[ULPIANUS libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.27.prSi seruus seruum alienum subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere actionem.
[乌尔比安《告示注解》第十八卷] 如果一个奴隶偷走并杀害了另一个他人的奴隶,尤里安和凯尔苏斯都写道,既可以提起盗窃之诉,也可以提起不法侵害财产之诉。
§9.2.27.1Si seruus communis, id est meus et tuus, seruum meum occiderit, legi Aquiliae locus est aduersus te, si tua uoluntate fecit: et ita Proculum existimasse Urseius refert.
如果一个共有奴隶(即你我共有的奴隶)杀害了我的奴隶,若是依你的意愿所为,则可以依据《阿奎利亚法》对你提起诉讼;乌尔塞乌斯记载,普罗库鲁斯也是这样认为的。
quod si non uoluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate serui, ut tibi soli seruiat: quod puto uerum esse.
但如果不是依你的意愿所为,则不适用加害给付之诉,以免奴隶能够掌控自己仅为你一人服务;我认为这是正确的。
§9.2.27.2Item si seruus communis meus et tuus sit oсcisus a seruo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem consecuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res diuisionem non recipit.
同样,如果你我共有的奴隶被蒂蒂乌斯的奴隶杀害,凯尔苏斯写道,共同所有人之一提起诉讼时,要么按其份额获得诉讼评估额,要么该奴隶必须整体作为加害给付交付给他,因为这一事物不容分割。
§9.2.27.3Serui autem occidentis nomine dominus tenetur, is uero cui bona fide seruit non tenetur.
此外,因实施杀害的奴隶而承担责任的是其所有权人,而该奴隶善意为其服务的占有人则不承担责任。
sed an is, qui seruum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliae actione, quaeritur: et ait Iulianus teneri et est uerissimum: cum et Marcellus consentit.
但是,对于拥有处于逃亡状态下的奴隶的人,是否应因该奴隶而承担阿奎利亚之诉的责任,这存在疑问;尤里安认为应当承担,这是非常正确的,马尔切鲁斯也表示同意。
§9.2.27.4Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit.
这部法律的第二条确实已经因废止而不复使用。
§9.2.27.5Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia: 'Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto'.
而在第三条中,同一部《阿奎利亚法》规定:“对于被杀害的人和家畜以外的其他财产,如果有人因不法焚烧、折断、毁坏而给他人造成损失,该事物在最近三十日内的最高价值,他应被判令向所有权人支付等额金钱。
§9.2.27.6Si quis igitur non occiderit hominem uel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his uerbis legis agendum erit.
” 因此,如果有人没有杀害奴隶或家畜,而是予以焚烧、折断或毁坏,毫无疑问,必须根据该法律的这些文字提起诉讼。
proinde si facem seruo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi.
因此,如果你向我的奴隶投掷火把并烧伤了他,你将对我承担责任。
§9.2.27.7Item si arbustum meum uel uillam meam incenderis, Aquiliae actionem habebo.
同样,如果你放火烧毁了我的果园或我的别墅,我将享有阿奎利亚诉权。
§9.2.27.8Si quis insulam uoluerit meam exurere et ignis etiam ad uicini insulam peruenerit, Aquilia tenebitur etiam uicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas.
如果有人想烧毁我的公寓,而火势也蔓延到了邻居的公寓,他同样要依据《阿奎利亚法》对邻居承担责任;他同样要对房客们因财物被烧毁而承担责任。
§9.2.27.9Si fornicarius seruus coloni ad fornacem obdormisset et uilla fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conuentum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit: quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit quam in eum qui neglegenter custodit, nec quisquam dixerit in eo qui obdormiuit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet uel ignem extinguere uel ita munire, ne euagetur.
如果承租人的炉灶工奴隶在炉旁睡着了,导致别墅被烧毁,内拉蒂乌斯写道,如果承租人在选任雇员时存在过失,则必须在因租赁合同而被诉时承担赔偿责任。 但是,如果一个人往炉内生火,而另一个人疏于看守,生火的人是否要承担责任? 因为看守的人什么也没做,而正确生火的人没有犯错。 那么情况究竟如何? 我认为,既可以对在炉旁睡着的人提起补充之诉,也可以对疏于看守的人提起补充之诉;任何人都不会说那个睡着的人只是经历了人类自然的生理现象,因为他本应当要么把火熄灭,要么做好防护以防火势蔓延。
§9.2.27.10Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem.
如果你沿着共有墙壁设置了一个烤炉,你是否要承担不法侵害财产的责任? 普罗库鲁斯认为不能提起诉讼,就像不能对设置壁炉的人提起诉讼一样。 因此,我认为如果墙壁被烧毁,给予一个基于事实的诉讼更为公平。 但是,如果你还没有给我造成损失,但你管理火的方式让我担心你会给我带来损失,我认为要求提供未发损害保证就足够了。
§9.2.27.11Proculus ait, cum coloni serui uillam exussissent, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit seruos noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum.
普罗库鲁斯说,当承租人的奴隶烧毁了别墅时,承租人或因租赁合同、或因《阿奎利亚法》承担责任,以至于承租人可以将奴隶进行加害给付;如果事情已在一次审判中判决,则不得再通过另一次诉讼起诉。
sed haec ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios seruos habuit, damni eum iniuria teneri, cur tales habuit.
但这仅适用于承租人自身没有过失的情况;相反,如果他雇用了有危害的奴隶,则他应就不法损害承担责任,理由在于他为何雇用此类奴隶。
idem seruandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae sententia habet rationem.
他写道,关于公寓里的房客,也应当遵守同样的规则;这一观点是合理的。
§9.2.27.12Si cum apes meae ad tuas aduolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait.
凯尔苏斯说,如果我的蜜蜂飞到你那里,而你把它们烧死了,可以适用《阿奎利亚法》之诉。
§9.2.27.13Inquit lex 'ruperit'.
法律说“毁坏”(ruperit)。
rupisse uerbum fere omnes ueteres sic intellexerunt 'corruperit'.
几乎所有古法学家都将“毁坏”(rupisse)一词理解为“损坏”(corruperit)。
§9.2.27.14Et ideo Celsus quaerit, si lolium aut auenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod ui aut clam dominum posse agere uel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cauere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus amplius inquietet: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit.
凯尔苏斯因此问道:如果你把毒麦或野燕麦扔进别人的庄稼里以使其受污染,不仅所有权人(或者在土地已出租的情况下承租人)可以提起基于暴力或隐秘实施行为(quod ui aut clam)的诉讼,而且还必须提起基于事实的诉讼(in factum);如果承租人已经进行了该诉讼,他必须提供不再提起诉讼的担保,显然是为了使所有权人不再烦扰。 因为损坏并改变事物本身,以使《阿奎利亚法》得以适用,这是一种损害;而事物本身没有任何改变,却附着了另一件分离起来很麻烦的东西,则是另一种损害。
§9.2.27.15Cum eo plane, qui uinum spurcauit uel effudit uel acetum fecit uel alio modo uitiauit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti appellatione continentur.
凯尔苏斯说,显而易见,对于弄脏葡萄酒、泼洒葡萄酒、使其变酸或以其他方式毁损葡萄酒的人,可以根据《阿奎利亚法》提起诉讼,因为泼洒和变酸也包含在“损坏”(corrupti)的称呼之中。