[IDEM libro octauo decimo ad edictum. ] §9.2.21.prAit lex: 'quanti is homo in eo anno plurimi fuisset'.
[同作者《告示注解》第十八卷] 法律规定:“该奴隶在该年中所曾具有的最高价值。
quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est.
”这一条款包含了对所造成的损害的评估。
§9.2.21.1Annus autem retrorsus computatur, ex quo quis occisus est: quod si mortifere fuerit uulneratus et postea post longum interuallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum Iulianum, ex quo uulneratus est, licet Celsus contra scribit.
然而,这一年是从某人被杀之时起逆向计算的;但如果他受了致命伤,并在很长一段时间间隔后死亡,根据尤里安的观点,我们将从他受伤之时起计算这一年,尽管塞尔苏斯写了相反的意见。
§9.2.21.2Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti interfuit nostra non esse occisum? et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio.
但是,我们是仅评估其身体本身在被杀时值多少钱,还是更确切地评估他若不被杀对我们所具有的利益价值? 而我们适用的正是这一法律规则,即应当对该利益进行评估。