[IDEM libro septimo decimo ad edictum. ] §8.5.4.prLoci corpus non est dominii ipsius, cui seruitus debetur, sed ius eundi habet.
[同上,《告示注解》第十七卷]土地的实体并不属于享有役权者本人的所有权,但他拥有通行的权利。
§8.5.4.1Qui iter sine actu uel actum sine itinere habet, actione de seruitute utetur.
拥有不带驱畜通行的步行权,或者拥有不带步行的驱畜通行权的人,将使用关于役权的诉讼。
§8.5.4.2In confessoria actione, quae de seruitute mouetur, fructus etiam ueniunt.
在因役权而提起的确认之诉中,也包括孳息。
sed uideamus, qui esse fructus seruitutis possunt: et est uerius id demum fructuum nomine computandum, si quid sit quod intersit agentis seruitute non prohiberi.
但让我们看看,什么是役权的孳息:较为正确的观点是,只有当原告不被阻止行使役权而享有的利益时,才应计入孳息的名下。
sed et in negatoria actione, ut Labeo ait, fructus computantur, quanti interest petitoris non uti fundi sui itinere aduersarium: et hanc sententiam et Pomponius probat.
但是,正如拉贝奥所说,在否定之诉中,也计算孳息,其数额相当于原告因被告不使用其土地的通道而享有的利益;蓬波尼乌斯也赞同这一观点。
§8.5.4.3Si fundus, cui iter debetur, plurium sit, unicuique in solidum competit actio, et ita et Pomponius libro quadragensimo primo scribit: sed in aestimationem id quod interest ueniet, scilicet quod eius interest, qui experietur.
如果享有通行权的土地属于多人共有,则每个人都享有针对全部权利的诉权,蓬波尼乌斯在第四十一卷中也是这样写的;但在估算赔偿时,应计入该利害关系,即提起诉讼者的利害关系。
itaque de iure quidem ipso singuli experientur et uictoria et aliis proderit, aestimatio autem ad quod eius interest reuocabitur, quamuis per unum adquiri seruitus non possit.
因此,就权利本身而言,个人将提起诉讼,而胜诉也将使其他人受益,但估算赔偿则将限于提起诉讼者的利害关系,尽管役权不能仅通过一个人来取得。
§8.5.4.4Sed et si duorum fundus sit qui seruit, aduersus unumquemque poterit ita agi et, ut Pomponius libro eodem scribit, quisquis defendit, solidum debet restituere, quia diuisionem haec res non recipit.
但是,如果承担役权的土地属于两人共有,也可以对其中任何一人提起同样的诉讼,正如蓬波尼乌斯在同书中所写,无论谁进行辩护,都必须恢复全部,因为这件事不容分割。
§8.5.4.5Si quis mihi itineris uel actus uel uiae controuersiam non faciat, sed reficere sternere non patiatur, Pomponius libro eodem scribit confessoria actione mihi utendum: nam et si arborem impendentem habeat uicinus, qua uiam uel iter inuium uel inhabile facit, Marcellus quoque apud Iulianum notat iter petendum uel uiam uindicandam.
如果有人不对我的步行权、驱畜通行权或道路权提出异议,但不允许我修缮或铺设道路,蓬波尼乌斯在同书中所写,我应当使用确认之诉;因为即使邻人有一棵悬空的树,从而使道路或通道无法通行或无法使用,马尔切鲁斯在尤里安的注释中也指出,应当请求通道或主张道路权。
sed de refectione uiae et interdicto uti possumus, quod de itinere actuque reficiendo competit: non tamen si silice quis sternere uelit, nisi nominatim id conuenit.
但是,关于道路的修缮,我们也可以使用关于修缮通道和驱畜通行权的禁止令;然而,如果有人想用碎石铺路,则不在此列,除非对此有明确的约定。
§8.5.4.6Sed et de haustu, quia seruitus est, competunt nobis in rem actiones.
但是,关于取水权,由于它是一种役权,我们也可以提起对物诉讼。
§8.5.4.7Competit autem de seruitute actio domino aedificii neganti seruitutem se uicino debere, cuius aedes non in totum liberae sunt, sed ei cum quo agitur seruitutem non debent.
此外,否认自己对邻人负有役权的房屋所有者,也享有关于役权的诉权,虽然他的房屋并非完全免除役权(即对其他人负有役权),但对该诉讼对手并不负有役权。
uerbi gratia habeo aedes, quibus sunt uicinae Seianae et Sempronianae, Sempronianis seruitutem debeo, aduersus dominum Seianarum uolo experiri altius me tollere prohibentem: in rem actione experiar: licet enim seruiant aedes meae, ei tamen cum quo agitur non seruiunt: hoc igitur intendo habere me ius altius tollendi inuito eo cum quo ago: quantum enim ad eum pertinet, liberas aedes habeo.
例如,我拥有一栋房屋,邻近有塞尤斯房屋和塞姆普罗尼乌斯房屋;我对塞姆普罗尼乌斯房屋负有役权,但我希望对阻止我建得更高的塞尤斯房屋的所有者提起诉讼。 我将提起对物诉讼:因为尽管我的房屋承担役权,但对与之争讼的对手并不承担役权。 因此,我的诉求是,违背争讼对手的意愿,我有权将房屋建得更高;因为就他而言,我拥有的是免除役权的房屋。
§8.5.4.8Si cui omnino altius tollere non liceat, aduersus eum recte agetur ius ei non esse tollere.
如果某人完全不被允许建得更高,那么对他提起诉讼,主张他无权建高,是正确的。
haec seruitus et ei, qui ulteriores aedes habet, deberi poterit
这种役权也可以对拥有更远房屋的人承担。