[PAULUS libro secundo ad Plautium. ] §9.2.33.prSi seruum meum occidisti, non affectiones aestimandas esse puto, ueluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem tu magno emptum uelles, sed quanti omnibus ualeret.
[保罗,普劳提乌斯注释第2编] 如果你杀死了我的奴隶,我认为不应当评估主观情感,例如若某人杀死了你的自然子,而你本愿以高价购买他(若他人占有他),而是应当评估他对于所有人而言值多少。
Sextus quoque Pedius ait pretia rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi: itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri uendere posset.
塞克斯图斯·佩迪乌斯也说,物的价格不依据个别主体的情感或效用,而是共同地起作用。 因此,占有自己自然子的人,并不因“如果他人占有该子,自己本会以极高价格将其赎回”这一理由而更加富有;占有他人之子的人,其所拥有的价值也不等同于他能将该子卖给其父亲的价格。
in lege enim Aquilia damnum consequimur: et amisisse dicemur, quod aut consequi potuimus aut erogare cogimur.
因为在《阿奎利亚法》中,我们获得的是损害赔偿:而我们被宣告失去的,是那些我们本可获得或者被迫支出的东西。
§9.2.33.1In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in factum datur actio.
对于不属于《阿奎利亚法》管辖的损害,给予事实之诉。