[IDEM libro uicensimo primo ad edictum. ] §8.3.7.prQui sella aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur: iumentum uero ducere non potest, qui iter tantum habet.
[同上,载《告示注解》第二十一卷] 乘轿椅或轿舆被运送的人,被称为是在通行(ire),而非驱赶(agere)。 然而,仅拥有步行权(iter)的人不能牵引役畜。
qui actum habet, et plostrum ducere et iumenta agere potest.
拥有驱赶权(actus)的人,既能拉货车,也能驱赶役畜。
sed trahendi lapidem aut tignum neutri eorum ius est: quidam nec hastam rectam ei ferre licere, quia neque eundi neque agendi gratia id faceret et possent fructus eo modo laedi.
但他们双方都没有拖拉石块或木材的权利。 有些人认为,他甚至不被允许直立携带长枪,因为他这样做既不是为了通行,也不是为了驱赶,并且收成可能会以此种方式受损。
qui uiam habent, eundi agendique ius habent: plerique et trahendi quoque et rectam hastam referendi, si modo fructus non laedat.
拥有通道权(uia)的人,有通行和驱赶的权利;大多数人认为,只要不损害收成,他们也拥有拖拉以及直立携带长枪的权利。
§8.3.7.1In rusticis autem praediis impedit seruitutem medium praedium, quod non seruit.
然而,在乡村土地中,一块不提供地役权的中介土地会阻碍地役权的设立。