[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad Sabinum. ] §8.4.6.prSi quis duas aedes habeat et alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut uel istae quae non traduntur seruae sint his quae traduntur, uel contra ut traditae retentis aedibus seruiant: paruique refert, uicinae sint ambae aedes an non.
若有人拥有两栋房屋并交付其中一栋,他可以在交付时规定条件,即:或者那些未被交付的房屋服务于已被交付的房屋,或者相反,已被交付的房屋服务于保留下来的房屋;而两栋房屋是否相邻,并不重要。
idem erit et in praediis rusticis: nam et si quis duos fundos habeat, alium alii potest seruum facere tradendo.
在乡村土地上也是如此:因为即使有人拥有两块土地,他也可以通过交付使其中一块服务于另一块。
duas autem aedes simul tradendo non potest efficere alteras alteris seruas, quia neque adquirere alienis aedibus seruitutem neque imponere potest.
然而,通过同时交付两栋房屋,他不能使其中一栋服务于另一栋,因为他既不能为他人的房屋取得地役权,也不能对其设定地役权。
§8.4.6.1Si quis partem aedium tradet uel partem fundi, non potest seruitutem imponere, quia per partes seruitus imponi non potest, sed nec adquiri.
若有人交付房屋的一部分或土地的一部分,他不能设定地役权,因为地役权不能按份额设定,也不能按份额取得。
plane si diuisit fundum regionibus et sic partem tradidit pro diuiso, potest alterutri seruitutem imponere, quia non est pars fundi, sed fundus.
显然,如果他按界限划分了土地,并以此作为已分割的土地交付了其中一部分,则他可以对其中任何一方设定地役权,因为这不再是土地的一部分,而是一块独立的土地。
quod et in aedibus potest dici, si dominus pariete medio aedificato unam domum in duas diuiserit, ut plerique faciunt: nam et hic pro duabus domibus accipi debet.
这也同样适用于房屋,如果所有者建造了一堵隔墙,将一栋房屋分为两栋,正如许多人所做的那样;因为在此情况下,也应当将其视为两栋房屋。
§8.4.6.2Item si duo homines binas aedes communes habeamus, simul tradendo idem efficere possumus, ac si ego solus proprias binas aedes haberem, sed et si separatim tradiderimus, idem fiet, sic tamen, ut nouissima traditio efficiat etiam praecedentem traditionem efficacem.
同样,如果我们两人拥有两栋共有的房屋,通过同时交付,我们可以达到与我独自拥有两栋自己的房屋相同的效果;但即使我们分别交付,也会发生同样的结果,不过需要满足这样的条件:即最后的交付使先前的交付也变得有效。
§8.4.6.3Si tamen alterae unius propriae sint aedes, alterae communes, neutris seruitutem uel adquirere uel imponere me posse Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit.
然而,如果其中一栋房屋是一人独有的,而另一栋是共有的,蓬波尼乌斯在关于萨宾的第八卷中写道,我既不能为其中任何一方取得地役权,也不能对其设定地役权。
§8.4.6.3aSi in uenditione quis dixerit seruas fore aedes quas uendidit, necesse non habet liberas tradere: quare uel suis aedibus eas seruas facere potest uel uicino concedere seruitutem, scilicet ante traditionem: plane si Titio seruas fore dixit, si quidem Titio seruitutem concesserit, absolutum est: si uero alii concesserit, ex empto tenebitur.
如果在买卖中有人声明,他所出售的房屋将承担地役权,他没有义务将其作为无负担的房屋交付;因此,他既可以使其服务于自己的房屋,也可以向邻人授予地役权,当然,这必须在交付之前。 显然,如果他声明将服务于提修斯,若他确实将地役权授予了提修斯,事情就解决了;但若他将其授予了他人,他将基于买入之诉承担责任。
a quo non abhorret, quod Marcellus libro sexto digestorum scribit, si quis in tradendo dixerit fundum Titio seruire, cum ei non seruiret, esset autem obligatus uenditor Titio ad seruitutem praestandam, an agere possit ex uendito, ut emptor seruitutem imponi patiatur praedio quod mercatus est: magisque putat permittendum agere.
与此相吻合的是马尔切鲁斯在《学说汇纂》第六卷中所写的:如果有人在交付土地时声明该土地服务于提修斯,而实际上并不服务于他,但卖方对提修斯负有提供地役权的义务,那么,卖方是否可以基于销售之诉提起诉讼,以使买方容许在其购买的土地上设定地役权? 他认为更应当允许提起诉讼。
idemque ait et si possit uenditor Titio seruitutem uendere, aeque agere permittendum.
他还说,如果卖方可以将地役权出售给提修斯,也同样应当允许提起诉讼。
haec ita demum, si recipiendae seruitutis gratia id in traditione expressum est: ceterum si quis, inquit, ueritus, ne seruitus Titio debeatur, ideo hoc excepit, non erit ex uendito actio, si nullam seruitutem promisit.
这些规定只有在为了保留地役权而在交付时明示该点的情况下才适用;但他又说,如果有人因为害怕对提修斯负有地役权债务而作此保留,若他未曾承诺过任何地役权,则不会产生基于销售之诉的诉讼。