[IDEM libro septimo decimo ad edictum. ] §8.5.2.prDe seruitutibus in rem actiones conpetunt nobis ad exemplum earum quae ad usum fructum pertinent, tam confessoria quam negatoria, confessoria ei qui seruitutes sibi competere contendit, negatoria domino qui negat.
[同上,《告示注解》第十七卷]关于地役权,我们可以模仿适用于用益权的诉权而提起对物诉权,无论是肯定诉权还是否定诉权:肯定诉权属于主张自己享有地役权的人,否定诉权则属于予以否定的所有人。
§8.5.2.1Haec autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: seruitutem enim nemo uindicare potest quam is qui dominium in fundo uicino habet, cui seruitutem dicit deberi.
然而,这种地役权肯定的对物诉权仅属于土地的所有人,而不属于其他任何人:因为除了对邻近土地享有所有权、并声称该邻近土地享有地役权的人之外,任何人不得请求地役权。
§8.5.2.2Recte Neratius scribit, si medii loci usus fructus legetur, iter quoque sequi (per ea scilicet loca fundi, per quae qui usum fructum cessit constitueret) quatenus est ad fruendum necessarium: namque sciendum est iter, quod fruendi gratia fructuario praestatur, non esse seruitutem, neque enim potest soli fructuario seruitus deberi: sed si fundo debeatur, et ipse fructuarius ea utetur.
内拉蒂乌斯正确地写道:如果遗赠了中间土地的用益权,则在用益所必需的范围内,通行权也随之设定(当然是经过设立用益权的人所确定的、该土地的那些地方):因为应当知道,为了便于用益而向用益权人提供的通行权并非地役权,因为地役权绝不能仅对用益权人个人设定;但如果它是对土地设定的,用益权人本人也将使用它。
§8.5.2.3Pomponius dicit fructuarium interdicto de itinere uti posse, si hoc anno usus est: alibi enim de iure, id est in confessoria actione, alibi de facto, ut in hoc interdicto, quaeritur: quod et Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum scribit.
蓬波尼乌斯说,用益权人如果在这一年内使用了通行权,就可以使用关于通行权的占有禁令:因为在一种情况下探究的是权利问题(即在肯定诉权中),在另一种情况下探究的是事实问题(如在本禁令中);尤里安在《学说汇纂》第四一十八卷中也这样写道。
pro sententia Iuliani facit, quod Labeo scribit, etiam si testator usus sit qui legauit usum fructum, debere utile interdictum fructuario dari, quemadmodum heredi uel emptori competunt haec interdicta.
支持尤里安观点的,是拉贝奥所写的:即使遗赠用益权的立遗嘱人使用了它,也应当向用益权人授予准禁令,正如这些禁令适用于继承人或买受人一样。