[PAULUS libro decimo ad Sabinum. ] §9.2.28.prQui foueas ursorum ceruorumque capiendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius est, lege Aquilia obligati sunt: at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur.
[保罗著《论萨宾》第十卷] 为了捕获熊和鹿而挖设陷阱的人,如果将其设在道路上,且有某种东西掉入其中并遭受损害,则根据《阿奎利亚法》承担责任;但如果他们将其设在通常挖设陷阱的其他地方,则不承担任何责任。
§9.2.28.1Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut prouidere potuerit: et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summouetur petitor, si euitare periculum poterit.
然而,这一诉讼须视具体情况予以给予,即在既未发出警告,(受害者)亦不知晓或无法预见的情况下;此类情形屡见不鲜,如果原告本可以避免危险,则其请求将因此被驳回。