[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §8.4.7.prIn tradendis unis aedibus ab eo, qui binas habet, species seruitutis exprimenda est, ne, si generaliter seruire dictum erit, aut nihil ualeat, quia incertum sit, quae seruitus excepta sit, aut omnis seruitus imponi debeat.
[保罗,《关于萨宾》第五卷] 在拥有两栋房屋的人交付其中一栋时,必须明确设定地役权的具体种类,免得如果仅泛泛地声明“服务”,则或者因为不确定保留了何种地役权而导致无效,或者必须设定所有的地役权。
§8.4.7.1Interpositis quoque alienis aedibus imponi potest, ueluti ut altius tollere uel non tollere liceat uel etiam si iter debeatur, ut ita conualescat, si mediis aedibus seruitus postea imposita fuerit: sicuti per plurium praedia seruitus imponi etiam diuersis temporibus potest.
即使中间夹有他人的房屋,也可以设定地役权,例如允许建得更高或不得建得更高,甚至在负有通行权的情况下也是如此,以便在中介房屋随后被设定地役权时,该地役权得以恢复效力;正如通过多人的土地设定地役权,甚至可以在不同的时间进行一样。
quamquam dici potest, si tria praedia continua habeam et extremum tibi tradam, uel tuo uel meis praediis seruitutem adquiri posse: si uero extremo, quod retineam, quia et medium meum sit, seruitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit seruitus, aut medium alienauero, interpellari eam, donec medio praedio seruitus imponatur.
尽管可以这样说:如果我拥有三块相连的土地,并将最远端的一块交付给你,则无论为你的土地还是为我的土地,都可以取得地役权;但若是为我所保留的最远端土地,因为中间的土地也是我的,地役权得以成立,但如果我再次将已取得地役权的土地或中间的土地转让,则该地役权将被中止,直到中间的土地被设定地役权为止。