[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.27.16Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse nouum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat uerbum, quo specialia complectatur: quae sententia uera est.
而且他并不否认“折断的”和“焚烧的”包含在“损坏的”这一名称中,但他认为法律在具体列举了某些事物之后,再附加一个用以概括这些具体事物的通用词汇,这并非什么新奇之事;这一观点是正确的。
§9.2.27.17Rupisse eum utique accipiemus, qui uulnerauerit, uel uirgis uel loris uel pugnis cecidit, uel telo uel quo alio, ut scinderet alicui corpus, uel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum si nullo seruum pretio uiliorem deterioremue fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat: Aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur.
我们当然应当认定,凡是伤害了他人,或者用棍棒、皮鞭、拳头、武器或任何其他东西殴打以致撕裂他人身体,或者使其产生肿胀的人,都属于“毁坏”;但这也仅在不法造成损失时为限。 此外,如果他并未使奴隶在价值上降低或恶化,则不适用《阿奎利亚法》,而只能提起侵害人身之诉;因为《阿奎利亚法》所追究的是那些造成损失的“毁坏”。
Ergo etsi pretio quidem non sit deterior seruus factus, uerum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec mihi uideri damnum datum: atque ideoque lege Aquilia agi posse.
因此,即使奴隶在价值上确实没有变糟,但如果为了他的康复和健康支付了费用,在我看来,在这些费用上就已经造成了损失;因此可以依据《阿奎利亚法》提起诉讼。
§9.2.27.18Si quis uestimenta sciderit uel inquinauerit, Aquilia quasi ruperit tenetur.
如果有人撕破或弄脏了衣物,他将根据《阿奎利亚法》作为“毁坏”承担责任。
§9.2.27.19Sed et si quis milium uel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio.
但如果有人将我的小米或谷物倒进河里,适用《阿奎利亚法》之诉也足够了。
§9.2.27.20Item si quis frumento harenam uel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit.
同样,如果有人在谷物中掺入沙子或其他东西,致使分离变得困难,则可以作为对“损坏之物”提起诉讼。
§9.2.27.21Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni iniuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem peruenirent, puta si in flumen uel in mare uel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem peruenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit.
如果有人从我手中拍落了钱币,萨比努斯认为,如果这些钱币以无法落入任何人手中的方式灭失(例如掉进河里、海里或下水道中),则存在不法侵害财产之诉;但如果它们落入了某人手中,则应因提供协助和建议而实施的盗窃提起诉讼,这也是古法学者所赞同的。
Idem etiam in factum dari posse actionem ait.
他表示,同样也可以给予一个基于事实的诉讼。
§9.2.27.22Si mulier pugno uel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto.
如果一个妇女被你的拳头击中,或者一匹母马被你殴打而导致流产,布鲁图斯说,应根据《阿奎利亚法》作为“毁坏”承担责任。
§9.2.27.23Et si mulum plus iusto onerauerit et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore.
如果有人给骡子加载了超过合理的重量并弄断了其某种肢体,将适用《阿奎利亚法》。
§9.2.27.24Si nauem uenaliciarum mercium perforasset, Aquiliae actionem esse, quasi ruperit, Uiuianus scribit.
维维亚努斯写道,如果有人在载有待售货物的船只上钻了孔,则存在《阿奎利亚法》之诉,视同其“毁坏”了船只。
§9.2.27.25Si oliuam inmaturam decerpserit uel segetem desecuerit inmaturam uel uineas crudas, Aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat Aquilia: nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donauerit, quae in collectionem huiusmodi fructuum impenduntur: sed si collecta haec interceperit, furti tenetur.
如果有人采摘了未成熟的橄榄,或割断了未成熟的庄稼,或砍伐了未成熟的葡萄藤,他将根据《阿奎利亚法》承担责任;但如果这些作物已经成熟,则不适用《阿奎利亚法》。 因为他甚至为你免去了花费在收割此类果实上的费用,故不存在不法;但如果他在这些果实被收割后予以拦截占有,则承担盗窃责任。
Octauenus in uuis adicit, nisi, inquit, in terram uuas proiecit, ut effunderentur.
