[PAULUS libro primo manualium. ] §8.4.18.prReceptum est, ut plures domini et non pariter cedentes seruitutes imponant uel adquirant, ut tamen ex nouissimo actu etiam superiores confirmentur perindeque sit, atque si eodem tempore omnes cessissent.
[保罗,《便览》第一卷] 人们接受,数个所有权人即使不在同一时间让与,亦可设定或取得地役权,然而,由于最后的行为,先前的行为亦得以确认,且其效果如同所有人均在同一时间让与一样。
et ideo si is qui primus cessit uel defunctus sit uel alio genere uel alio modo partem suam alienauerit, post deinde socius cesserit, nihil agetur: cum enim postremus cedat, non retro adquiri seruitus uidetur, sed perinde habetur, atque si, cum postremus cedat, omnes cessissent: igitur rursus hic actus pendebit, donec nouus socius cedat.
因此,如果最先让与的人死亡,或者以其他种类或方式转让了其份额,此后共有权人进行让与,则不产生任何效果。 因为当最后一人让与时,地役权并不被视为追溯取得,而是被视为如同在最后一人让与时所有人均已让与一般;因此,在新的共有权人让与之前,该行为将再次处于悬而未决的状态。
idem iuris est et si uni ex dominis cedatur, deinde in persona socii aliquid horum acciderit.
如果让与是向所有权人之一做出的,随后在共有权人的人身中发生了上述任何一种情况,亦适用同样的法律规则。
ergo et ex diuerso si ei, qui non cessit, aliquid tale eorum contigerit, ex integro omnes cedere debebunt: tantum enim tempus eis remissum est, quo dare facere possunt, uel diuersis temporibus possint, et ideo non potest uni uel unus cedere.
因此,反之,如果尚未让与的共有权人发生了此类事情,所有人必须重新开始进行让与。 因为仅有时间被宽假给他们,在这一时间内他们可以给付或履行,或者在不同时间为之,因此,既不能由一人进行让与,亦不能向一人进行让与。
idemque dicendum est et si alter cedat, alter leget seruitutes.
如果一人进行让与而另一人遗赠地役权,亦应作相同之论。
nam si omnes socii legent seruitutes et pariter eorum adeatur hereditas, potest dici utile esse legatum: si diuersis temporibus, inutiliter dies legati cedit: nec enim sicut uiuentium, ita et defunctorum actus suspendi receptum est.
因为,如果所有共有权人都遗赠地役权,且他们的继承同时被接受,则可以说遗赠是有效的;如果是不同时间,则遗赠的效力期限将无效果地届至。 因为不接受死者的行为可以如同生者的行为那样被悬置。