] §9.2.39.prQuintus Mucius scribit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege Aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat.
[蓬波尼乌斯,《评昆图斯·穆修斯》第17编] 昆图斯·穆修斯写道:一匹母马在他人土地上吃草,在被驱赶时,因怀有身孕而流产。 有人提出疑问:该母马的所有人是否可以根据阿奎利亚法,对驱赶母马的人提起诉讼,因为他在击打中伤害了母马。
si percussisset aut consulto uehementius egisset, uisum est agere posse.
如果他击打了母马,或者故意过于粗暴地驱赶它,则认为可以提起诉讼。
§9.2.39.1POMPONIUS. Quamuis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendisset, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones.
蓬波尼乌斯。 即使有人在自己的土地上发现他人的牲畜,他在将其赶出时,也必须像发现自己的牲畜时那样做,因为如果他因此遭受任何损害,他拥有相应的诉权。
itaque qui pecus alienum in agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed uel abigere debet sine damno uel admonere dominum, ut suum recipiat.
因此,在自己的土地上发现他人牲畜的人,无权将其关押,也不得以除我们在上文所说的、如同对待自己的牲畜之外的其他方式来驱赶它;而是必须在不造成损害的情况下将其赶走,或者通知所有人领回自己的牲畜。