奥克塔维努斯在葡萄的例子中补充道:除非,他说,他把葡萄扔在地上使其被踩烂。
§9.2.27.26Idem et in silua caedua scribit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et arborum furtim caesarum.
他在关于薪炭林中也写了相同的规则:如果树木未成熟,则承担阿奎利亚责任;如果树木成熟后他予以拦截占有,则承担盗窃和盗伐树木的责任。
§9.2.27.27Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, cessare Aquiliam.
如果有人以不伤及根株的方式收割了成熟的柳树林,则不适用《阿奎利亚法》。
§9.2.27.28Et si puerum quis castrauerit et pretiosiorem fecerit, Uiuianus scribit cessare Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum.
维维亚努斯写道,如果有人阉割了一个奴隶男孩并使其价值增加,则不适用《阿奎利亚法》,但必须提起侵害人身之诉,或根据市政官告示提起诉讼,或提起四倍赔偿之诉。
§9.2.27.29Si calicem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si uero non imperitia fregit, sed rimas habebat uitiosas, potest esse excussatus: et ideo plerumque artifices conuenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se facere, quae res ex locato tollit actionem et Aquiliae.
如果你交出一个镂空玻璃杯让人进行加工,如果他确实因技术拙劣而将其弄碎,他将承担不法侵害财产的责任;但如果他不是因技术拙劣而弄碎,而是因为杯子本身就存在隐蔽的裂纹,他可以被免责。 因此,当交付此类材料时,手艺人通常习惯于约定,他们不自担风险进行加工;这一约定排除了基于租赁之诉和阿奎利亚之诉。
§9.2.27.30Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque inuito uel inscio uiro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege Aquilia, siue diuertit siue nupta est adhuc.
如果丈夫把未经串连的珍珠交给妻子使用,而妻子违背丈夫的意愿或在丈夫不知情的情况下将其钻孔,以便穿在绳上使用,则无论她已经离婚还是仍处于婚姻中,她都要根据《阿奎利亚法》承担责任。
§9.2.27.31Si quis aedificii mei fores confregerit uel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege Aquilia tenetur.
如果有人捣毁或撬开了我的建筑物的门,或者拆毁了建筑物本身,他将根据《阿奎利亚法》承担责任。
§9.2.27.32Si quis aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam.
如果有人拆毁了我的输水渠,虽然被拆毁的石料是属于我的,但由于我引水所经由的土地并不属于我,所以更妥当的说法是应当给予一个补充之诉。
§9.2.27.33Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit uel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt.
如果一块石头从货车上掉下来并毁坏或折断了什么东西,若是因为货车司机堆放石头不当致使其掉落,则公认该货车司机应承担阿奎利亚之诉的责任。
§9.2.27.34Si quis seruum conductum ad mulum regendum commendauerit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligauerit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem auelleret seruo et se praecipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum uel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et serui cum eo qui turbauit habiturum legis Aquiliae actionem.
如果有人把一匹骡子委托给一个雇来的奴隶来驾驭,而该奴隶用缰绳把骡子系在自己的大拇指上,骡子突然狂奔,以至于既扯断了奴隶的大拇指,又使自己坠入深谷,梅拉写道:如果是把一个无经验的奴隶作为有经验的奴隶出租,则应因骡子的死亡或残疾,根据租赁合同起诉其所有权人;但如果骡子是因为受到击打或惊吓而受惊,那么,骡子的所有权人和奴隶的所有权人将对造成受惊的人享有《阿奎利亚法》之诉。
mihi autem uidetur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam Aquiliae.
然而,在我看来,即使在适用基于租赁之诉的案件中,也同样适用阿奎利亚之诉。
§9.2.27.35Item si tectori locaueris laccum uino plenum curandum et ille eum pertudit, ut uinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum.
同样,如果你把一个装满葡萄酒的酒桶租给一个泥水匠进行修缮,而他把酒桶打了个洞,致使葡萄酒流失,拉贝奥写道,应当提起基于事实的诉讼。