[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §9.2.32.prIllud quaesitum est, an quod proconsul in furto obseruat quod a familia factum sit (id est ut non in singulos detur poenae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber fecisset), debeat et in actione damni iniuriae obseruari.
[盖尤斯,省督告示注释第7编] 曾有疑问:行省执政官在由一帮奴隶所犯的盗窃罪中所适用的规则(即不针对每一个体提起罚金诉讼,而只要支付如果该盗窃是由一个自由人所犯则应当支付的数额即为已足),是否也应当在不法损害之诉中予以适用。
sed magis uisum est idem esse obseruandum, et merito: cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interueniat, sequitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum leuior sit haec causa delicti, ueluti si culpa et non dolo damnum daretur.
但是,更为普遍接受的观点是应当适用相同的规则,且理所当然:因为关于盗窃之诉,其理由在于不使主人因单一的不法行为而丧失全部奴隶,而该理由同样也适用于不法损害之诉,因此,得出应当作相同评估的结论,尤其是当这种不法行为起因有时较轻时,例如因过失而非故意造成损害。
§9.2.32.1Si idem eundem seruum uulnerauerit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de uulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta.
如果同一人伤害了同一奴隶,此后又将其杀死,他既要对伤害行为承担责任,也要对杀害行为承担责任,因为这是两个不法行为。
aliter atque si quis uno impetu pluribus uulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit actio de occiso.
这与某人在一次袭击中以数次伤害杀死某人的情形不同,因为在那时,仅存在一个关于杀害的诉讼。